Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §12.7.1-12.7.12

诉讼案件的选择与辩护报酬的合理性

第 351 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者讨论了辩论家接受案件的标准,强调正义而非谋利的控告,并探讨了辩论家是否应收取报酬的问题,指出尽管免费服务最高尚,但在必要时适度接受回报是合理的。

§12.7.1cum satis in omni certamine virium fecerit, prima ei cura in suscipiendis causis erit; in quibus defendere quidem reos profecto quam facere vir bonus malet, non tamen ita nomen ipsum accusatoris horrebit, ut nullo neque publico neque privato duci possit officio, ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet.
当他在每一次战斗中展示出足够的力量时,他在承接案件时的首要关注将是:在此类案件中,善人无疑更愿意为被告辩护,而非进行控告,但他绝不会对控告者这一名称恐惧到如此地步,以至于不受任何公私义务的引导去传唤某人交代其生平。
nam et leges ipsae nihil valeant, nisi actoris idonea voce munitae; et si poenas scelerum expetere fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint, et licentiam malis dari certe contra bonos est.
因为,如果法律本身没有控诉者合宜的声音作为保障,就毫无威力;而且,如果要求惩罚犯罪是不合天理的,那么犯罪本身几乎就等同于被允许了,而给予恶人放纵,无疑是对善人不利的。
§12.7.2quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
因此,辩论家绝不容忍盟友的诉苦、朋友或亲属的被杀、以及即将爆发危害国家的阴谋而不受惩罚——这不是因为他渴望惩罚有害之人,而是为了纠正缺点并改善品行。
nam qui ratione traduci ad meliora non possunt, solo metu continentur.
因为那些无法通过理智被引导向善的人,只能靠恐惧来约束。
§12.7.3itaque ut accusatoriam vitam vivere et ad deferendos reos praemio duci proximum latrocinio est, ita pestem intestinam propulsare cum propugnatoribus patriae comparandum.
因此,如同过着控告者的生活、并因赏赐而被引导去指控被告最接近强盗一样,击退内部的祸害则可与祖国的捍卫者相提并论。
ideoque principes in re publica viri non detrectaverunt hanc officii partem, creditique sunt etiam clari iuvenes obsidem rei publicae dare malorum civium accusationem, quia nec odisse improbos nec simultates provocare nisi ex fiducia bonae mentis videbantur; §12.7.4idque cum ab Hortensio, Lucullis, Sulpicio, Cicerone, Caesare, plurimis aliis, tum ab utroque Catone factum est, quorum alter appellatus est sapiens, alter nisi creditur fuisse, vix scio, cui reliquerit huius nominis locum.
正因如此,国家中的杰出人物并没有拒绝这部分职责,甚至著名的青年也被认为是通过指控坏公民来向国家提供人质,因为他们似乎既不憎恨恶人,也不挑起仇怨,除非是出于对善意(良心)的自信;这不仅被霍尔腾西乌斯、卢库鲁斯兄弟、苏尔皮基乌斯、西塞罗、恺撒以及其他极多的人所实践,也被两位卡托所实践,他们中一人被称为“贤者”,如果另一人未被相信也是如此,我几乎不知道他把这个名字的席位留给了谁。
neque defendet omnis orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet duceturque in advocationem maxime causa.
而且并非每位辩论家都会捍卫同样的事情,他绝不会向海贼也开放他那雄辩之拯救的港湾,他被引入辩护将主要取决于案件本身。
§12.7.5quoniam tamen omnes, qui non improbe litigabunt, quorum certe bona pars est, sustinere non potest unus, aliquid et commendantium personis dabit et ipsorum qui iudicio decernent, ut optimi cuiusque voluntate moveatur; namque hos et amicissimos habebit vir bonus.
然而,既然一个人无法承接所有不怀恶意诉讼的人(其中无疑占了很大一部分),他也会给予推荐者的人格,以及那些将以判决做出裁决的人一些考量,以便被每一个最优秀的人的意愿所感动;因为善人会将这些人视为最亲密的朋友。
§12.7.6summovendum vero est utrumque ambitus genus vel potentibus contra humiles venditandi operam suam vel illud etiam iactantius minores utique contra dignitatem attollendi.
确实,必须摒弃这两种取悦他人的做法:要么是向权贵出卖劳力以对抗弱者,要么是以更虚荣的方式抬高卑微者以对抗尊贵者。
non enim fortuna causas vel iustas vel improbas facit.
因为命运并不使案件变得正义或非正义。
neque vero pudor obstet, quo minus susceptam, cum melior videretur, litem cognita inter discendum iniquitate dimittat, cum prius litigatori dixerit verum.
而且,如果他在了解案情的过程中发现了案件的不公,绝不应让羞耻心阻碍他放弃那桩在最初显得更为合宜时所承接的诉讼,只要他已先对诉讼当事人说明了实情。
§12.7.7nam et in hoc maximum, si aequi iudices sumus, beneficium est, ut non fallamus vana spe litigantem.
因为如果高尚的判断者,其最大的恩惠恰在于此,即我们不用空洞的希望欺骗诉讼当事人。
neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem.
而不采纳建议的人不配得到辩护人的劳力,且对于我们希望其成为辩论家的人而言,明知是不义之举而去捍卫,确实是不相称的。
nam si ex illis, quas supra diximus, causis falsum tuebitur, erit tamen honestum quod ipse faciet.
因为,如果由于我们上面所说的那些原因,他去捍卫虚假之事,但他自己所做的事依然是高尚的。
§12.7.8gratisne ei semper agendum sit, tractari potest.
他是否应当总是免费辩护,这是可以讨论的。
quod ex prima statim fronte diiudicare imprudentium est.
仅凭第一印象就立即做出判断,是缺乏深思熟虑之人的表现。
nam quis ignorat, quin id longe sit honestissimum ac liberalibus disciplinis et illo, quem exigimus, animo dignissimum, non vendere operam nec elevare tanti beneficii auctoritatem, cum pleraque hoc ipso possint videri vilia, quod pretium habent?
因为谁不知道,不售卖劳力、不贬低如此巨大的恩惠的威信,是迄今最高尚的,也是最配得上自由学识以及我们所要求的精神的,毕竟大多数事物可能仅仅因为它们拥有价格而显得廉价?
§12.7.9caecis hoc, ut aiunt, satis clarum est, nec quisquam, qui sufficientia sibi (modica autem haec sunt) possidebit, hunc quaestum sine crimine sordium fecerit.
正如俗话所说,这连盲人也看得十分清楚,任何拥有足够自己生活所需的人(而这本是适度的),若赚取这种收益,都无法免于卑鄙的指责。
at si res familiaris amplius aliquid ad usus necessarios exiget, secundum omnium sapientium leges patietur sibi gratiam referri, cum et Socrati collatum sit ad victum, et Zeno, Cleanthes, Chrysippus mercedes a discipulis acceptaverint.
但是,如果他的家产为了必要的用途而需要更多一些的东西,根据所有智者的法则,他将容许自己接受回报,因为苏格拉底也曾获得维持生计的资助,且芝诺、克雷安德斯、克律西波斯都曾接受弟子的酬金。
§12.7.10neque enim video, quae iustior acquirendi ratio quam ex honestissimo labore et ab iis, de quibus optime meruerint, quique, si nihil invicem praestent, indigni fuerint defensione.
因为我看不出有什么比通过最高尚的劳动、以及从那些他们对其有极大恩惠的人那里获得财产更正义的方法,而且如果这些人不予回报,他们也将不配得到辩护。
quod quidem non iustum modo, sed necessarium etiam est, cum haec ipsa opera tempusque omne alienis negotiis datum facultatem aliter acquirendi recidant.
这不仅是正义的,而且也是必要的,因为这劳作本身以及全部奉献给他人事务的时间,都削减了以其他方式获取财产的机会。
§12.7.11sed tum quoque tenendus est modus, ac plurimum refert et a quo accipiat et quantum et quo usque.
但即便在那是也必须保持适度,且极重要在于:他向谁接受、接受多少、以及到何种程度。
paciscendi quidem ille piraticus mos et imponentium periculis pretia procul abominanda negotiatio etiam a mediocriter improbis aberit, cum praesertim bonos homines bonasque causas tuenti non sit metuendus ingratus; quodsi sit futurus, malo tamen ille peccet.
那种海盗式的讨价还价习惯,以及那些在他人危难中索要高价的令人唾弃的交易,即便在普通不义之人身上也应远离,尤其因为对于捍卫善人和正义案件的人来说,无需害怕忘恩负义之人;但如果真的发生了,我宁愿他去犯下这个过错。
§12.7.12nihil ergo acquirere volet orator ultra quam satis erit; ac ne pauper quidem tanquam mercedem accipiet, sed mutua benivolentia utetur, cum sciat se tanto plus praestitisse.
因此,辩论家绝不希望获取超出足够所需的财产;即使是穷人,也不会将其作为报酬接受,而是视其为相互的好意,因为他知道自己所付出的要多得多。
non enim, quia venire hoc beneficium non oportet, oportet perire.
因为,不应当出售这项恩惠,并不意味着它应当化为乌有。
denique ut gratus sit ad eum magis pertinet qui debet.
总之,感激更关乎那个欠下恩情的人。

词汇与语法注释

  1. 12.7.1ut aliquem ad reddendam rationem vitae vocet — 此处的 `ut` 从句并不与前一个 `ut nullo... duci possit officio` 从句并列,而是起同位语或说明性作用,以具体阐述 `officio` 的内容(“传唤某人交代生平的义务”)。
  2. 12.7.3malorum civium accusationem — 修饰名词 `accusationem` 的宾格性属格(objective genitive),表示“对坏市民的指控”(即指控他们)。
  3. 12.7.6quo minus susceptam... litem... dimittat — 在表示阻碍或防止的词组(此处为 `neque... pudor obstet`)后,使用 `quo minus` 引导虚拟式(`dimittat`)的句型,构成了“不应让羞耻心阻碍其放弃已承接诉讼”的否定脉络。
  4. 12.7.11malo tamen ille peccet — 表示偏好的动词 `malo` 直接支配虚拟式现在时 `peccet`(省略连词 `ut`)的结构。意为“我宁愿他(委托人)犯下这个过错”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §12.7.1-12.7.12. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:12.7.1-12.7.12

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。