§2.16.1sequitur quaestio, an utilis rhetorice.
接下来的问题是:修辞学是否有用。
nam quidam vehementer in eam invehi solent, et, quod sit indignissimum, in accusationem orationis utuntur orandi viribus: §2.16.2eloquentiam esse, quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnentur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia excitentur; cuius denique tum maximus sit usus, cum pro falsis contra veritatem valet.
因为有些人往往会猛烈地抨击它,而且,最令人不齿的是,他们竟然用演讲的力量来指控演讲本身:他们声称,雄辩是这样一种东西:它将恶人解救于惩罚之中,由于它的欺诈,善人有时会被判罪,决策被导向恶化,不仅激起民变和民众骚乱,甚至挑起无法和解的战争;最后,当它为了虚假而对抗真理而起作用时,其用途最大。
§2.16.3nam et Socrati obiiciunt comici docere eum, quomodo peiorem causam meliorem faciat, et contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato.
因为喜剧作家们也指责苏格拉底,说他教授如何将较坏的论点变好,而柏拉图也说提西亚斯和戈尔吉亚斯承诺过类似的事情。
§2.16.4et his adiiciunt exempla Graecorum Romanorumque et enumerant, qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis usi eloquentia turbaverint civitatium status vel everterint, eoque et Lacedaemoniorum civitate expulsam et Athenis quoque, ubi actor movere adfectus vetabatur, velut recisam orandi potestatem.
他们还在这些之上加上了希腊人和罗马人的例子,并列举了那些使用对个人及国家都有害的雄辩、从而扰乱或颠覆了城邦国家秩序的人;他们还说,正因如此,雄辩被驱逐出拉栖代梦人的城邦,在雅典也是如此,那里禁止诉讼人煽动情感,演说的权力仿佛被削减了一样。
§2.16.5quo quidem modo nec duces erunt utiles nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia.
的确,按照这种逻辑,将军将无用,官员将无用,医术将无用,甚至智慧本身也将无用。
nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
因为,无论是在将军弗拉米尼乌斯,还是在格拉古兄弟、萨图尔尼努斯、格劳希亚等官员身上,或是在医生的毒药中,以及在那些滥用哲学家名义的人身上,有时都会发现极严重的罪行。
§2.16.6cibos aspernemur; attulerunt saepe valetudinis causas.
让我们拒绝食物吧,它们常常带来疾病的原因。
nunquam tecta subeamus; super habitantes aliquando procumbunt.
让我们永远不要进入房屋,它们有时会坍塌在居住者身上。
non fabricetur militi gladius; potest uti eodem ferro latro.
不要为士兵锻造剑,强盗也可以使用相同的铁。
quis nescit, ignes, aquas, sine quibus nulla sit vita, et (ne terrenis immorer) solem lunamque, praecipua siderum, aliquando et nocere?
谁不知道,火和水(没有它们就没有生命),以及(免得我在地上的事物上耽搁)太阳和月亮(天体中最重要的),有时也会带来危害?
§2.16.7num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem caecus ille Appius dicendi viribus diremisse? aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?
难道因此就要否认那位失明的老阿庇乌斯用演讲的力量阻止了与皮洛士的屈辱和约吗? 难道马尔库斯·图利乌斯的非凡雄辩,既在反对土地法时赢得了民心,又摧毁了喀提林的狂妄,并且在身着托加时,赢得了本是给予战争中获胜将领的最高荣誉——感恩祭吗?
§2.16.8nonne perterritos militum animos frequenter a metu revocat oratio et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem vita potiorem esse persuadet? neque vero me Lacedaemonii atque Athenienses magis moverint quam populus Romanus, apud quem summa semper oratoribus dignitas fuit.
难道演说不也经常将士兵们惊恐的心灵从恐惧中拉回来,并向那些步入如此多战斗危险之中的人们证明,荣誉比生命更值得追求吗? 而且,拉栖代梦人和雅典人对我的影响,绝不会超过罗马人,在罗马人那里,雄辩家始终享有至高无上的尊严。
§2.16.9equidem nec urbium conditores reor aliter effecturos fuisse ut vaga ilia multitudo coiret in populos, nisi docta voce commota; nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se ipsi homines ad servitutem iuris astringerent.
依我之见,要不是受到有学识之声的感召,城市创建者们绝不可能让那群四处流浪的人群汇聚成人民;法律的制定者们若无极强大的说服力,也绝不能成功地让人们自愿约束于法律的束缚之下。
§2.16.10quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
甚至,生活本身的准则,虽然在本质上是高尚的,但每当言辞的明晰阐明了事物的优美时,它们在塑造心灵方面就会发挥更大的作用。
quare, etiamsi in utramque partem valent arma facundiae, non est tamen aequum id haberi malum, quo bene uti licet.
因此,即使雄辩的武器在正反两方面都起作用,但把可以善加利用的东西视为邪恶,依然是不公平的。
§2.16.11verum haec apud eos forsitan quaerantur, qui summam rhetorices ad persuadendi vim rettulerunt.
然而,这些问题也许是在那些将修辞学的全部归结为说服力的人中才需要探讨的。
si vero est bene dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in primis vir bonus, utilem certe esse eam confitendum est.
但如果它是“善于说话的知识”——这也是我们所追求的目标,即雄辩家首先必须是一个好人——那么就必须承认它确实是有用的。
§2.16.12et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate.
诚然,那位首要的神,万物的母亲与世界的建造者,将人类与其他凡俗的动物区分开来,没有比赋予语言能力更显著的了。
§2.16.13nam corpora quidem magnitudine, viribus, firmitate, patientia, velocitate praestantiora in illis mutis videmus, eadem minus egere adquisitae extrinsecus opis.
因为我们确实看到,在那些哑巴动物身上,它们的身体在大小、力量、坚固性、耐力和速度方面都更优越,而且它们较少需要从外部获取帮助。
nam et ingredi citius et pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt.
因为它们凭借自然本身,在没有导师的情况下,就能更快地行走、觅食和游过水域。
§2.16.14et pleraque contra frigus ex suo corpore vestiuntur, et arma iis ingenita quaedam et ex obvio fere victus, circa quae omnia multus hominibus labor est.
它们中的大多数还能用自己的身体来御寒,并且天生拥有某些武器,食物也大多唾手得来,而在所有这些事情上,人类都要付出巨大的劳动。
rationem igitur nobis praecipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis immortalibus voluit.
因此,神赋予了我们最主要的理性,并希望我们与不朽的神明共同拥有它。
§2.16.15sed ipsa ratio neque tam nos iuvaret neque tam esset in nobis manifesta, nisi, quae concepissemus mente, promere etiam loquendo possemus, quod magis deesse ceteris animalibus quam intellectum et cogitationem quandam videmus.
但是,如果我们不能通过说话来表达我们在心中所构思的东西,那么理性本身既不会对我们有如此大的帮助,也不会在我们的身上表现得如此明显;我们看到,与其他动物相比,这种表达能力比理解力和某种思考能力更缺席。
§2.16.16nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera quaedam nobis inimitabilia (qualia sunt cerarum ac mellis) efficere, nonnullius fortasse rationis est; sed quia carent sermone, quae id faciunt, muta atque irrationalia vocantur.
因为筑软巢、织鸟窝、抚育并孵化幼崽,甚至为冬天储存食物,以及完成一些我们无法模仿的工作(如蜂蜡和蜂蜜的制作),也许并非没有某种理性;但是,因为做这些事的动物缺乏言语,它们就被称为喑哑且无理性的。
§2.16.17denique homines, quibus negata vox est, quantulum adiuvat animus ille caelestis? quare si nihil a dis oratione melius accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus, aut in quo malimus praestare hominibus, quam quo ipsi homines ceteris animalibus praestant,
最终,对于那些被剥夺了声音的人来说,那来自天上的心灵能给他们带来多么微不足道的帮助呢? 因此,如果我们从神那里得到的没有比言语更好的东西,那么我们还有什么比言语更值得培养和努力的呢? 或者,我们还有什么比“人类自身借以超越其他动物的那个东西”更希望在人中出类拔萃的呢?
§2.16.18eo quidem magis, quod nulla in arte plenius labor gratiam refert? id adeo manifestum erit, si cogitaverimus, unde et quo usque iam provecta sit orandi facultas; et adhuc augeri potest.
尤其是,在任何一门艺术中,劳动所获得的回报难道不比这更丰厚吗? 如果我们思考一下演讲的能力是从哪里起步、如今又已经发展到了什么程度,这一点就会变得显而易见;而且它还可以进一步提高。
§2.16.19nam ut omittam, defendere amicos, regere consiliis senatum, populum, exercitum in quae velit ducere, quam sit utile conveniatque bono viro, nonne pulchrum vel hoc ipsum est, ex communi intellectu verbisque, quibus utuntur omnes, tantum adsequi laudis et gloriae, ut non loqui et orare sed, quod Pericli contigit, fulgurare ac tonare videaris?
且不说保护朋友、以建策引导元老院和人民、将军队引向期望的方向是多么有用且符合善人的品格,难道仅仅是这一件事不也是极其美好的吗:从人人都在使用的共同理解和词汇中,获得如此多的赞美和荣耀,以至于你看起来不仅是在说话和演讲,而是像发生在伯里克利身上那样,仿佛在闪电和轰鸣?