§12.8.1proxima discendae causae ratio, quod est orationis fundamentum.
接下来是了解案件的方法,这是演说的基础。
neque enim quisquam ingenio tam tenui reperietur, qui, cum omnia quae sunt in causa diligenter cognoverit, ad docendum certe iudicem non sufficiat.
因为没有人的才能如此平庸,以至于在勤勉地了解了案情中的一切之后,还不足以向法官进行说明。
§12.8.2sed eius rei paucissimis cura est.
但极少有人对此事予以关注。
nam ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur, dum sint quae vel extra causam ex personis aut communi tractatu locorum occasionem clamandi largiantur, aliquos et ambitio pervertit, qui partim tanquam occupati semperque aliud habentes, quod ante agendum sit, pridie ad se venire litigatorem aut eodem matutino iubent, nonnunquam etiam inter ipsa subsellia didicisse se gloriantur; §12.8.3partim iactantia ingenii, ut res cito accepisse videantur, tenere se et intelligere prius paene quam audiant mentiti, cum multa et diserte summisque clamoribus, quae neque ad iudicem neque ad litigatorem pertineant, decantaverunt, bene sudantes beneque comitati per forum reducuntur.
因为,且不说那些疏忽大意的人——对他们而言,诉讼的枢纽转向何处都无所谓,只要有东西能让他们在案件之外,通过人物或对一般论题的处理,获得大声呼喊的机会即可——野心也使一些人误入歧途,他们中有些人仿佛非常忙碌,总有其他必须先做的事,便命令诉讼当事人在前一天或同一天早晨到他们那里去,有时甚至吹嘘自己是在辩护席之间了解案情的;另一些人则是出于对才能的夸耀,以便显得自己很快就掌握了事情,撒谎说自己几乎在听取之前就已把握并理解了它。 当他们滔滔不绝地、大声呼喊地宣讲了许多既不关乎法官也不关乎诉讼当事人的事情后,他们满头大汗、在大群随从的陪伴下穿过广场被送回家。
§12.8.4ne illas quidem tulerim delicias eorum, qui doceri amicos suos iubent, quanquam minus mali est, si illi saltem recte discant recteque doceant.
我甚至不能容忍那些命令自己的朋友去了解案情的人的娇气,尽管如果他们至少能正确地学习并正确地传授,其危害还会小一些。
sed quis discet tam bene quam patronus? quomodo autem sequester ille et media litium manus et quidam interpres impendet aequo animo laborem in alienas actiones, cum dicturis tanti suae non sint?
但谁能像辩护人自己那样好地了解案情呢? 此外,那个中间人、诉讼的中介、以及某种翻译,又怎能心平气和地为他人的诉讼投入劳动呢? 既然对于那些将要进行辩论的人来说,他们自己的诉讼都显得不那么重要。
§12.8.5pessimae vero consuetudinis libellis esse contentum, quos componit aut litigator qui confugit ad patronum, quia liti ipse non sufficit, aut aliquis ex eo genere advocatorum, qui se non posse agere confitentur, deinde faciunt id quod est in agendo difficillimum.
然而,满足于摘要书确实是极坏的习惯。 这些摘要书要么是由因自身无法应对诉讼而投奔辩护人的诉讼当事人所撰写,要么是由那类承认自己无法进行辩论、随后却做了辩论中最困难之事的一类助手所撰写。
nam qui iudicare, quid dicendum, quid dissimulandum, quid declinandum, mutandum, fingendum etiam sit, potest, cur non sit orator, quando, quod difficilius est, oratorem facit?
因为,一个能够判断什么该说、什么该隐瞒、什么该回避、改变乃至捏造的人,为什么不能成为辩论家呢? 既然他做的是更困难的事——创造了一位辩论家。
§12.8.6hi porro non tantum nocerent, si omnia scriberent uti gesta sunt.
此外,如果这些人把一切都如实写下来,他们还不会造成这么大的危害。
nunc consilium et colores adiiciunt et aliqua peiora veris, quae plerique cum acceperunt, mutare nefas habent et velut themata in scholis posita custodiunt.
如今,他们加上了自己的计策和润色,以及一些比事实更糟的事情。 大多数人在接受了这些内容后,认为进行修改是罪过,并像遵守学校里给出的辩论课题一样守护着它们。
deinde deprehenduntur et causam, quam discere ex suis litigatoribus noluerunt, ex adversariis discunt.
接着,他们被识破了,并且从对手那里,被迫了解了他们不愿从自己的诉讼当事人那里了解的案件。
§12.8.7liberum igitur demus ante omnia iis, quorum negotium erit, tempus ac locum, exhortemurque ultro, ut omnia quamlibet verbose et unde volent repetita ex tempore exponant.
因此,我们首先应当给那些当事人以自由的时间和地点,并主动鼓励他们当场陈述一切,无论多么冗长,且可以从他们想要的任何地方开始重复。
non enim tam obest audire supervacua quam ignorare necessaria.
因为听取多余的事情,其害处远不如对必要的事情一无所知。