§12.2.11quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus; ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.
然而,这些方法在法庭辩论中,不应像在学术讨论中那样用得如此细碎和简短,因为演说家不仅应当教导,还应当打动并愉悦听众,为此也需要气势、力量和优雅;正如在深岸之间、以浩大漩涡奔流的河水力量,要大于因小石阻挡而溅起水花的细流。
§12.2.12et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, §12.2.13efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
正如体育教师向学生传授那些被称为“套路”的基本动作,并不是为了让学成者在实际的摔跤比赛中把它们全部用上(因为比赛更多是凭仗体重、坚固和气魄来进行的),而是为了让那份储备随时可用,使他们能在机会来临时施展其中一两个动作;同样,这部分逻辑学(或者如果我们更愿意称之为辩论术)虽然在定义、概括、区分相异事物、消除歧义、以及辨析、剖析、诱导、使人陷入困境等方面经常有用,但如果它在法庭的争斗中将一切都归功于自己,就会阻碍更好的事物,并以其自身的精细,耗尽那些已被削弱至其自身微小程度的力量。
§12.2.14itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.
因此,你会发现某些人在讨论中惊人地聪明,但一旦离开那些诡辩,他们在任何较重大的活动中,就并不比某些在狭窄处敏捷、一到开阔原野就被捕获的小动物更有用。
§12.2.15iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata.
至于被称为伦理学的道德部分,当然完全适用于演说家。
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
因为,正如我们在前几卷中所说的,在如此多样化的诉讼案件中,有些是通过推测来探究的,有些是通过定义来裁决的,有些是通过法律来排除或移交的,有些是通过推论得出的,或者它们自身相互冲突,或者因歧义而被引向不同的方向,几乎没有任何一个案件可以说在其中任何部分都找不到对公平与善的论述,而谁又不知道,绝大多数案件完全仅在于‘性质’本身呢?
§12.2.16in consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.
在议事中,有什么说服的考量是脱离了对高尚问题的考究的? 况且,那由赞美与责难之职分所构成的第三部分,自然也关乎对正当与邪恶的探讨。
§12.2.17an de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator? sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
难道演说家不会极多地谈论正义、勇敢、克制、自律、虔敬吗? 但那位善人,他并不仅仅把这些当作言语和名字、在耳边听过以便用舌尖表达出来,而是用心灵接纳美德本身并有切身感受,因此他在思考时不会感到如此劳累,而是会真实地表达出他所知道的。
§12.2.18cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.
既然所有普遍性的问题都比特殊性的问题更有力量,因为部分包含在整体之中,而整体的属性不一定会附加到部分上,那么毫无疑问,普遍性的问题在那类学习方式中得到了最充分的探讨。
§12.2.19iam vero cum sint multa propriis brevibusque comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur finitiuus), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? quid? non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut aequi disputatione aut voluntatis coniectura continetur? quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
再者,既然有许多事物必须通过固有且简短的概括来加以定义(因此诉讼的争点也称为定义性的争点),那么为了这一点,难道不也应当由那些在这一领域投入了更多研究的人来予以指导吗? 怎样? 难道法律的所有问题,不都是包含在言辞的固有属性、或公平的讨论、或意图的推测中吗? 这些内容,一部分延伸至逻辑的论述,一部分延伸至伦理的论述。
§12.2.20ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae quidem oratio est vere.
因此,真正能被称为演说的言辞,其本性便与所有这些相融合。
nam ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces habeat.
因为如果缺乏这种学识,唠叨琐碎必定会迷失方向,因为它要么没有向导,要么有着错误的向导。
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
而自然哲学的部分,由于用比人类事务更宏大的精神来阐述神圣事物,因而对雄辩的锻炼而言比其他部分要丰富得多,同时也完全包揽了那部分道德学问——正如我们所指出的,没有它,任何演说都无法存在。
§12.2.21nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica; si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum.
因为如果世界由神意统治,那么国家确实必须由善人来治理;如果我们的心灵拥有神圣的起源,我们就必须向美德迈进,而不服务于尘世肉体的享乐。
an haec non frequenter tractabit orator? iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? quae denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?
演说家难道不会经常探讨这些吗? 此外,关于鸟占、神谕以及一切宗教,这些在元老院中经常涉及最重大的议案,难道他就不需要加以论述吗? 如果他确实如我们所希望的那样,同时也是一个政治家的话。 最后,对于一个对最美好的事物一无所知的人,他的雄辩又怎么能被理解呢?