§2.18.1cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur; aliae in agendo, quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio est; §2.18.2aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, qualis est pictura: fere iudicandum est, rhetoricen in actu consistere; hoc enim, quod est officii sui, perficit.
然而,有些技术在于观照,即对事物的认识和评估,比如天文学,它不需要任何行动,而仅满足于对其研究所针对的事物本身的理解,这被称为 θεωρητική(理论技术);另一些技术在于行动,它们的终点就在于此,并通过行动本身而完成,在行动之后不留下任何作品,这被称为 πρακτική(实践技术),比如舞蹈;还有一些技术在于制作,它们因呈现在眼前的作品的完成而达到终点,我们称之为 ποιητική(制作技术),比如绘画:通常应当判定,修辞学在于行动;因为她完成了这属于她自身职责的工作。
§2.18.3atque ita ab omnibus dictum est.
而所有人也都是这样说的。
mihi autem videtur etiam ex illis ceteris artibus multum assumere.
但在我看来,修辞学似乎也从其他那些技术中汲取了许多。
nam et potest aliquando ipsa res per se inspectione esse contenta.
因为有时这门学问本身也可以仅满足于观照。
erit enim rhetorice in oratore etiam tacente, et si desierit agere vel proposito vel aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam medicus, qui curandi fecerit finem.
因为即使在雄辩家保持沉默时,修辞学也存在于他心中;即使他由于自己的意图或受到某种意外的阻碍而停止行动,他也不比一个停止治疗的医生更不再是雄辩家。
§2.18.4nam est aliquis, ac nescio an maximus, etiam ex secretis studiis fructus ac tum pura voluptas litterarum, cum ab actu, id est opera, recesserunt et contemplatione sui fruuntur.
因为从隐秘的研究中也会获得某种——我不知道是否是最大的——成果,并且当他们从行动(即实务)中退隐,享受对自身的观照时,就会获得学术的纯粹乐趣。
§2.18.5sed effectivae quoque aliquid simile scriptis orationibus vel historiis, quod ipsum opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur.
但是,通过写成的演说或历史——我们理所当然地将这种著作本身归入雄辩术的范畴——修辞学也将获得类似于制作技术的东西。
si tamen una ex tribus artibus habenda sit, quia maxime eius usus actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur activa vel administrativa, nam et hoc eiusdem rei nomen est.
然而,如果必须将其视为三种技术之一,那么由于它的应用主要包含在行动中,并且在其中最为频繁,那么它应该被称为活动的或管理的技术,因为这也是同一个概念的名称。