Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §3.5.11-3.5.18

普遍性问题的功用与诉讼的定义

第 74 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本文探讨了“命题”(一般性问题)与“诉讼”(具体案件)之间的界限、普遍性问题对辩论家的实用价值,并梳理了阿波罗多罗斯、伊索克拉底及西塞罗等人对“诉讼”的各种定义。

§3.5.11quidam putant etiam eas thesis posse aliquando nominari, quae personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas: ut causa sit, cum Orestes accusatur: thesis, an Orestes recte sit absolutus;
有些人认为,即使是那些包含具体人物和诉讼的问题,如果只是以不同的方式提出,有时也可以被称为“命题”(thesis):例如,当奥雷斯特斯被指控时,这是一个“诉讼”(causa);而“奥雷斯特斯是否被正当地宣告无罪”则是一个“命题”。
cuius generis est, an Cato recte Marciam Hortensio tradiderit.
属于这一类的还有:“卡托是否正当地将马尔基娅让给霍尔滕西乌斯”。
hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae; illic enim veritatis tantum gratia disputari, hic negotium agi.
他们以此来区分“命题”与“诉讼”:前者属于观照的部分,后者属于行动的部分;因为在前者中,辩论纯粹是为了真理,而在后者中,处理的是实际事务。
§3.5.12quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones, quia nihil prosit, quod constet ducendam esse uxorem vel administrandam rempublicam, si quis vel aetate vel valetudine impediatur.
尽管有些人认为普遍性问题对辩论家毫无用处,因为如果有人因年龄或健康状况受阻,那么即使确定了“应该娶妻”或“应当治理国家”,也毫无益处。
sed non omnibus eiusmodi quaestionibus sic occurri potest, ut illis, sitne virtus finis? regaturne providentia mundus?
但是,并非所有这类问题都可以用这种方式来反驳,例如:“美德是终极目标吗? ”“世界是由神意支配的吗?
§3.5.13quin etiam in iis, quae ad personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse quaestionem, ita perveniri ad speciem nisi illa prius excussa non potest.
” 甚至在那些关涉具体人物的问题中,就像仅仅论述普遍性问题是不够的一样,如果不先对普遍性问题进行彻底探讨,也无法触及具体的问题。
nam quomodo, an sibi uxor ducenda sit, deliberabit Cato, nisi constiterit, uxores esse ducendas? et quomodo, an ducere debeat Marciam, quaeretur, nisi Catoni ducenda uxor est?
因为,如果不确定“应当娶妻”,卡托又如何能斟酌“自己是否应该娶妻”呢? 而如果卡托根本不应该娶妻,又如何能探讨“他是否应当娶马尔基娅”呢?
§3.5.14sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri, qui confirmant illam opinionem, sive falsus est titulus sive alius hic Hermagoras fuit.
然而,有一些冠以赫尔玛戈拉斯之名的著作支持这一观点,不论这书名是伪造的,还是此人是另一个赫尔玛戈拉斯。
nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit? quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert.
因为,一个对这门艺术撰写了极多精彩著作的人,怎么可能写出这样的书呢? 正如从西塞罗修辞学著作的第一卷中也显而易见的那样,他将修辞学的素材分为了“命题”和“诉讼”。 西塞罗对此进行了批评,并坚称“命题”与辩论家毫无关系,而将这一整类问题都归于哲学家。
§3.5.15sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam: quia latius dicere liceat de genere quam de specie, et, quod in universo probatum sit, in parte probatum esse necesse sit.
但使我免于作答之尴尬的,一方面是他自己也否定了这些著作,另一方面是他在《雄辩家》以及他所著的《论雄辩家》和《论题篇》中都教导我们,要把争论从特定的个人和时间中抽离出来:因为讨论属比讨论种可以谈得更宽泛,而且在整体中被证明的事物,在部分中也必然被证明。
§3.5.16status autem in hoc omne genus materiae iidem, qui in causas, cadunt.
此外,适用于这一整类素材的争点(status),与适用于诉讼的完全相同。
adhuc adiicitur, alias esse quaestiones in rebus ipsis, alias quae ad aliquid referantur: illud, an uxor ducenda? hoc, an seni ducenda? illud, an fortis? hoc, an fortior? et similia.
此外还要补充的是,有些问题存在于事物本身,有些问题则关涉到某种具体情况:前者如“应该娶妻吗? ”,后者如“老人应该娶妻吗? ”;前者如“是勇敢的吗? ”,后者如“是更勇敢的吗? ”及类似的问题。
§3.5.17causam finit Apollodorus, ut interpretation Valgi discipuli eius utar, ita: causa est negotium omnibus suis partibus spectans ad quaestionem; aut: causa est negotium, cuius finis est controversia.
阿波罗多罗斯对诉讼下的定义——若使用其弟子瓦尔吉乌斯的翻译——如下:“诉讼是在其所有部分中都指向争议问题的事业”;或者:“诉讼是以争论为终结的事业”。
ipsum deinde negotium sic finit: negotium est congregatio personarum, locorum, temporum, causarum, modorum, casuum, factorum, instrumentorum, sermonum, scriptorum et non scriptorum.
接着,他对“事业”(negotium)本身作了如下定义:“事业是人物、地点、时间、原因、方式、状况、行为、工具、言论、成文与非成文要素的集合。
§3.5.18causam nunc intelligamus ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν.
” 现在我们可以将“诉讼”理解为 hypothesis,“事业”理解为 peristasis。
sed et ipsam causam quidam similiter finierunt, ut Apollodorus negotium.
但也有人对“诉讼”本身作了类似于阿波罗多罗斯对“事业”的定义。
Isocrates autem causam esse ait quaestionem finitam civilem aut rem controversam in personarum finitarum complexu; Cicero his verbis: causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.
而伊索克拉底则说,诉讼是一个“有限的公民问题”,或者是“在有限人物关系中存在争议的事情”;西塞罗则用以下词句来定义:“诉讼是通过特定的个人、地点、时间、行为、事业,或在所有这些、或在其中大部分要素中被识别的。 ”

词汇与语法注释

  1. 3.5.11aliter tantummodo positas — 分词 positas 修饰先行词 eas [thesis](即关系代词 quae 的所指),意为“只是以不同的方式被提出/陈述”。
  2. 3.5.11hi thesin a causa sic distinguunt, ut illa sit spectativae partis, haec activae — ut 引导结果子句(或名词性子句),其中 illa 指代 thesin,haec 指代 causa。形容词 spectativae(观照的/理论的)和 activae(行动的/实践的)对应希腊语的 θεωρητική 和 πρακτική。
  3. 3.5.12quanquam inutiles quidam oratori putant universales quaestiones — 带有“对格+不定式”结构(省略了 esse:universales quaestiones [esse] inutiles)。此处的 quanquam 用作主句的转折连词,意为“然而/尽管如此”。
  4. 3.5.14nam eiusdem esse quomodo possunt — eiusdem 是领属属格,意为“属于同一个人”。possunt 的主语是前一句中的 libri(书籍)。
  5. 3.5.15sed me liberavit respondendi verecundia — 动词 liberavit 的实际主语是两个由 quod 引导的名词性子句:quod ipse... improbat 和 quod... praecipit。虽然主语由两个从句组成,动词 liberavit 仍采用了单数形式。respondendi 是动名词属格,修饰名词 verecundia。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §3.5.11-3.5.18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:3.5.11-3.5.18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。