Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.21.1-2.21.12

关于修辞学材料的诸说与作为对象的一切事物

第 66 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者探讨了关于修辞学材料的各种学说(如言论、具说服力的论据、公民生活问题、整个生活等),并主张修辞学的材料是所有提交给它演说的事物。通过与其他技术的对比,作者反驳了因材料多样而否定修辞学拥有特有材料的观点。

§2.21.1materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem, qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias.
有人说修辞学的材料是言论。 在柏拉图的对话录中,高尔吉亚就是在这个意见上的。
quae si ita accipitur, ut sermo quacunque de re compositus dicatur oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam et oratio efficitur arte sicut statua.
如果言论被这样理解,即任何关于某事的组织好的谈话都被称为言论,那么它就不是材料而是作品,就像雕刻家的雕像一样;因为言论也是像雕像一样通过技术制成的。
sin hac appellatione verba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum substantia faciunt.
但如果我们认为这个名称指的是词语本身,那么没有事物的实质,这些词语就无能为力。
§2.21.2quidam argumenta persuasibilia; quae et ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent.
有人说是具说服力的论据;这些本身也部分属于作品,由技术制成,且需要材料。
quidam civiles quaestiones; quorum opinio non qualitate sed modo erravit, est enim haec materia rhetorices sed non sola.
有人说是公民生活的问题;他们的意见不是在性质上而是在限度上犯了错误,因为这确实是修辞学的材料,但不是唯一的材料。
§2.21.3quidam, quia virtus sit rhetorice, materiam eius totam vitam vocant.
有人因为修辞学是一种美德,所以称其材料为整个生活。
alii, quia non omnium virtutum materia sit tota vita, sed pleraeque earum versentur in partibus, sicut iustitia, fortitudo, continentia propriis officiis et suo fine intelliguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte ponendam, eique locum in ethice negotialem adsignant id est πραγματικόν.
另一些人则因为并非所有美德的材料都是整个生活,而是它们的大多数都处于特定的部分之中(正如正义、勇敢、自制是通过各自的职责和自身的目的来理解的),所以说修辞学也应该被置于某一个部分之中,并在伦理学中为其分配了一个实务性的——即“行动的”位置。
§2.21.4ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices iudico omnes res quaecunque ei ad dicendum subiectae erunt.
我个人(且这并非没有权威的支持)判定,修辞学的材料是所有为了演说而提交给它的任何事物。
nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae videtur, non in verbis esse materiam sed in rebus. et in Phaedro palam, non in iudiciis modo et contionibus, sed in rebus etiam privatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat.
因为在柏拉图的著作中,苏格立德似乎对高尔吉亚说,材料不在于词语而在于事物;并且在《斐德罗篇》中他公开表明,修辞学不仅存在于审判和集会中,也存在于私人的和家庭的事务中。
§2.21.5quo manifestum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse.
由此显而易见,这正是柏拉图本人的意见。
et Cicero quodam loco materiam rhetorices vocat res, quae subiectae sint ei, sed certas demum putat esse subiectas.
西塞罗在某个地方把提交给修辞学的事物称为其材料,但他认为只有特定的某些事物是提交的。
alio vero de omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem verbis: quanquam vis oratoris professioque ipsa bene dicendi hoc suscipere ac polliceri videtur, ut omni de re, quaecunque sit proposita, ornate ab eo copioseque dicatur.
但在另一个地方,他认为弁论家必须谈论所有事物,正如他用这些词所说:“虽然弁论家的力量和很好地说话这一职业本身似乎承担并许诺了这一点,即无论提出什么事物,都应该由他华丽且丰富地谈论。
§2.21.6atque adhuc alibi: vero enim oratori, quae sunt in hominum vita, quandoquidem in ea versatur orator atque ea est ei subiecta materies, omnia quaesita, audita, lecta, disputata, tractata, agitata esse debent.
” 还有在别处:“因为对于真正的弁论家来说,人类生活中的所有事物——既然弁论家在其中活动,且这些就是提交给他的材料——都必须是被探求过、听过、读过、讨论过、处理过、思考过的。
§2.21.7hanc autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est.
” 然而,我们称之为材料的这东西,即提交的事物,有人说它时而无限,时而不属于修辞学所特有,并称这种技术为“周流的技术”,因为它在每种材料上都发言。 与这些人的争论对我是最小的。
§2.21.8nam de omni materia dicere eam fatentur; propriam habere materiam, quia multiplicem habeat, negant.
因为他们承认它谈论所有材料;但由于它拥有多样的材料,他们否认它拥有特有的材料。
sed neque infinita est, etiamsi est multiplex; et aliae quoque artes minores habent multiplicem materiam, velut architectonice, namque ea in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur, et caelatura, quae auro, argento, aere, ferro opera efficit.
但是,即使它是多样的,它也并非无限;而且其他较小的技术也有多样的材料,例如建筑术,因为它致力于对建筑物有用的一切事物;以及雕金术,它用黄金、白银、青铜、钢铁制造作品。
§2.21.9nam sculptura etiam lignum, ebur, marmor, vitrum, gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur.
因为除了我上面提到的那些之外,雕塑术还包括木材、象牙、大理石、玻璃、宝石。
§2.21.10neque protinus non est materia rhetorices, si in eadem versatur et alius.
如果在同一材料上也有别人活动,也并不能立刻说明这不属于修辞学的材料。
nam si quaeram, quae sit materia statuarii, dicetur aes; si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae eius quam Graeci χαλκευτικήν vocant, similiter aes esse respondeant.
因为如果我问,雕像家的材料是什么,人们会说是青铜;如果我问铜匠(即希腊人称为“chalkeutike”的那种手艺)的材料是什么,他们会同样回答说是青铜。
atqui plurimum statuis differunt vasa.
然而,器皿与雕像有极大的不同。
§2.21.11nec medicina ideo non erit ars, quia unctio et exercitatio cum palaestrica, ciborum vero qualitas etiam cum cocorum ei sit arte communis.
医药学也不会因为涂油和锻炼与体育术相通,而食物的性质甚至与厨师的技术相通,就因此不再是技术。
§2.21.12quod vero de bono, utili, iusto disserere philosophiae officium esse dicunt, non obstat.
至于他们说探讨美德、有益、正义是哲学的职责,这并不构成障碍。
nam cum philosophum dicunt, hoc accipi volunt virum bonum.
因为当他们说“哲学家”时,他们希望这被理解为“好人”。
quare igitur oratorem, quem a bono viro non separo, in eadem materia versari mirer?
那么,我为什么还要惊讶于我没有将他与好人分开的弁论家,在致力于同一材料呢?

词汇与语法注释

  1. 2.21.1qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias — 由关系词引导的介词短语 qua in sententia 指前一句中“言论是修辞学材料”的观点(sententia)。ponitur 意为在柏拉图的对话录中,高尔吉亚被置于这一“观点(立场)”之中,即扮演持有该立场的角色。
  2. 2.21.2quorum opinio non qualitate sed modo erravit — 此处对比了 qualitas(性质)与 modus(限度、范围)。意思是,他们的观点在性质上(将公民生活问题作为修辞学材料)并无错误,但在范围上犯了错误,因为他们将其限制为“唯一的”材料。
  3. 2.21.3locum in ethice negotialem adsignant — ethice 是源自希腊语的名词 ethice(伦理学)的夺格形式。negotialem 意为“事务性的、与行动相关的”。此处通过随后的希腊语词汇 id est πραγματικόν(即,实践性的)进一步阐释了拉丁语 negotialem 的含义。
  4. 2.21.5quanquam vis oratoris professioque ipsa — 引自西塞罗的《论弁论家》。句首的 quanquam 引导让步从句,但此处引用时省略了其主句。该从句内的动词是 videtur,其主语是 vis oratoris professioque ipsa bene dicendi(弁论家的力量和很好地说话这一职业本身)。ut 从句是作 suscipere ac polliceri(承担并许诺)的宾语的名词性从句。
  5. 2.21.10neque protinus non est — 双重否定 neque... non 表示强烈的肯定。protinus 在此意为“立刻、因此”。整句逻辑为:“即使别人也致力于相同的材料,也并不能立刻说明这不属于修辞学的材料”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.21.1-2.21.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.21.1-2.21.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。