Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.15.27-2.15.38

柏拉图的真意与修辞学的最佳定义

第 57 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者详细考察了柏拉图的对话录,指出他所批判的是当时败坏的修辞实践,而真正的修辞学则根植于正义与善良。随后,作者提出了“善于说话的知识”这一最佳定义及其终极目标(telos)。

§2.15.27Socrates autem seu Plato eam quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον τὸν τρόπον, ὃν ὑμεῖς πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit.
然而,苏格拉底或柏拉图确实认为当时所实践的那种修辞学是如此的(因为他甚至用这些话说道:τοῦτον τὸν τρόπον, ὃν ὑμεῖς πολιτεύεσθε),但他所理解的是真诚且高贵的修辞学。
itaque disputatio ilia contra Gorgian ita clauditur, οὐκοῦν ἀνάγκη τὸν ῥητορικὸν δίκαιον εἶναι, τὸν δὲ δίκαιον βούλεσθαι δίκαια πράττειν;
因此,针对戈尔吉亚斯的辩论是这样收尾的:οὐκοῦν ἀνάγκη τὸν ῥητορικὸν δίκαιον εἶναι, τὸν δὲ δίκαιον βούλεσθαι δίκαια πράττειν;。
§2.15.28ad quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus iuvenili calore inconsideratior, contra quem illa de simulacro et adulatione dicuntur.
对此,他确实保持了沉默,但波洛斯带着年轻的狂热、更加轻率地接过了话茬,针对他,苏格拉底说出了关于幻影与谄媚的那些话。
tum Callicles adhuc concitatior, qui tamen ad hanc perducitur clausulam, τὸν μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικὸν ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων; ut appareat, Platoni non rhetoricen videri malum, sed eam veram nisi iusto ac bono non contingere.
接着是更加激动的卡利克勒斯,然而他也最终被引向了这个结论:τὸν μέλλοντα ὀρθῶς ῥητορικὸν ἔσεσθαι, δίκαιον ἄνδρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν δικαίων; 由此可见,在柏拉图看来,修辞学本身并非恶,而是真诚的修辞学非正义且善良之人不能掌握。
§2.15.29adhuc autem in Phaedro manifestius facit, hanc artem consummari citra iustitiae quoque scientiam non posse; cui opinioni nos quoque accedimus.
而且,在《斐德罗篇》中他更清楚地表明,如果不具备正义的知识,这门技术就无法臻于完善;对于这一观点,我们也表示赞同。
an aliter defensionem Socratis et eorum, qui pro patria ceciderant, laudem scripsisset?
否则,他难道会写下对苏格拉底的申辩,以及对那些为祖国而牺牲之人的赞美词吗?
§2.15.30quae certe sunt oratoris opera.
这些当然都是雄辩家的作品。
sed in illud hominum genus, quod facilitate dicendi male utebatur, invectus est.
但是,他抨击的是那一类滥用口才的人。
nam et Socrates inhonestam sibi credidit orationem, quam ei Lysias reo composuerat; et tum maxime scribere litigatoribus, quae illi pro se ipsi dicerent, erat moris, atque ita iuri, quo non licebat pro altero agere, fraus adhibebatur.
因为,苏格拉底也认为吕西亚斯为身为被告的自己所撰写的演说词对他是不体面的;而且在当时,为诉讼当事人撰写他们自己要说的话是最普遍的风气,如此一来,便对不准代人辩护的法律进行了欺诈。
§2.15.31doctores quoque eius artis parum idonei Platoni videbantur, qui rhetoricen a iustitia separarent et veris credibilia praeferrent; nam id quoque dicit in Phaedro.
同样,那门技术的教师们在柏拉图看来也是不称职的,因为他们将修辞学与正义分割开来,并把可信之物置于真理之上;因为他在《斐德罗篇》中也说了这一点。
§2.15.32consensisse autem illis superioribus videri potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec verba sunt: orator simile tantum veri petit.
然而,科尔内利乌斯·凯尔苏斯似乎也赞同了前人的这些看法,他的原话如下:“雄辩家只寻求与真理相似的事物。
deinde paulo post: non enim bona conscientia sed victoria litigantis est praemium.
”接着在不久之后又说:“因为奖励并非善良的良知,而是诉讼者的胜利。
quae si vera essent, pessimorum hominum foret, haec tam perniciosa nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam praeceptis adiuvare.
”如果这些是真的,那么将这些如此具有杀伤力的工具给予最有害的品性,并通过教条来助长邪恶,那将是最坏之人的所为了。
sed illi rationem opinionis suae viderint.
但让他们自己去考虑他们观点的理由吧。
§2.15.33nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in primis esse virum bonum volumus, ad eos qui de hoc opere melius sentiunt, revertamur.
但是,我们既然已经着手塑造一个完美的雄辩家——我们首先希望他是一个善人——那就让我们回到对这项工作有更好看法的人那里去。
rhetoricen autem quidam eandem civilitatem esse iudicaverunt; Cicero scientiae civilis partem vocat (civilis autem scientia idem quod sapientia est); quidam eandem philosophiam, §2.15.34quorum est Isocrates.
有些人判定修辞学就是政治学本身;西塞罗称其为公民科学的一部分(而公民科学与智慧是同一回事);有些人则认为它就是哲学本身,其中就有伊索克拉底。
huic eius substantiae maxime conveniet finitio, rhetoricen esse bene dicendi scientiam.
最符合其这一本质的定义是:修辞学是“善于说话的知识”。
nam et orationis omnes virtutes semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum bene dicere non possit nisi bonus.
因为这既一次性地包含了演说的一切美德,也随即包含了雄辩家的品行,因为除非是善人,否则无法善于说话。
§2.15.35idem valet Chrysippi finis ille ductus a Cleanthe scientia recte dicendi.
同样有效的是克律西波斯源自克雷安德斯的那个定义:“正确说话的知识”。
sunt plures eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent.
他的定义还有更多,但它们更适用于其他问题。
idem sentit et finis hoc modo comprehensus, persuadere quod oporteat, nisi quod artem ad exitum alligat.
以这种方式表达的定义也有同样的意思:“说服应当说服的事情”,只是它将这门技术束缚于结果。
§2.15.36at bene Areus dicere secundum virtutem orationis.
而阿里乌斯定义得很赞:“根据演说的美德说话”。
excludunt a rhetorice malos et illi, qui scientiam civilium officiorum eam putaverunt, si scientiam virtutem iudicant; sed anguste intra civiles quaestiones coercent.
那些认为修辞学是“公民职责的知识”的人,如果他们将知识判定为一种美德,也将恶人排除在修辞学之外;但他们狭隘地将其限制在公民问题之内。
Albucius, non obscurus professor atque auctor, scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus peccat adiiciendo circa civiles quaestiones et credibiliter; quarum utrique iam responsum est.
阿尔布基乌斯是一位著名的教授和作家,他同意修辞学是“善于说话的知识”,但他通过加上“关于公民问题”和“可信地”这些限定条件而犯了错;对于这两者,我们都已经作出了回答。
§2.15.37probabilis et illi voluntatis, qui recte sentire et dicere rhetorices putaverunt.
那些认为“正确地思考和说话”属于修辞学的人,其意图也是值得称赞的。
hi sunt fere fines maxime illustres et de quibus praecipue disputatur.
这些几乎就是最著名的、也是争论最激烈的定义。
nam omnes quidem persequi neque attinet neque possum, cum pravum quoddam, ut arbitror, studium circa scriptores artium extiterit, nihil eisdem verbis, quae prior aliquis occupasset, finiendi, quae ambitio procul aberit a me.
因为去追踪所有的定义既无必要,我也无能为力,因为我认为,在那些撰写技术专著的人群中出现了一种不良的狂热,即绝不用前人已经占用的相同字眼来定义任何事物,这种虚荣心将与我无涉。
§2.15.38dicam enim non utique quae invenero sed quae placebunt, sicut hoc, rhetoricen esse bene dicendi scientiam; cum reperto quod est optimum, qui quaerit aliud, peius velit.
因为我绝不只是说我自己发现的东西,而是说能让我满意的东西,比如这个:“修辞学是善于说话的知识”;因为一旦找到了最好的,那么寻找其他东西的人就是在期求更坏的东西。
his approbatis, simul manifestum est illud quoque, quem finem vel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος dicitur, ad quod omnis ars tendit; nam si est ipsa bene dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere.
这些事情被认可之后,同时也显而易见:修辞学拥有怎样的目的,或者说什么是其最高且终极的目标——即所谓的 τέλος,一切技术所指向的目标;因为如果它本身就是“善于说话的知识”,那么它的目的和最高目标就是“善于说话”。

词汇与语法注释

  1. 2.15.27eam quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen — 作为先行词的名词 rhetoricen 被置于指示代词 eam 和关系从句 quae tum exercebatur 之间。结构应理解为“当时所实践的那种修辞学”。
  2. 2.15.28eam veram nisi iusto ac bono non contingere — 此处为对格加不定式结构,与 ut appareat 之后的 videri 并列。contingere(降临于、为……所掌握)的主语是对格的 eam veram(真诚的修辞学),其作用对象是与格 iusto ac bono(正义且善良之人)。
  3. 2.15.32pessimorum hominum foret — foret 是 esset 的替代形式,表示虚拟语气未完成过去时,用于反事实条件句的结论从句。属格 pessimorum hominum 起到性质或特征属格的作用(“这将是最坏之人的特征/所为”),而主语是不定式短语 haec tam perniciosa... dare...。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.15.27-2.15.38. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.15.27-2.15.38

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。