§2.17.35nam ut candido candidius et dulci dulcius non est adversum, ita nec probabili probabilius.
因为,正如比白色更白的东西、比甜色更甜的东西并不与之相反一样,比更可信的东西也并不与可信的东西相反。
neque praecipit unquam non dicenda nec dicendis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt.
修辞学也绝不指示不该说的话,或与该说的话相反的话,而只指示在个别诉讼中该说的话。
§2.17.36non semper autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda veritas erit; sed aliquando exigit communis utilitas, ut etiam falsa defendat.
然而,雄辩家并不总是——尽管非常频繁——必须捍卫真理;相反,有时公共利益要求他也为虚假的事情辩护。
ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore libro contradictiones: artem earum rerum esse, quae sciantur; oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat.
在西塞罗《论雄辩家》第二卷中也提出了这些反论:技术是关于已知事物的;雄辩家的所有活动都包含在意见中,而不是包含在知识中,因为他既是在那些一无所知的人面前发言,自己有时也说出自己不知道的事情。
§2.17.37ex his alterum, id est, an sciat index, de quo dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum, ars earum rerum est, quae sciuntur.
在这些反论中,其一(即法官是否知道所说的事情)与雄辩家的技术毫无关系;对另一个反论则必须回答说:技术是关于已知事物的。
rhetorice ars est bene dicendi, bene autem dicere scit orator.
修辞学是很好地说话的技术,而雄辩家知道如何很好地说话。
§2.17.38sed nescit, an verum sit quod dicit.
“但他不知道,”他们说,“他所说的是否是真实的。
ne hi quidem, qui ignem aut aquam aut quattuor elementa aut corpora insecabilia esse, ex quibus res omnes initium duxerint, tradunt, nec qui intervalla siderum et mensuras solis ac terrae colligunt; disciplinam tamen suam artem vocant.
” 那些教导说火、水、四元素或不可分割的物体是万物起源的人,也同样不知道;那些计算星体距离、太阳和地球尺寸的人也不知道;然而他们仍把自己的学科称为技术。
quodsi ratio efficit, ut haec non opinari sed propter vim probationum scire videantur, eadem ratio idem praestare oratori potest.
但是,如果理性使得他们因论证的力量而显得不是在猜测、而是知道这些事情,那么同样的理性也能为雄辩家提供同样的结果。
§2.17.39sed an causa vera sit, nescit.
“但他不知道,”他们说,“诉因是否真实。
ne medicus quidem, an dolorem capitis habeat, qui hoc se pati dicet; curabit tamen, tamquam id verum sit, et erit ars medicina.
” 医生也同样不知道,那个说自己正承受头痛的人是否真的有头痛;但他仍会像这是真实的一样予以治疗,而医学仍将是一门技术。
quid quod rhetorice non utique propositum habet semper vera dicendi, sed semper verisimilia? scit autem esse verisimilia quae dicit.
何况修辞学本来就不以总是说真话为目的,而是以总是说“似真(更可信)的话”为目的呢? 而他知道自己所说的是似真的。
§2.17.40adiiciunt his, qui contra sentiunt, quod saepe, quae in allis litibus impugnarunt actores causarum, eadem in aliis defendant.
持相反意见的人在这些之外还加上:诉讼的当事人经常在某些诉讼中为他们曾在其他诉讼中攻击过的事情辩护。
quod non artis sed hominis est vitium.
但这是人的缺点,而不是技术的缺点。
haec sunt praecipua, quae contra rhetoricen dicantur; alia et minora et tamen ex his fontibus derivata.
这些是针对修辞学所说的主要论点;其他论点则较小,且都是从这些源头衍生出来的。
confirmatur autem esse artem eam breviter.
至于它是一门技术,则可以简短地予以证实。
§2.17.41nam sive, ut Cleanthes voluit, ars est potestas via, id est ordine, efficiens, esse certe viam atque ordinem in bene dicendo nemo dubitaverit; sive ille ab omnibus fere probatus finis observatur, artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexercitatis ad fine utilem vitae, iam ostendemus nihil non horum in rhetorice inesse.
因为,如果正如克安西斯所主张的那样,技术是通过某种途径(即秩序)产生效果的能力,那么绝不会有人怀疑在很好地说话中确实存在途径和秩序;或者,如果遵守几乎被所有人赞同的那个定义,即“技术是由为了生命中益处的目的而相契合并共同操练的感知所构成的”,那么我们现在就会表明,修辞学中无一不包含这些要素。
§2.17.42quid quod et inspectione et exercitatione ut artes ceterae constat? nec potest ars non esse, si est ars dialectice, quod fere constat, cum ab ea specie magis quam genere differat.
何况它和其它技术一样,也是由观察和练习构成的呢? 而且,如果辩证法是一门技术(这几乎是公认的),修辞学也就不可能不是技术,因为修辞学与辩证法的区别主要是在“种”上而非在“属”上。
sed nec illa omittenda sunt, qua in re alius se inartificialiter alius artificialiter gerat, in ea esse artem, et in eo quod, qui didicerit, melius faciat quam qui non didicerit, esse artem.
但我们也不能忽视这些:在任何事情中,如果一个人无技术地行事而另一个人有技术地行事,那么在其中就存在技术;以及,学过的人比没学过的人做得更好,那么在其中就存在技术。
§2.17.43atqui non solum doctus indoctum, sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, neque essent aliter eius tam multa praecepta tamque magni, qui docerent;
况且,在修辞学的实践中,不仅有学问的人会战胜无学问的人,而且学问更深的人也会战胜有学问的人。 否则,它的规则就不会这么多,传授这些规则的名师也不会这么伟大。
idque cum omnibus confitendum est, tum nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono viro non separamus.
正如这必须被所有人承认一样,对于我们这些不把说话的理论与好人割裂开来的人来说,更应如此承认。