§3.3.1omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur.
正如大多数最伟大的著作家所传授的那样,辩论的全部体系由五个部分组成:发想、配置、表现、记忆以及发表(或称实演,因为这两种说法都在使用)。
omnis vero sermo, quo quidem voluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem et verba.
然而,任何表达某种意图的言语,都必然需要包含内容与词语。
§3.3.2ac si est brevis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret; at oratio longior plura exigit.
而且,如果它简短且在单一的结语中结束,或许就不需要更多的东西了;但较长的演说则需要更多。
non tantum enim refert, quid et quo modo dicamus, sed etiam quo loco; opus ergo est et dispositione.
因为这不仅关系到我们说什么和怎么说,还关系到在什么位置说;因此,配置也是不可或缺的。
sed neque omnia, quae res postulat, dicere neque suo quaeque loco poterimus nisi adiuvante memoria; quapropter ea quoque pars quarta erit.
然而,若没有记忆的帮助,我们既无法说出事物所要求的全部,也无法将每件事放在其合适的位置;因此,记忆也将是第四个部分。
§3.3.3verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio.
但是,声音或身姿上不体面的发表,会破坏并几乎毁掉所有这些。
huic quoque igitur tribuendus est necessario quintus locus.
因此,必然也必须为发表分配第五个位置。
§3.3.4nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo primas esse partes volunt, quoniam memoria atque actio natura non arte contigant: quarum nos praecepta suo loco dabimus; licet Thrasymachus quoque idem de actione crediderit.
我们也不应该听信某些人(阿尔布基乌斯是其中之一),他们主张只有前三个部分是(修辞学的)部分,因为记忆和实演是由于天性而非通过技术获得的。 我们将在其相应的位置给出关于这两者的规则;尽管色拉叙马霍斯在实演方面也持有相同的看法。
§3.3.5his adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inventioni iudicium subnecterent, quia primum esset invenire, deinde iudicare.
在这些之上,有些人增加了第六个部分,即将判断与发想联系起来,因为首先是发想,其次是判断。
ego porro ne invenisse quidem credo eum, qui non iudicavit; neque enim contraria, communia, stulta invenisse dicitur quisquam, sed non vitasse.
然而,我甚至不相信一个没有进行判断的人能有所发现(发想);因为没有人会被认为发现(发想)了矛盾、平庸或愚蠢的东西,而只会被说成是没有避开它们。
§3.3.6et Cicero quidem in Rhetoricis iudicium subiecit invention; mihi autem adeo tribus primis partibus videtur esse permixtum (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit), ut pronuntiationem quoque vel plurimum ex eo mutuari putem.
的确,西塞罗在《修辞学》中将判断归于发想之下;但在我看来,它与前三个部分是如此紧密地交织在一起(因为没有它,配置和表现都不可能存在),以至于我认为即使是发表也从其中借鉴了极多。
§3.3.7quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes.
我之所以能更斗胆地这样说,是因为他在《辩论分区》中也得出了上文所述的相同的五个部分。
nam cum dupliciter primum divisisset in inventionem atque elocutionem, res ac dispositionem inventioni, verba et pronuntiationem elocutioni dedit quintamque constituit, communem ac velut custodem omnium, memoriam.
因为当他最初将整体一分为二,即发想与表现时,他把内容和配置归于发想,把词语和发表归于表现,并确立了记忆为第五部分,它是共通的,且仿佛是所有部分的守护者。
idem in Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit, in quibus postea scriptis certior eius sententia est.
同一个人在《辩论家》中说,雄辩由五件事物组成,在这些较晚写成的著作中,他的观点更为明确。
§3.3.8non minus mihi cupidi novitatis alicuius videntur fuisse, qui adiecerunt ordinem, cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dispositio quam rerum ordine quam optimo collocatio.
那些在已经说了“配置”之后又增加了“顺序”的人,在我看来同样渴望某种新奇,仿佛配置除了把事物安排在尽可能最好的顺序中之外,还有什么别的意义似的。
Dion inventionem modo et dispositionem tradidit sed utramque duplicem, rerum et verborum, ut sit elocutio inventionis, pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae, accedat.
迪翁仅传授了发想和配置,但将两者都分为双重,即内容的发想与配置、词语的发想与配置,从而使表现属于发想,发表属于配置,并在这些之上加入记忆作为第五部分。
Theodorei fere inventionem duplicem, rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes.
戴奥多罗斯学派则基本认为发想是双重的(内容的和表现的),其后是其他三个部分。
§3.3.9Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
赫尔马戈拉斯将判断、划分、顺序以及属于表现的事物,都归于“条理(管理)”之下。 这一词在希腊语中源自对家务的照料,在此处由于转用而被采用,但在拉丁语中缺乏相应的名称。
§3.3.10est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt; nobis quartus eius locus maxime placet.
关于这一点也有争论,因为在各部分的顺序中,有些人将记忆归于发想之后,有些人将其归于配置之后;我们最赞同它排在第四位。
non enim tantum inventa tenere, ut disponamus, nec disposita, ut eloquamur, sed etiam verbis formata memoriae mandare debemus.
因为我们不仅必须记住发想出来的东西以便配置它,也不仅必须记住配置好了的东西以便表现它,而且还必须将用词语组织好的内容托付给记忆。
hac enim omnia, quaecunque in orationem collata sunt, continentur.
因为正是通过记忆,所有被汇集到演说中的东西才得以保存。
§3.3.11fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non rhetorices partes esse existimarent sed opera oratoris; eius enim esse invenire, disponere, eloqui et cetera.
也有不少人持有这样的观点,即认为这些不是修辞学的部分,而是辩论家的工作;因为发想、配置、表现等是属于他(辩论家)的事情。
§3.3.12quod si accipimus, nihil arti relinquemus.
但如果我们接受这一点,我们将给技术不留一物。
nam bene dicere est oratoris, rhetorice tamen erit bene dicendi scientia; vel, ut alii putant, artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis.
因为说得好属于辩论家,而修辞学则是说得好的科学(技术);或者正如其他人所认为的,说服是技术者的事情,而说服的力量则属于技术。
ita invenire quidem et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest.
因此,发想和配置确实属于辩论家,但发想和配置可以被视为修辞学所特有的。
§3.3.13in eo plures dissenserunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae vocant στοιχεῖα Sed neque elementa recte quis dixerit, alioqui tantum initia erunt, ut mundi vel umor vel ignis vel materia vel corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient, quae non ab allis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt: partes igitur.
许多人在这个问题上产生了分歧,即这些究竟是修辞学的部分,还是其工作,或者如阿特奈奥斯所相信的那样,是他们称为“元素”的东西。 但是,谁也不能正确地称它们为“元素”,否则它们将仅仅是开端,如同宇宙的水、火、物质或不可分割的微粒;它们也不能正确地被称为“工作(成果)”,因为它们不是由其他东西完成的,而是它们本身完成别的东西:因此它们是部分。
§3.3.14nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus constat.
因为既然修辞学是由这些组成的,那么在整体由部分构成的情况下,构成它的那些要素不可能是整体的部分,这是不可能的。
videntur autem mihi, qui haec opera dixerunt, eo quoque moti, quod in alia rursus divisione nollent in idem nomen incidere, partes enim rhetorices esse dicebant laudativam, deliberativam, iudicialem.
然而在我看来,那些将这些称为“工作”的人,似乎也受到以下因素的推动:他们不希望在另一种划分中再次落入相同的名称;因为他们说修辞学的部分是赞美性辩论、审议性辩论和司法性辩论。
quae si partes sunt, materiae sunt potius quam artis.
但如果这些是部分,那么它们更应当是素材的部分,而不是技术的部分。
§3.3.15namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecunque earum desiderat.
因为在这些(辩论种类)中的每一个里,修辞学都是完整的,因为它们中的每一个都需要发想、配置、表现、记忆和发表。
itaque quidam genera tria rhetorices dicere maluerunt, optime autem ii, quos secutus est Cicero, genera causarum.
因此,有些人更愿意称它们为修辞学的三种类,但最妥当的则是西塞罗所追随的那些人,称之为“诉讼种类(案由种类)”。