§2.15.1ante omnia, quid sit rhetorice.
首先,修辞学是什么。
quae finitur quidem varie, sed quaestionem habet duplicem, aut enim de qualitate ipsius rei aut de comprehensione verborum dissensio est.
尽管它被以各种方式定义,但它涉及双重论点:争议要么是关于事物本身的性质,要么是关于词语的定义。
prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod alii malos quoque viros posse oratores dici putant; alii, quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque, de qua loquimur, bonis demum tribui volunt.
在这方面,最初也是最主要的意见分歧在于,一些人认为恶人也可以被称为雄辩家;而另一些人(我们赞同他们的意见)则希望这一名称和我们所讨论的艺术仅赋予善人。
eorum autem, §2.15.2qui dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda vitae laude secernunt, quidam rhetoricen vim tantum, quidam scientiam sed non virtutem, quidam usum, quidam artem quidem sed a scientia et virtute diiunctam, quidam etiam pravitatem quandam artis, id est κακοτεχνίαν nominaverunt.
然而,在那些将说话的能力与人生更伟大、更值得追求的赞誉分离开来的人当中,有些人称修辞学仅为一种力量,有些人称其为一门科学而非美德,有些人称其为一种实践,有些人称其为一门虽然确实是艺术、但与科学和美德分离的艺术,甚至有些人称其为某种艺术的歪曲,即“恶艺”。
§2.15.3hi fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuadendum positum orandi munus sunt arbitrati.
他们几乎都认为,辩论的任务要么在于说服,要么在于以适合说服的方式说话。
id enim fieri potest ab eo quoque, qui vir bonus non sit.
因为这甚至可以由一个非善人的人来做到。
est igitur frequentissimus finis, rhetoricen esse vim persuadendi.
因此,最常见的定义是:修辞学是说服的力量。
quod ego vim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem vocant; quae res ne quid adferat ambiguitatis, vim dico δύναμιν.
我所说的“力量”(vis),大多数人称为“权能”(potestas),有些人称为“能力”(facultas);为了不让这件事带来任何歧义,我将“力量”称为“德纳密斯”(δύ源自“δύναμις”)。
§2.15.4haec opinio originem ab Isocrate (si tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit.
这一观点源自伊索克拉底(如果广为流传的《艺术》确实是他的话)。
qui, cum longe sit a voluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere comprehendit, dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, id est πειθοῦς δημιουργόν; neque enim mihi permiserim eadem uti declinatione, qua Ennius M. Cethegum suadae medullam vocat.
他虽然绝无意中伤雄辩家的职责,却仓促地界定了这门艺术的目的,称修辞学是说服的创造者,即“说服的匠人”(πειθοῦς δημιουργόν);因为我不允许自己使用恩尼乌斯在称马尔库斯·塞特古斯为“说服的精髓”时所用的那类辞格。
§2.15.5apud Platonem quoque Gorgias in libro, qui nomine eius inscriptus est, idem fere dicit; sed hanc Plato illius opinionem vult accipi non suam.
在柏拉图那里,戈尔吉亚斯在以他的名字命名的书中,也说了几乎同样的话;但柏拉图希望这一观点被视为戈尔吉亚斯的,而不是他自己的。
Cicero pluribus locis scripsit, officium oratoris esse dicere apposite ad persuadendum.
西塞罗在多处写道,雄辩家的职责是以适合说服的方式说话。
§2.15.6in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, finem facit persuadere.
甚至在他自己无疑并不赞同的《修辞学》中,他也将目的设为说服。
verum et pecunia persuadet et gratia et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam ipse sine voce, quo vel recordatio meritorum cuiusque vel facies aliqua miserabilis vel formae pulchritudo sententiam dictat.
然而,金钱可以说服,好意、说者的权威和尊严也可以说服,最后,甚至无声的外表本身也能下达判决,在其中,对某人功绩的追忆,或是某种可怜的面容,或是容貌的美丽,都起到了决定作用。
§2.15.7nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum scissa veste cicatrices, quas is pro patria pectore adverso suscepisset, ostendit, non orationis habuit fiduciam sed oculis populi Romani vim attulit, quem illo ipso aspectu maxime motum in hoc, ut absolveret reum, creditum est.
因为安东尼乌斯在为马尼乌斯·阿奎利乌斯辩护时,当他撕开被告的衣服,展示他在祖国战场上面对敌人时胸前留下的伤疤时,他并未寄希望于演说,而是对罗马人民的眼睛施加了力量,人们相信罗马人民正是被那番景象极大地打动,从而宣告被告无罪。
§2.15.8Servium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos modo liberos parvulos in contione produxerat, sed Galli etiam Sulpicii filium suis ipse manibus circumtulerat, elapsum esse, cum aliorum monumentis tum Catonis oratione testatum est.
至于塞尔维乌斯·加尔巴,仅仅通过激起同情——他不仅在集会中带出了自己年幼的孩子,而且还亲手抱起加卢斯·苏尔皮基乌斯的儿子在人群中走动——便得以逃脱,这不仅有他人的记录证实,也有卡托的演说为证。
§2.15.9et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
人们还认为,芙丽涅得以免除危险,并非通过希佩里德斯那虽令人赞叹的辩论,而是通过她那解开外衣裸露出来的、美艳绝伦的身体。
quae si omnia persuadent, non est hic, de quo locuti sumus, idoneus finis.
如果所有这些事物都能说服,那么我们所谈论的这个目的就不是合适的。
§2.15.10ideoque diligentiores sibi sunt visi, qui, cum de rhetorice idem sentirent, existimaverunt eam vim dicendo persuadendi.
因此,那些对修辞学持相同看法、但认为它是“通过说话来说服的力量”的人,在他们自己看来显得更为严谨。
quem finem Gorgias in eodem, de quo supra diximus, libro, velut coactus a Socrate facit; a quo non dissentit Theodectes, sive ipsius id opus est, quod de rhetorice nomine eius inscribitur, sive, ut creditum est, Aristotelis, in quo est, finem esse rhetorices ducere homines dicendo in id, quod actor velit.
戈尔吉亚斯在我们在上文提到的同一本书中,仿佛是在苏格拉底的逼迫下做出了这一定义;狄奥德克特斯与此并无分歧,无论那部以他的名字命名的关于修辞学的著作是他自己的,还是如人们所信的那样是亚里士多德的,书中都写道,修辞学的目的是通过说话将人引导至说话者所期望的地方。
§2.15.11sed ne hoc quidem satis est comprehensum; persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores.
但即便如此,其定义也并不足够精确;因为其他一些人也通过说话来劝服,或将人引向他们所期望的地方,如妓女、谄媚者、诱惑者。
at contra non persuadet semper orator; ut interim non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis, qui ab oratore procul absunt.
相反,雄辩家并不总是能说服;以至于这个目的有时并非他所独有,有时又与那些同雄辩家相去甚远的人所共有。
§2.15.12atqui non multum ab hoc fine abest Apollodorus, dicens iudicialis orationis primum et super omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id, quod velit; nam et ipse oratorem fortunae subiicit, ut, si non persuaserit, nomen suum retinere non possit.
然而,阿波罗多罗斯距离这一目的并不遥远,他说法庭辩论的第一且首要的任务是说服裁判官,并将其决定引导至他所期望的地方;因为他自己也使雄辩家屈从于命运,以至于如果非说服,他就无法保留自己的名声。