Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.17.12-2.17.24

驳修辞学非技术论与该技术之真正目的

第 60 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

昆体良反驳了修辞学不是一门技术的各种论点(如德马德斯和埃斯基涅斯的例子、缺乏特有材料、赞同虚假观点以及目标不确定等),指出这些雄辩家实际上学过,雄辩家虽然欺骗他人但自身并不被欺骗,且该技术的目的在于“讲得好”本身而非最终结果。

§2.17.12ad cuius rei confirmationem adferunt, Demaden remigem, et Aeschinen hypocriten oratores fuisse.
他们举出曾为桨手的德马德斯和曾为演员的埃斯基涅斯是雄辩家的例子,来作为对此事的证实。
falso; nam neque orator esse, qui non didicit, potest, et hos sero potius quam nunquam didicisse quis dixerit, quanquam Aeschines ab initio sit versatus in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque non didicisse certum sit, et continua dicendi exercitatio potuerit tantum, quantuscunque postea fuit, fecisse; nam id potentissimum discendi genus est.
这是错误的;因为没学过的人不可能成为雄辩家,而且有人可能会说,这些人是学得晚而不是从未学过,尽管埃斯基涅斯从一开始就精通其父亲也教过的学问,而德马德斯也绝非没有学过,这是确定的,且不断进行的演讲练习有可能使他达到他后来所达到的高度(无论那有多大);因为那是最好的学习方式。
§2.17.13sed et praestantiorem, si didicisset, futurum fuisse dicere licet; neque enim orationes scribere est ausus, ut eum multum valuisse in dicendo sciamus.
但我们也可以说,如果他学过,他本来会更加优秀;因为他甚至不敢写下演说辞,以至于我们无法确知他在演讲方面有多大能耐。
§2.17.14Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitavit in Gryllo; sed idem et de arte rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem solum eam fatetur, sed ei particulam civilitatis sicut dialectices adsignat.
亚里士多德像往常一样,为了探讨而在《格里洛斯》中构想了展现其敏锐思维的一些论证;但同样是他,也写了三部关于修辞技术的著作,并在其第一卷中,不仅承认它是一门技术,而且还分配给它属于政治学的一部分,就像分配给辩证术一样。
§2.17.15multa Critolaus contra, multa Rhodius Athenodorus.
克里托劳斯对此进行了诸多反驳,罗德岛的阿特诺多罗斯也是如此。
agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa fidem, qua rhetorices accusationem professus est.
阿格农甚至通过其书籍本身的标题就损害了自己的可信度,在标题中他宣称了对修辞学的指控。
nam de Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror.
至于避开所有学问的伊壁鸠鲁,我一点也不感到惊讶。
§2.17.16hi complura dicunt sed ex paucis locis ducta; itaque potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quaestio evadat.
这些人说了很多话,但都是基于极少数的论据;因此,我将简要地应对他们最强有力的论点,以免问题无限延伸。
§2.17.17prima iis argumentatio ex materia est.
他们的第一种论证是从材料出发的。
omnes enim artes aiunt habere materiam, quod est verum; rhetorices nullam esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo.
因为他们说所有的技术都拥有材料,这是真的;但修辞学没有自己特有的材料,我将在后文中证明这是虚假的。
§2.17.18altera est calumnia nullam artem falsis assentiri opinionibus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper vera sit; rhetoricen assentiri falsis, non esse igitur artem.
另一个非难是:任何技术都不会赞同虚假的观点,因为技术离不开总是真实的感知而建立;但修辞学赞同虚假观点,因此不是一门技术。
§2.17.19ego rhetoricen nonnunquam dicere falsa pro veris confitebor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, quia longe diversum est, ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere.
我承认修辞学有时会用虚假代替真实,但我并不因此承认它自身也处于虚假观点之中,因为自己看起来如何与使别人看起来如此,这两者大不相同。
nam et imperator falsis utitur saepe, ut Hannibal, cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum deligatis incensisque, per noctem in adversos montes agens armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit, sed illum fefellit, ipse, quid verum esset, non ignoravit.
因为将领也经常使用虚假,例如汉尼拔,当他被法比乌斯包围时,在雄牛的角上绑上柴火并点燃,夜间将牛群赶往对面的山上,给敌人造成了军队撤退的假象;但他欺骗了法比乌斯,而他自己并非不知道真相。
§2.17.20nec vero Theopompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu e custodia ut mulier evasit, falsam de se opinionem habuit, sed custodibus praebuit.
同样,斯巴达的狄奥庞普斯在与妻子交换衣服并以女子的身份逃脱监禁时,也并没有对自己抱有虚假的看法,而是把这种看法呈现给了看守。
item orator, cum falso utitur pro vero, scit esse falsum eoque se pro vero uti; non ergo falsam habet ipse opinionem, sed fallit alium.
同样地,雄辩家在使用虚假代替真实时,他知道那是虚假的,也知道自己正用它来代替真实;因此他自己并没有持有虚假的看法,而是在欺骗别人。
§2.17.21nec Cicero, cum se tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, nihil ipse vidit.
西塞罗在自夸自己在克鲁恩提乌斯案中使法官们双眼蒙上阴影时,他自己并非什么也没看见。
et pictor, cum vi artis suae efficit, ut quaedam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea plana esse non nescit.
画家凭借其技术的力量,使我们相信作品中的某些部分突出、某些部分后退,但他自己并非不知道这些地方是平的。
§2.17.22aiunt etiam omnes artes habere finem aliquem propositum, ad quem tendant; hunc modo nullum esse in rhetorice, modo non praestari eum, qui promittatur.
他们还说,所有的技术都拥有某种预设的目标,并朝向它努力;而修辞学中的这一目标,有时被认为不存在,有时则被认为承诺的目标无法兑现。
mentiuntur; nos enim esse finem iam ostendimus, et quis esset diximus.
他们撒谎;因为我们已经表明了这一目标的存在,并说明了它是什么。
§2.17.23et praestabit hunc semper orator, semper enim bene dicet.
雄辩家将总是能达成这一目标,因为他将总是能“讲得好”。
firmum autem hoc, quod opponitur, adversus eos fortasse sit, qui persuadere finem putaverunt.
但是,被提出来的这一反论,对于那些认为“说服”是目标的人来说或许是有力的。
noster orator arsque a nobis finita non sunt posita in eventu.
我们的雄辩家以及由我们定义的技术并不取决于结果。
tendit quidem ad victoriam qui dicit; sed cum bene dixit, etiamsi non vincat, id quod arte continetur effecit.
说话的人固然追求胜利;但只要他讲得好,即使没有获胜,他也已经完成了该技术所包含的内容。
§2.17.24nam et gubernator vult salva nave in portum pervenire; si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud, dum clavum rectum teneam.
因为舵手也希望在船只安全的情况下抵达港口;但如果他被风暴卷走,他并不会因此就少一分舵手的资格,并且他会说那句名言:“只要我把稳船舵”。

词汇与语法注释

  1. 2.17.12quis dixerit — 第三人称单数完成时虚拟语气,表示现在或未来的潜在可能性(“有人可能会说”)。“hos didicisse”(带对格的主语不定式结构)作“dixerit”的宾语。
  2. 2.17.19ipsi quid videri et, ut alii videatur, efficere — 两个并列成分作无人称表达“longe diversum est”(“这大不相同”)的主语。前者是带间接疑问句的不定式短语“ipsi quid videri”(“自己看起来如何”),后者是带结果名词从句的不定式短语“ut alii videatur, efficere”(“使他人看起来如此”)。
  3. 2.17.23firmum... adversus eos fortasse sit — 虚拟语气“sit”表示潜在可能性(“这一反论对那些人来说或许是有力的”)。此处在语境中暂时让步承认反对者的观点对其他定义有效,以突显昆体良自身定义的牢固性。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.17.12-2.17.24. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.17.12-2.17.24

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。