§12.2.22haec si ratione manifesta non essent, exemplis tamen crederemus.
即使这些事情在理智上并不明显,我们仍会通过实例来相信它们。
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos monumenta venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
因为众所周知,佩里克利斯——关于他的雄辩,即使没有留下任何文献传给我们,但历史学家以及最自由的人类群体——古喜剧诗人,都传述了某种令人难以置信的力量——是自然学家阿那克萨哥拉的听众,而希腊所有演说家之首的德摩斯梯尼,曾向柏拉图求学。
§12.2.23nam M. Tullius, non tantum se debere scholis rhetorum, quantum Academiae spatiis, frequenter ipse testatus est; neque se tanta in eo unquam fudisset ubertas, si ingenium suum consaepto fori, non ipsius rerum naturae finibus terminasset.
因为马尔库斯·图利乌斯自己也经常证实,他欠修辞学派的并不如欠阿卡德米学园的空地那么多;如果他把自己的天才限制在法庭的围栏内,而不是限制在自然本身的边界内,那么在他身上绝不会涌现出如此丰富的财富。
verum ex hoc alia mihi quaestio exoritur, quae secta conferre plurimum eloquentiae possit, quanquam ea non inter multas potest esse contentio.
但是,由此引发了我的另一个问题:哪一个学派能对雄辩贡献最大? 尽管这一争论并不会在许多学派之间展开。
§12.2.24nam in primis nos Epicurus a se ipse dimittit, qui fugere omnem disciplinam navigatione quam velocissima iubet.
因为首先,伊壁鸠鲁亲自把我们赶走,他命令我们以最快的航速逃离一切学问。
neque vero Aristippus, summum in voluptate corporis bonum ponens, ad hunc nos laborem hortetur.
而将身体快乐置于最高善的阿里斯蒂波斯,也不会督促我们从事这项劳苦。
Pyrrhon quidem quas in hoc opere habere partes potest? cui iudices esse, apud quos verba faciat, et reum, pro quo loquatur, et senatum, in quo sit dicenda sententia, non liquebit.
至于皮浪,在这项事业中能有什么角色? 因为对他来说,是否存在可以向其发言的法官、可以为其辩护的被告、以及必须在其中发表意见的元老院,都是不明确的。
§12.2.25Academiam quidam utilissimam credunt, quod mos in utramque partem disserendi ad exercitationem forensium causarum proxime accedat.
有些人认为阿卡德米学园最有用,因为就两方面进行辩论的习惯最接近法庭诉讼的练习。
adiiciunt loco probationis, quod ea praestantissimos in eloquentia viros ediderit.
他们还补充一条证明,即该学园培养了在雄辩方面最杰出的人物。
Peripatetici studio quoque se quodam oratorio iactant; nam theses dicere exercitationis gratia fere est ab iis institutum.
漫步学派也以某种演说的热忱自夸;因为为了练习而论述命题的做法几乎是由他们创立的。
Stoici, sicut copiam nitoremque eloquentiae fere praeceptoribus suis defuisse concedant necesse est, ita nullos aut probare acrius aut concludere subtilius contendunt.
斯多葛学派,正如他们必须承认其导师们几乎缺乏雄辩的丰裕和光彩一样,但他们声称没有人比他们更敏锐地证明,或更细致地进行推理。
§12.2.26sed haec inter ipsos, qui velut sacramento rogati vel etiam superstitione constricti nefas ducunt a suscepta semel persuasione discedere.
但这些争论是在他们自己人之间的,他们就像宣誓效忠或被迷信所束缚一样,认为背离一旦接受的信念是罪恶。
oratori vero nihil est necesse in cuiusquam iurare leges.
但对于演说家来说,完全没有必要向任何人的法律宣誓效忠。
§12.2.27maius enim est opus atque praestantius, ad quod ipse tendit, et cuius est velut candidatus, si quidem est futurus cum vitae, tum etiam eloquentiae laude perfectus.
因为他自己所追求、并作为其候选人的事业更为伟大和杰出,只要他要在生命和雄辩的赞誉上都达到完美。
quare in exemplum bene dicendi facundissimum quemque proponet sibi ad imitandum, moribus vero formandis quam honestissima praecepta rectissimamque ad virtutem viam deliget.
因此,作为优美演说的榜样,他会把每一个最雄辩的人作为模仿的对象展示给自己,但在形成品德方面,他会选择最高尚的教诲和通往美德的最直之路。
exercitatione quidem utetur omni, sed tamen erit plurimus in maximis quibusque ac natura pulcherrimis.
他确实会利用一切练习,但他会最主要地沉浸在所有最重大和本性上最美丽的事物中。
§12.2.28nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia? haec sunt, quibus mens pariter atque oratio insurgat, quae vere bona, quid mitiget metus, coerceat cupiditates, eximat nos opinionibus vulgi animumque caelestem erigat.
因为,为了能庄重而丰富地演讲,还能找到比关于美德、国家、神意、灵魂起源和友谊更丰富的素材吗? 正是这些事物使心灵与演说同样高扬,展示出什么是真正的善,什么能缓解恐惧、抑制欲望、将我们从世俗偏见中解救出来并提升我们天上的心灵。
§12.2.29neque ea solum, quae talibus disciplinis continentur, sed magis etiam, quae sunt tradita antiquitus dicta ac facta praeclare, et nosse et animo semper agitare conveniet.
不仅应当了解那些包含在此类学问中的事物,而且更应当去认识并在心中常常思考那些自古流传下来的卓越言行。
quae profecto nusquam plura maioraque quam in nostrae civitatis monumentis reperientur.
这些事物在我们的国家文献中肯定比在任何地方都更丰富、更伟大。
§12.2.30an fortitudinem, iustitiam, fidem, continentiam, frugalitatem, contemptum doloris ac mortis melius alii docebunt quam Fabricii, Curii, Reguli, Decii, Mucii aliique innumerabiles? quantum enim Graeci praeceptis valent, tantum Romani, quod est maius, exemplis.
难道别人能比法布里基乌斯们、库里乌斯们、雷古路斯们、德基乌斯们、穆基乌斯们以及其他无数的人更卓越地教授勇敢、正义、信义、自制、节俭、以及对痛苦和死亡的轻视吗? 因为,希腊人有多擅长理论教诲,罗马人就多擅长实例,而后者是更为伟大的。
§12.2.31tantum quod non cognitis ille rebus adquieverit, qui non modo proximum tempus lucemque praesentem intueri satis credat, sed omnem posteritatis memoriam spatium vitae honestae et curriculum laudis existimet.
只是那个不仅认为仅注视最近的时间和当下的光芒就足够,而且将后代的所有记忆视为高尚生命的广度和赞誉的历程的人,不会因仅仅了解这些事物而感到满足。
hinc mihi ille iustitiae haustus bibat, hinc sumptam libertatem in causis atque consiliis praestet.
让他为我从这里饮下正义之泉,并展现出从这里获得的自由,运用在诉讼和咨询中。
neque erit perfectus orator, nisi qui honeste dicere et sciet et audebit.
而除非是一个既懂得又敢于高尚地说话的人,否则他不会成为完美的演说家。