§2.17.1finis non erit, si exspatiari in parte hac et indulgere voluptati velim.
如果我想在这一部分详加阐述并尽情享受这种乐趣,那就没有止境了。
transeamus igitur ad eam quaestionem, quae sequitur, an rhetorice ars sit.
因此,让我们过渡到接下来的那个问题:修辞学是否是一门技术。
§2.17.2quod quidem adeo ex iis, qui praecepta dicendi tradiderunt, nemo dubitavit, ut etiam ipsis librorum titulis testatum sit, scriptos eos de arte rhetorica; Cicero vero eam, quae rhetorice vocetur, esse artificiosam eloquentiam dicat.
对于这一点,在那些传授演讲条规的人当中,实际上没有任何人怀疑过,以至于他们书籍的标题本身就证明了这些书是关于修辞技术而写的;而西塞罗则说,那被称为修辞学的东西,是技术性的雄辩。
quod non oratores tantum vindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse videantur, sed cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consentiunt.
这不仅是雄辩家们为了使自己看起来对自己的研究所做出的贡献而要求的,而且哲学家们、斯多葛学派以及大多数逍遥学派也都与他们持相同意见。
§2.17.3ac me dubitasse confiteor, an hanc partem quaestionis tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione modo sed a sensu remotus hominis, ut fabricandi quidem et texendi et e luto vasa ducendi artem putet, rhetoricen autem, maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus, in tam sublime fastigium existimet sine arte venisse?
我承认,我曾犹豫是否应该认为这一部分问题值得探讨;因为有谁会不仅远离学识,而且远离人类的常识,以至于认为建造、纺织和用泥土拉坯制器的活计是技术,却认为修辞学——如上所述,这最大且最美丽的杰作——在没有技术的情况下达到了如此崇高的顶峰?
§2.17.4equidem illos, qui contra disputaverunt, non tam id sensisse quod dicerent, quam exercere ingenia materiae difficultate credo voluisse, sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemnestram; quanquam is, quod his dissimile non est, composuisse orationem, quae est habita contra Socraten, dicitur.
就我而言,我相信那些进行反驳的人,并不是真的像他们所说的那样想,而是希望借题材的困难来锻炼自己的才智,就像波吕克拉特斯在赞美布西里斯和克吕泰涅斯特拉时那样;尽管据说他——这与这些事情并没有什么不同——撰写了针对苏格拉底而发表的那篇演说。
§2.17.5quidam naturalem esse rhetoricen volunt et tamen adiuvari exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore dicit Antonius, observationem quandam esse non artem.
有些人认为修辞学是天生的,但他们并不否认它能通过练习得到辅助,正如安东尼乌斯在西塞罗的《论雄辩家》书中所说,它是一种观察,而不是技术。
§2.17.6quod non ideo, ut pro vero accipiamus, est positum, sed ut Antoni persona servetur, qui dissimulator artis fuit.
之所以把这句话放在那里,并不是为了让我们把它当成真理来接受,而是为了维护安东尼乌斯的角色定位,他是一个技术的隐瞒者。
hanc autem opinionem habuisse Lysias videtur.
而吕西亚斯似乎也持有这种观点。
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
对这一观点的辩护是这样的:无知者、野蛮人和奴隶在为自己说话时,也会说出一些类似于前言的话,进行陈述、论证、反驳,并(具有结语力量地)进行恳求。
§2.17.7deinde adiiciunt illas verborum cavillationes, nihil, quod ex arte fiat, ante artem fuisse; atqui dixisse homines pro se et in alios semper, doctores artis sero et circa Tisian et Coraca primum repertos, orationem igitur ante artem fuisse eoque artem non esse.
接着,他们加上了那些言辞上的狡辩:凡是由技术产生的东西,在技术存在之前都不存在;然而,人们总是为自己和针对他人说话,而技术的教师出现得很晚,并且最早是在提西亚斯和科拉克斯前后才被发现的;因此,演讲存在于技术之前,因而不是一门技术。
§2.17.8nos porro, quando coeperit huius rei doctrina, non laboramus exquirere, quanquam apud Homerum et praeceptorem Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi et oratores plures et omne in tribus ducibus orationis genus et certamina quoque proposita eloquentiae inter iuvenes invenimus, quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores.
此外,我们并不费力去探究这门学问始于何时,尽管在荷马史诗中,我们不仅发现菲尼克斯是行动和言语的老师,还发现了好几位雄辩家,以及三位领袖身上展现的各种演讲类型,甚至在青年之间提出的雄辩比赛,而且在阿喀琉斯之盾的雕刻中也存在着诉讼和诉讼代理人。
§2.17.9illud enim admonere satis est, omnia, quae ars consummaverit, a natura initia duxisse.
因为只要提醒这一点就足够了:技术所完成的一切事物,都是从自然中获得开端的。
aut tollatur medicina, quae ex observatione salubrium atque iis contrariorum reperta est, et, ut quibusdam placet, tota constat experimentis; nam et vulnus deligavit aliquis, antequam haec ars esset, et febrem quiete et abstinentia, non quia rationem videbat, sed quia id valetudo ipsa cogebat, mitigavit.
否则,医术也应该被废除,它是通过对健康和有害之物的观察而发现的,而且正如某些人所认为的那样,完全由经验构成;因为在这一技术存在之前,就有人包扎过伤口,并通过休息和禁食来缓解发热,这并不是因为他看出了其中的道理,而是因为健康状况本身强迫他这样做。
§2.17.10nec fabrica sit ars; casas enim primi illi sine arte fecerunt; nec musica; cantatur ac saltatur per omnes gentes aliquo modo.
建筑也不应当是技术;因为那些最初的人们在没有技术的情况下建造了茅屋;音乐也不是;因为在所有民族中,歌唱和舞蹈都以某种方式存在。
ita si rhetorice vocari debet sermo quicunque, fuisse eam, §2.17.11antequam esset ars, confitebor; si vero non quisquis loquitur, orator est, et tum non tanquam oratores loquebantur, necesse est, oratorem factum arte nec ante artem fuisse fateantur.
因此,如果任何言语都应该被称为修辞学,那么我承认它存在于,技术存在之前;但如果确实并非每个说话的人都是雄辩家,而且当时他们并不是作为雄辩家而说话,那么他们就必须承认,雄辩家是由技术造就的,并且在技术之前并不存在。
quo illud quoque excluditur, quod dicunt, non esse artis id, quod faciat qui non didicerit, dicere autem homines et qui non didicerint.
由此,他们所说的以下论点也被排除了:即没有学过的人所做的事情不属于技术,然而没有学过的人也会说话。