§2.17.25et medicus sanitatem aegri petit; si tamen aut valetudinis vi aut intemperantia aegri aliove quo casu summa non contingit, dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine non excidet.
医生也追求患者的健康;然而,如果由于疾病的势力、患者的放纵或某些其他意外,未能达到完全的痊愈,只要他自己按照理性做好一切,就不会失去医学的目的。
ita oratori bene dixisse finis est.
因此,对于雄辩家来说,讲得好就是目的。
nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu.
因为这门技术,正如我们稍后将更清楚地表明的那样,是存在于行为之中,而不是存在于效果之中的。
§2.17.26ita falsum erit illud quoque, quod dicitur, artes scire quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire.
因而,那个所谓的“其他技术知道它们何时达到了目的,而修辞学不知道”的说法也是虚假的。
nam se quisque bene dicere intelligit.
因为每个人都能理解自己讲得好。
uti etiam vitiis rhetoricen, quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et adfectus moveat.
他们还指责修辞学利用恶德,而这是任何技术都不会做的,因为修辞学既说假话又动人情感。
§2.17.27quorum neutrum est turpe, cum ex bona ratione proficiscitur, ideoque nec vitium.
当出于善意的动机时,这两者都不是可耻的,因此也不是恶德。
nam et mendacium dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario movebit orator.
因为说谎有时甚至是被允许给智者的,而如果无法通过其他方式引导法官走向公正,雄辩家就必须必然地调动情感。
§2.17.28imperiti enim iudicant et qui frequenter in hoc ipsum fallendi sint, ne errent.
因为进行审判的是没有经验的人,为了使他们不犯错误,往往必须为了这个目的本身而欺骗他们。
nam, si mihi sapientes iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, nihil invidia valeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta falsique testes: perquam sit exiguus eloquentiae locus et prope in sola delectatione ponatur.
因为,如果给我贤明的法官、智者的集会以及所有的评议会,嫉妒毫无力量,恩惠、预先抱有的成见、虚假的证人也毫无力量,那么雄辩术的施展空间将极其狭小,几乎只在于供人娱乐。
§2.17.29sin et audientium mobiles animi et tot malis obnoxia veritas, arte pugnandum est et adhibenda quae prosunt.
但如果听众的心意是摇摆不定的,且真理暴露在如此多的邪恶之下,就必须用技术来战斗,并采用那些有益的手段。
neque enim, qui recta via depulsus est, reduci ad eam nisi alio flexu potest.
因为被赶出正道的人,如果不通过另一种迂回,就无法被带回正道。
§2.17.30plurima vero ex eo contra rhetoricen cavillatio est, quod ex utraque causae parte dicatur.
然而,针对修辞学最多的无端挑剔,是基于“它为诉讼的双方进行辩护”这一事实。
inde haec: nullam esse artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nullam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices operi; item aut dicenda eam docere aut non dicenda; ita vel per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, vel per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his doceat.
由此产生如下论点:没有任何技术是自相矛盾的,而修辞学是自相矛盾的;没有任何技术会摧毁它所建立的东西,但这却发生在修辞学的成果上;同样,它教导的要么是该说的话,要么是不该说的话;因此,要么由于它指示了不该说的话而不是一门技术,要么由于它在指示了该说的话的同时,也教导了与这些相反的话而不是一门技术。
§2.17.31quae omnia apparet de ea rhetorice dici, quae sit a bono viro atque ab ipsa virtute seiuncta; alioqui ubi iniusta causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut vix admirabili quodam casu possit accidere, ut ex utraque parte orator, id est vir bonus, dicat.
显然,所有这些话都是针对那种与好人和美德本身相分离的修辞学而言的;否则,在诉讼不义的地方,修辞学就不存在,以至于只有在某种极罕见的偶然情况下,才可能发生一位雄辩家(即一个好人)在双方都进行发言的情况。
§2.17.32tamen quoniam hoc quoque in rerum naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in diversum trahant, (quando etiam pugnaturos eos inter se, si ratio ita duxerit, credunt) respondebo propositis, atque ita quidem, ut appareat, haec adversus eos quoque frustra excogitata, qui malis moribus nomen oratoris indulgent.
然而,既然在事物的本质中也可能发生两个智者有时被正当的诉因引向相反方向的情况(因为人们相信,如果理性如此引导,他们甚至会互相对抗),我将对所提出的反论做出回答,并且是以这样一种方式:即表明这些非难即使对于那些把雄辩家的名号慷慨给予坏人的人来说,也是徒劳构想出来的。
§2.17.33nam rhetorice non est contraria sibi.
因为修辞学并不自相矛盾。
causa enim cum causa, non illa secum ipsa componitur.
因为相互对抗的是诉因与诉因,而不是修辞学与它自身。
nec, si pugnent inter se, qui idem didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit; alioqui nec armorum, quia saepe gladiatores sub eodem magistro eruditi inter se componuntur; §2.17.34nec gubernandi, quia navalibus proeliis gubernator est gubernatori adversus; nec imperatoria, quia imperator cum imperatore contendit.
而且,如果学过相同东西的人互相对抗,那套传授给双方的技术并不因此就不存在;否则,也不会有剑术,因为在同一位师傅指导下训练出来的角斗士也经常被安排相互对抗;也不会有航海术,因为在海战中舵手与舵手相对抗;也不会有统帅术,因为将领与将领抗争。
item non evertit opus rhetorice, quod efficit.
同样,修辞学也不会推翻它自己所取得的成果。
neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur; non autem, si quid est altero credibilius, id ei contrarium est, quod fuit credibile.
因为雄辩家并不会去破解自己提出的论点,甚至修辞学本身也不会,因为在那些把目的放在说服上的人中间,或者(正如我所说)如果某种偶然把两个好人安排互相对抗,他们所寻求的将是“似真性”;然而,如果某一件事比另一件事更可信,这并不意味着它与先前可信的事情相矛盾。