§2.14.1rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, tum oratricem nominaverunt.
将“rhetorice”翻译成拉丁语的人,有时将其命名为“oratoria”,有时命名为“oratrix”。
quos equidem non fraudaverim debita laude, quod copiam Romani sermonis augere temptarint.
我当然不会剥夺他们应得的赞誉,因为他们试图增加罗马语言的丰富性。
sed non omnia nos ducentes ex Graeco sequuntur sicut ne illos quidem, quotiens utique suis verbis signare nostra voluerunt.
但是,对于我们这些从希腊语中引入词汇的人来说,并非所有的词汇都能顺理成章地跟从,正如当他们试图用自己的语言来表达我们的事物时,即使是他们自己也同样不顺一样。
§2.14.2et haec interpretatio non minus dura est quam illa Plauti essentia atque queentia, sed ne propria quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut elocutrix; illa autem de qua loquimur rhetorice talis est qualis eloquentia, nec dubie apud Graecos quoque duplicem intellectum habet.
而且这种翻译不比普劳图斯的那两个词“essentia”和“queentia”少一些生硬,甚至也是不贴切的;因为“oratoria”的读音像“elocutoria”,而“oratrix”的读音像“elocutrix”;但我们所说的那个“rhetorice”却像“eloquentia”一样,且毫无疑问在希腊人那里也具有双重含义。
§2.14.3namque uno modo fit appositum ars rhetorica ut navis piratica, altero nomen rei, qualis est philosophia, amicitia.
因为在一种方式下,它成为一个修饰词,如在“ars rhetorica”中就像“navis piratica”一样;在另一种方式下,它是事物的名称,就像“philosophia”或“amicitia”一样。
nos ipsam nunc volumus significare substantiam ut grammatice litteratura est, non litteratrix quemadmodum oratrix, nec litteratoria quemadmodum oratoria; verum id in rhetorice non fit.
我们现在想要表示其实体本身,就像“grammatice”是“litteratura”一样,而不是像“oratrix”对应“litteratrix”那样,也不是像“oratoria”对应“litteratoria”那样;但在“rhetorice”这里却无法实现这一点。
§2.14.4ne pugnemus igitur, cum praesertim plurimis alioqui Graecis sit utendum.
因此,我们不要再争执了,尤其是因为我们横竖都要使用极多的希腊词汇。
nam certe et philosophos et musicos et geometras dicam, nec vim adferam nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione.
因为我肯定会说“哲学家”、“音乐家”和“几何学家”,而不会通过将其生硬地改变为拉丁语来对这些名字施加暴力。
denique cum M. Tullius etiam in ipsis librorum, quos hac de re primum scripserat, titulis Graeco nomine utatur, profecto non est verendum, ne temere videamur oratori maximo de nomine artis suae credidisse.
最后,既然马尔库斯·图利乌斯甚至在他最初关于这一主题所写的书名中就使用了希腊名字,那我们确实不必担心,我们似乎是在关于最伟大雄辩家自己艺术的名字上轻率地相信了他。
§2.14.5igitur rhetorice (iam enim sine metu cavillationis utemur hac appellatione) sic, ut opinor, optime dividetur, ut de arte, de artifice, de opere dicamus.
因此,“rhetorice”(因为现在我们将无惧于指责而使用这个称呼)在我的看来最好这样划分:即我们谈论艺术、艺术家和作品。
ars erit, quae disciplina percipi debet; ea est bene dicendi scientia.
艺术将是应当通过学习来掌握的东西,它是关于良好演说的科学。
artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere; opus, quod efficitur ab artifice, id est, bona oratio.
艺术家是掌握了这门艺术的人,即雄辩家,其最高本领是良好地演说;作品是由艺术家所产生的,即优秀的演说。
haec omnia rursus diducuntur in species; sed illa sequentia suo loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt, ordiar.
所有这些又被重新细分为不同的种类;但那些后续的事物将在它们各自的地方进行讨论,现在我将从关于第一部分所必须讨论的内容开始。