Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §2.15.13-2.15.26

亚里士多德诸定义的批判与对柏拉图的辩护

第 56 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者介绍了亚里士多德、赫尔马戈拉斯等人对修辞学的各种定义,指出其仅偏重于“发现”的缺陷以及未能排除恶人的不足。此外,作者还针对人们对柏拉图《戈尔吉亚斯》的普遍误解进行了辩护,阐明了论驳性对话和教义性对话的区别。

§2.15.13quidam recesserunt ab eventu, sicut Aristoteles dicit: rhetorice est vis inveniendi omnia in oratione persuasibilia.
一些人避开了结果,正如亚里士多德所说:“修辞学是在演说中发现所有说服手段的力量。
qui finis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio.
”这一目的定义既有我们上文所说的那个缺点,此外还在于它除发现之外不包含任何东西,而没有叙述,演说就不存在。
§2.15.14Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter dicere, et aliis, qui eandem sententiam non iisdem tantum verbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est, cum persuadere non tantum oratoris esse convicimus.
对于赫尔马戈拉斯——他说修辞学的目的是“说服性地说话”——以及其他那些用不尽相同的言辞阐释同一观点、并指出其目的是“说出为说服所需的一切”的人,我们已经作出了充分的回答,因为我们已经证明,说服并不单单属于雄辩家。
§2.15.15addita sunt his alia varie.
对这些定义还以各种方式作了其他补充。
quidam enim circa res omnes, quidam circa civiles modo versari rhetoricen putaverunt; quorum verius utrum sit, in eo loco, qui huius quaestionis proprius est, dicam.
因为有些人认为修辞学涉及所有事务,有些人认为仅涉及公民事务;这两者中哪一个更正确,我将在探讨这一问题特有的地方予以说明。
§2.15.16omnia subiecisse oratori videtur Aristoteles, cum dixit vim esse videndi, quid in quaque re possit esse persuasibile.
亚里士多德似乎将一切都归入雄辩家的范围,因为他说修辞学是“看清每种事物中何者可以具有说服力的力量”。
et Patrocles, qui non quidem adiicit in quaque re, sed nihil excipiendo idem ostendit; vim enim vocat inveniendi, quod sit in oratione persuasibile; qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem.
而帕托克雷斯虽然没有加上“在每种事物中”,但通过不作任何排除,也表明了同样的意思;因为他将其称为“发现演说中可具有说服力之物的力量”;这些目的定义本身也同样仅包含“发现”。
quod vitium fugiens Theodorus vim putat inveniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni oratione.
为了规避这一缺点,狄奥多罗斯认为修辞学是“在所有演说中,以合宜的装饰,发现并叙述可信之物的力量”。
§2.15.17sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia etiam non orator inveniat, adiiciendo in omni oratione magis quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pulcherrimae rei nomen.
但是,既然非雄辩家也同样能以发现说服性事物的方式发现可信之物,那么通过加上“在所有演说中”,他比前人更甚地,向那些鼓动罪恶的人也拱手让出了这门极美之物的名字。
§2.15.18Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare; cui Socrates persuadendi, non docendi concedit facultatem.
柏拉图著作中的戈尔吉亚斯说,自己是“在法庭和其他集会中说服的匠人”,并且也探讨“正义与非正义之事”;苏格拉底对他也仅承认说服的能力,而不承认教导的能力。
§2.15.19qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina; quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici discipulus, cuius hic finis est, scientia videndi et agendi in quaestionibus civilibus per orationem popularis persuasionis.
至于那些不把一切都归入雄辩家范围的人,正如其必要,他们更加审慎且冗长地进行了区分;其中有阿里斯顿,他是漫步学派克里托拉乌斯的弟子,他的目的定义如下:“在公民问题中,通过争取民众说服的演说,进行看清与行动的知识”。
hic scientiam, §2.15.20quia Peripateticus est, non, ut Stoici, virtutis loco ponit; popularem autem comprehendendo persuasionem etiam contumeliosus est adversus artem orandi, quam nihil putat doctis persuasuram.
他之所以将“知识” (置于其定义中),是因为他是漫步学派者,而不像斯多葛派那样将其置于美德的地位;然而,通过将“民众的说服”包含在内,他也对雄辩术大加侮辱,因为他认为它对有学识的人毫无说服力。
illud de omnibus, qui circa civiles demum quaestiones oratorem iudicant versari, dictum sit, excludi ab his plurima oratoris officia, illam certe laudativam totam, quae est rhetorices pars tertia.
对于所有判断雄辩家仅涉及公民问题的人,应当说:他们排除了雄辩家极多的职责,当然也排除了整个赞美性演说,而这正是修辞学的三分之一。
§2.15.21cautius Theodorus Gadareus, ut iam ad eos veniamus, qui artem quidem esse eam sed non virtutem putaverunt.
加达拉的狄奥多罗斯则更为审慎,现在让我们转向那些认为修辞学是一门技术但并非美德的人。
ita enim dicit (ut ipsis eorum verbis utar, qui haec ex Graeco transtulerunt), ars inventrix et iudicatrix et enuntiatrix decenti ornatu secundum mensionem eius, quod in quoque potest sumi persuasibile, in materia civili.
他是这样说的(为了使用那些从希腊语翻译这些内容的人的原话):“一门在公民素材中,根据在每一事物中可被视为具说服力之物的度量,伴随得体的装饰,进行发现、判断和表达的技术”。
§2.15.22itemque Cornelius Celsus, qui finem rhetorices ait dicere persuasibiliter in dubia civili materia.
同样,科尔内利乌斯·凯尔苏斯也说,修辞学的目的是“在有争议的公民素材中说服性地说话”。
quibus sunt non dissimiles, qui ab aliis traduntur; qualis est ille, vis videndi et eloquendi de rebus civilibus subiectis sibi cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et eorum, quae dicet, pronuntiatione.
其他人所传下来的定义与此并无不同;例如这一个:“在自愿服从的公民事务中,伴随某种说服、某种身体姿态以及对将说之话的宣读,进行看清和叙述的力量”。
§2.15.23mille alia, sed aut eadem aut ex eisdem composita; quibus item, cum de materia rhetorices dicendum erit, respondebimus.
还有成千上万的其他定义,但要么是相同的,要么是由相同要素构成的;对于这些,同样,在必须谈及修辞学的素材时,我们将会予以答复。
quidam eam neque vim neque scientiam neque artem putaverunt, sed Critolaus usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi artem.
有些人认为它既不是力量,也不是知识,更不是技术,然而克里托拉乌斯认为它是“说话的熟练”(因为这正是“トリベー”的意思),阿特奈乌斯则认为它是“欺骗的技术”。
§2.15.24plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet; §2.15.25et alio loco civilitatis particulae simulacrum et quartam partem adulationis, quod duas partes civilitatis corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam; adulationem autem medicinae vocet cocorum artificium, exercitatricis mangonum, qui colorem fuco et verum robur inani sagina mentiantur, legalis cavillatricem, iustitiae rhetoricen.
但是,大多数人只满足于阅读前人粗糙地从柏拉图的《戈尔吉亚斯》中抄录出来的寥寥数段,既不研读这整部著作,也不翻阅他的其他册子,因而陷入了极大的错误中,并且相信他持有这样的观点,即认为修辞学不是技术,而是一种为了取悦和娱乐的“某种熟练”;并在另一处称其为“政治学分支的幻影”和“谄媚的四分之一”,因为他将政治学的两个部分分配给身体,即医术和人们所翻译的体育,将两个部分分配给灵魂,即立法和正义;而将针对医术的谄媚称为“厨子的技术”,将针对体育的称为“奴隶贩子的技术”,后者用化妆品伪造肤色、用虚无的肥育伪造真正的强壮,将针对立法的称为“诡辩术”,将针对正义的称为“修辞学”。
§2.15.26quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a Socrate, cuius persona videtur Plato significare quid sentiat; sed alii sunt eius sermones ad coarguendos, qui contra disputant, compositi, quos ἐλεγκτικούς vocant, alii ad praecipiendum, qui δογματικοί appellantur.
这一切确实都写在这本书中,并且是由苏格拉底说出的,柏拉图似乎试图通过苏格拉底这一角色表明自己的看法;但是,他的一部分对话是为了论驳那些反对他的人而构成的,这些被称为“论驳性对话”,另一部分是为了教导,这些被称为“教义性对话”。

词汇与语法注释

  1. §2.15.13qui finis — 意为“这一目的(定义)”。关系代词 qui 呈形容词性修饰 finis,概括前文(亚里士多德的定义)内容并作主语。
  2. §2.15.14Hermagorae ... et aliis ... satis responsum est — “对于赫尔马戈拉斯及其他人,已作出了充分的回答”这一无人称被动句。与格 Hermagorae 和 aliis 表明被动式 responsum est 的动作对象。
  3. §2.15.17eodem modo ... quo — 意为“以与……相同的方式”的关联表达。夺格 eodem modo 与关系副词 quo 相呼应,表明比较的标准。
  4. §2.15.25quod duas partes civilitatis corpori adsignet — 虚拟语气 adsignet(以及随后的 vocet)用于 quod 引导的原因从句中,表示他人以为主句主语所持有的主观理由(间接引语中的主观原因)。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §2.15.13-2.15.26. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:2.15.13-2.15.26

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。