§12.3.1iuris quoque civilis necessaria huic viro scientia est et morum ac religionum eius rei publicae, quam capesset.
对于此人(演说家)来说,市民法的知识,以及他将要投身国家的习俗和宗教制度的知识,也是必不可少的。
nam qualis esse suasor in consiliis publicis privatisve poterit tot rerum, quibus praecipue civitas continetur, ignarus? quo autem modo patronum se causarum non falso dixerit, qui, quod est in causis potentissimum, sit ab altero petiturus, paene non dissimilis iis, qui poetarum scripta pronuntiant?
因为如果一个人对维持国家运转的诸多关键要素一无所知,他又怎么可能在公私评议中成为合格的劝告者? 另外,一个在诉讼中要把最关键的事物求助于他人的人,与那些朗诵诗人作品的人几乎没有什么不同,他又怎么能问心无愧地称自己为诉讼的庇护者?
§12.3.2nam quodammodo mandata perferet, et ea, quae sibi a iudice credi postulaturus est, aliena fide dicet, et ipse litigantium auxiliator egebit auxilio.
因为在某种程度上,他只是在传达委托的指令,他要在裁判官面前请求被相信的事,都要靠他人的信用来说出,而他自己作为诉讼当事人的救助者,却将需要别人的救助。
quod ut fieri nonnunquam minore incommodo possit, cum domi praecepta et composita et sicut cetera, quae in causa sunt, inde discendo cognita ad iudicem perfert, quid fiet in iis quaestionibus, quae subito inter ipsas actiones nasci solent? non deformiter respectet et inter subsellia minores advocatos interroget?
即使这种情况有时能以较小的代价实现——即他把在家里被教导、准备好的、以及如同案中其他所有事物一样通过从他人那里学习而掌握的内容带到裁判官面前——那么在实际辩论过程中突然产生的那些问题中,又该怎么办呢? 他难道不会狼狈地转过身去,向辩护席间的低级律师请教吗?
§12.3.3potest autem satis diligenter accipere, quae tum audiet, cum ei dicenda sunt, aut fortiter adfirmare aut ingenue pro suis dicere? possit in actionibus: quid fiet in altercatione, ubi occurrendum continuo, nec libera ad discendum mora est? Quid, si forte peritus iuris ille non aderit? quid, si quis non satis in ea re doctus falsum aliquid subiecerit? hoc enim est maximum ignorantiae malum, quod credit eum scire qui moneat.
但是,当他必须当场发表见解时,他能足够仔细地听取并理解当时所听到的话,或者坚定地确认,或者诚实地把它们当作自己的话来说吗? 在口头辩论中他或许能做到;但在必须立即应对、且没有空闲时间供他学习的反驳辩论中,又该怎么办呢? 万一那位法律专家不在场怎么办? 万一某个在这方面学识不足的人向他灌输了错误的东西怎么办? 因为无知最大的弊害,就在于相信了那个给他提建议的人是懂行的。
§12.3.4neque ego sum nostri moris ignarus oblitusve eorum, qui velut ad arculas sedent et tela agentibus subministrant, neque idem Graecos quoque nescio factitasse, unde nomen his pragmaticorum datum est.
我并非不了解我们的习惯,也没有忘记那些仿佛坐在文件箱旁、向辩论者递送武器的人,我同样知道希腊人也常这样做,这也是他们被称为“实务助手(pragmatici)”的原因。
sed loquor de oratore, qui non clamorem modo suum causis, sed omnia, quae profutura sunt, debet.
但我所说的是真正的演说家,他不仅应当向诉讼贡献出自己的声音,还应当贡献出一切有益的事物。
§12.3.5itaque eum nec inutilem, si ad horam forte constiterit, neque in testationibus faciendis esse imperitum velim.
因此,我既不希望他在临时需要提供咨询时无能为力,也不希望他在制作证词时显得生疏。
quis enim potius praeparabit ea quae, cum aget, esse in causa velit? nisi forte imperatorem quis idoneum credit in proeliis quidem strenuum et fortem et omnium, quae pugna poscit, artificem, sed neque delectus agere nec copias contrahere atque instruere nec prospicere commeatus nec locum capere castris scientem; prius est enim certe parare bella quam gerere.
因为除了他自己,还有谁能更适当地准备他希望在辩论中作为论据的那些材料呢? 除非有人真的相信一个合格的将领在战斗中虽然勇猛顽强、精通战斗所需要的一切技能,但却既不懂得征募新兵,也不懂得集结和整顿军队,既不懂得筹备粮饷,也不懂得为营地选址;因为在作战之前,准备战争无疑是第一位的。
§12.3.6atqui simillimus huic sit advocatus, si plura, quae ad vincendum valent, aliis reliquerit, cum praesertim hoc, quod est maxime necessarium, nec tam sit arduum, quam procul intuentibus fortasse videatur.
然而,如果辩护人把更多有助于获胜的事物留给他人,那他就与这样的将领极为相似了,尤其是当这件最必不可少的事情(法律知识),并不像那些从远处观望的人所想象的那样艰难时。
namque omne ius, quod est certum, aut scripto aut moribus constat; dubium aequitatis regula examinandum est.
因为,所有确凿的法律要么基于成文法,要么基于习俗;而存疑的地方则必须通过衡平的规则来检验。
§12.3.7quae scripta sunt aut posita in more civitatis, nullam habent difficultatem, cognitionis sunt enim, non inventionis; at quae consultorum responsis explicantur, aut in uerborum interpretatione sunt posita aut in recti pravique discrimine.
那些已经成文或存在于国家习俗中的事物,没有任何困难,因为它们是认识的问题,而不是发明的问题;而那些通过法律顾问的解答来阐明的事物,则要么在于言词的解释,要么在于正义与非正义的区分。
vim cuiusque vocis intelligere aut commune prudentium est aut proprium oratoris; aequitas optimo cuique notissima.
理解每个词的效力,既是聪明人共同的特质,也是演说家特有的本领;而衡平对于每一位优秀的人来说都是最熟悉的。
§12.3.8nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet; cum ipsis illis diversas inter se opiniones tueri concessum sit.
此外,我们首先将演说家视为一个善良而思虑周全的人,当他把自己引向本性上最美好的事物时,即使有人咨询他并持不同意见,他也不会大为动摇;因为即使是那些法学家们,也获准彼此维持不同的意见。
sed etiam, si nosse, quid quisque senserit, volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum.
但是,即使他想要知道每个人的意见是什么,这也只是阅读的工作,而在所有学问中,没有什么比阅读更不费力气的了。
§12.3.9quodsi plerique, desperata facultate agendi, ad discendum ius declinaverunt, quam id scire facile est oratori, quod discunt qui sua quoque confessione oratores esse non possunt? verum et M. Cato cum in dicendo praestantissimus, tum iuris idem fuit peritissimus, et Scaevolae Servioque Sulpicio concessa est etiam facundiae virtus.
然而,如果大多数人因为对辩论的能力感到绝望而转去学习法律,那么对于演说家来说,掌握那些连自承无法成为演说家的人都能学会的知识,该是多么容易啊! 事实上,马尔库斯·卡托不仅在演讲方面最为卓越,而且在法律方面同样极为精通,而斯卡埃沃拉们和塞尔维乌斯· 苏尔皮基乌斯也同样被公认具有雄辩的才能。
§12.3.10et M. Tullius non modo inter agendum nunquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo.
而且,马尔库斯·图利乌斯不仅在辩论过程中从未缺乏法律知识,甚至还开始撰写一些关于法律的著作,由此可见,演说家不仅有空闲学习法律,甚至还能教授法律。
§12.3.11verum ea, quae de moribus excolendis studioque iuris praecipimus, ne quis eo credat reprehendenda, quod multos cognovimus, qui taedio laboris, quem ferre tendentibus ad eloquentiam necesse est, confugerint ad haec deverticula desidiae.
然而,我们对于修养品格和研习法律所提出的这些教导,我不希望有人因为以下原因而认为它们应当受到谴责:即我们知道有许多人,因为厌恶那些立志追求雄辩者所必须承担的劳苦,转而逃避到这些怠惰的避难所中。
quorum alii se ad album ac rubricas transtulerunt et formularii vel, ut Cicero ait, leguleii quidam esse maluerunt, tanquam utiliora eligentes ea, quorum solam facilitatem sequebantur; §12.3.12alii pigritiae arrogantioris, qui subito fronte conficta immissaque barba, veluti despexissent oratoria praecepta, paulum aliquid sederunt in scholis philosophorum, ut deinde in publico tristes, domi dissoluti captarent auctoritatem contemptu ceterorum.
他们中的一些人转向了告示板和朱书,宁愿成为诉讼格式起草者,或者如西塞罗所说,成为某种“法律匠”,仿佛是在选择更有用的东西,而实际上他们追求的只是其容易程度;另一些人则陷入了更为傲慢的懒惰中,他们突然装出一副神态,蓄起胡须,仿佛蔑视修辞学的教导,在哲学家的学校里稍微坐了一会儿,以便随后在公开场合显得严肃阴郁、在家里却荒淫放荡,通过轻视他人来骗取权威。
philosophia enim simulari potest, eloquentia non potest.
因为哲学是可以伪装的,而雄辩是无法伪装的。