Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.6.11-3.6.20

诉讼的首次冲突与确立争点的主体

第 76 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者支持争点源自诉讼首次冲突的定义,并通过具体的诉讼实例,考察了关于究竟是原告还是被告确立争点的学术争议。

§3.6.11recte igitur est appellata causarum prima conflictio non quaestionum.
因此,它被正确地称为诉讼的首次冲突,而不是问题的首次冲突。
nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget; secunda, nullam ad eum pecuniam pervenisse confirmat.
因为,西塞罗在为拉比里乌斯·波斯图穆斯辩护时,演说的第一部分致力于否定针对罗马骑士提起诉讼的适用性;在第二部分中,他证实没有任何钱款落入其手中。
statum tamen in eo dicam fuisse, quod est potentius.
然而,我会说,争点在于那个更为强有力的论点中。
§3.6.12nec in causa Milonis circa primas quaestiones iudicabo conflixisse causam, sed ubi totis viribus insidiator Clodius ideoque iure interfectus ostenditur.
在米罗的诉讼中,我也不认为诉讼的冲突发生在最初的几个问题周围,而是发生在以全部力量表明设伏者克洛狄乌斯因而被正当杀死的地方。
et hoc est, quod ante omnia constituere in animo suo debeat orator, etiamsi pro causa plura dicturus est, quid maxime liquere iudici velit.
而这正是辩论家在心里最应该首先确立的事情,即使他打算为诉讼说很多话,即他最希望法官对什么感到明白。
quod tamen ut primum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit.
然而,尽管这一点需要首先考虑,但并不一定要首先说出来。
§3.6.13alii statum crediderunt primam eius, cum quo ageretur, deprecationem.
另一些人认为,争点是被诉者的第一次申辩。
quam sententiam his verbis Cicero complectitur: in quo primum insistit quasi ad repugnandum congressa defensio.
西塞罗用这样的话概括了这一观点:“辩护首次立足、仿佛迎击抵抗的地方”。
unde rursus alia quaestio, an eum semper is faciat qui respondet.
由此又产生了另一个问题:是否总是由答辩者来确立争点。
cui rei praecipue repugnat Cornelius Celsus dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui propositionem suam confirmet; ut, si hominem occisum reus negat, status ab accusatore nascatur, quia is velit probare; si iure occisum reus dicit, translata probationis necessitate idem a reo fiat, et sit eius intentio.
科尔内留斯·凯尔苏斯对这一点特别反对,他说争点并非取自反驳,而是取自证实自己主张的那一方;例如,如果被告否认有人被杀,那么争点便由原告产生,因为原告想要证实这一点;如果被告说杀得正当,由于证明的必要性发生了转移,同样的事就由被告来做,而这就是他的主张。
§3.6.14cui non accedo equidem; nam est vero propius quod contra dicitur, nullam esse litem, si is, cum quo agatur, nihil respondeat, ideoque fieri statum a respondente.
我对此确实不敢赞同;因为相反的说法更接近真理:如果被告没有任何回应,诉讼就不存在,因此争点是由答辩者确立的。
§3.6.15mea tamen sententia varium id est, et accidit pro condicione causarum, quia et videri potest propositio aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis; utitur enim coniectura magis qui agit, (quo moti quidam eundem a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratiocinatio ab eo est qui intendit.
然而,依我之见,这是多样的,并且根据诉讼的情况而发生,因为有时主张本身也可以看似确立了争点,例如在推测性的诉讼中;因为提起诉讼的人更多地使用推测(受此影响,有些人称同样的争点在被告一方是“否认的”),并且在三段论中,全部推理都源自主张的一方。
§3.6.16sed quia videtur illic quoque necessitatem hos status exsequendi facere qui negat, (is enim si dicat, non feci, coget adversarium coniectura uti; et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum.
但是,因为在那些情况下,否认的一方似乎也造成了追究这些争点的必要性(因为如果他说“我没做”,他就强迫对手使用推测;如果他说“你没有法律依据”,则强迫其使用三段论),所以让我们承认,争点源自反驳。
nihilominus enim res eo revertetur, ut modo is qui agit, modo is cum quo agitur, statum faciat.
因为尽管如此,事情仍然会归结为:时而由原告,时而由被告确立争点。
§3.6.17sit enim accusatoris intentio, hominem occidisti.
例如,设原告的主张是“你杀人了”。
si negat reus, faciat statum qui negat.
如果被告否认,就让否认的一方确立争点。
quid si confitetur, sed iure a se adulterum dicit occisum? nempe legem esse certum est quae permittat.
如果他承认,但说自己是正当地杀了一个通奸者,那又如何? 显然,确有一条法律允许这样做。
nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est.
除非原告做出某种回击,否则诉讼就不存在。
non fuit, inquit, adulter; ergo depulsio incipit esse actoris, ille statum faciet.
原告说:“他不是通奸者”;因此,反驳便开始属于原告,他将确立争点。
ita erit quidem status ex prima depulsione, sed ea fiet ab accusatore non a reo.
这样,争点确实会源自第一次反驳,但这反驳是由原告而非被告做出的。
§3.6.18quid? quod eadem quaestio potest eundem vel accusatorem facere vel reum: Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis ordinibus ne sedeat;
此外,同一个问题可以让同一个人既成为原告也可以成为被告,这又如何呢? “从事演剧职业者,不得坐在前十四排座位上。
qui se praetori in hortis ostenderat neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus.
”一个曾在私家花园里向裁判官展示过自己、但并未被推上舞台演出的人,坐在了前十四排座位上。
§3.6.19nempe intentio est: artem ludicram exercuisti; depulsio: non exercui artem ludicram; quaestio: quid sit artem ludicram exercere? si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei;
显然,主张是:“你从事了演剧职业”;反驳是:“我没有从事演剧职业”;问题是:“什么是从事演剧职业?
si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, depulsio erit accusatoris.
”如果他根据戏剧法被起诉,反驳便属于被告;如果他被赶出看戏席并提起侵害诉讼,反驳便属于原告。
§3.6.20frequentius tamen illud accidet, quod est a plurimis traditum.
然而,由大多数人传下来的那条规则将会更频繁地发生。
effugerunt has quaestiones qui dixerunt, status esse id, quod appareat ex intentione et depulsione, ut fecisti, non feci aut recte feci.
而那些说“争点是显现于主张与反驳之中的东西”(如“你做了”,“我没做”或“我做得很正当”)的人,则避开了这些难题。

词汇与语法注释

  1. §3.6.11ut actionem competere... neget — "competere" 在此作为法律术语,意为“(诉讼)成立、适用”,与对格的 "actionem" 构成对格加不定式结构(ACI),并嵌套在由 "ut" 引导的名词性子句中。
  2. §3.6.13translata probationis necessitate — 由过去受动分词 "translata"(源自 "transfero")和夺格名词 "necessitate"(源自 "necessitas")构成的夺格绝对结构(ablative absolute),表示原因(“由于证明责任发生了转移”)。
  3. §3.6.18eundem vel accusatorem facere vel reum — 双宾格(双对格)结构,动词 "facere" 取代词 "eundem" 为直接宾语,取 "vel accusatorem... vel reum" 为宾语补足语。
  4. §3.6.19si excitatus fuerit de spectaculis — "excitatus fuerit" 是动词 "excitare" 的未来完成受动形式,在此处意为“被(从剧场座位上)叫起”或“驱逐出”,构成了条件句的前件(protasis)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.6.11-3.6.20. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.6.11-3.6.20

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。