§12.2.11quanquam ea non tam est minute atque concise in actionibus utendum quam in disputationibus, quia non docere modo, sed movere etiam ac delectare audientes debet orator, ad quod impetu quoque ac viribus et decore est opus;
もっとも、これら(論理学の手続き)は、実際の弁論において、討論におけるほど細かく、また簡潔に用いられるべきではない。 なぜなら、弁論家は単に教えるだけでなく、聴衆を動かし、また楽しませねばならないのであり、このことのためには、勢いと力、そして美しさ(適切さ)も必要だからである。
ut vis amnium maior est altis ripis multoque gurgitis tractu fluentium quam tenuis aquae et obiectu lapillorum resultantis.
それは、深い堤の間を、また渦巻く急流の長い広がりをもって流れる河川の力が、小石の妨げによって跳ね返る細い水の力よりも大きいようなものである。
§12.2.12et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit,
そして、体育の教師たちが、彼らが基本動作と呼ぶものを、学ぶ者たちに伝授するのは、学んだ人々が実際のレスリングの闘いにおいて、それらすべてを用いるためではない(というのも、闘いはより多くの重み、堅固さ、気力をもって行われるからである)が、それは、機会が訪れたそのうちの一つか二つを、彼らが実行に移せるような、あの(基礎としての)蓄えが控えているようにするためである。
§12.2.13efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
これと同様に、この論理学の部分(あるいは、私たちがそれを討論術と呼びたければそうだが)は、定義や、要約、異なるものを区別すること、曖昧さを解決すること、区別すること、分割すること、誘い込むこと、罠にかけることにおいて、しばしば有用ではあるが、もしそれが法廷の争い全体を己のものと主張するならば、より優れた事柄の障害となり、自らの繊細さによって、自らの狭い範囲へと切り詰められた力を、その細密さ自体によって浪費してしまうだろう。
§12.2.14itaque reperias quosdam in disputando mire callidos, cum ab ilia cavillatione discesserint, non magis sufficere in aliquo graviore actu quam parva quaedam animalia, quae in angustiis mobilia campo deprehenduntur.
それゆえ、討論においては驚くほど巧妙であるが、あの屁理屈から離れると、狭い場所ではすばしこいが平原に出ると捕らえられてしまう、ある種の小さな動物以上に、いかなるより重大な活動においても役立たない人々を見出すであろう。
§12.2.15iam quidem pars illa moralis, quae dicitur Ethice, certe tota oratori est accommodata.
さて、倫理学と呼ばれるあの道徳的部分は、確実にその全体が弁論家に適している。
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
なぜなら、前段の諸巻で述べたように、訴訟事件のこれほど多様な変化において、あるものは事実の推測によって探求され、あるものは定義によって決定され、あるものは法的手続きによって却下または移送され、あるものは推論され、あるいは互いに衝突し、あるいは曖昧さによって異なる方向へと導かれるが、そのどの訴訟についても、どこかの部分で公平と善に関する論考が見出されないようなものは、ほとんど言うことができないからである。 そして、多くの訴訟が全面的に性質のみに依存していることを、誰が知らないだろうか。
§12.2.16in consiliis vero quae ratio suadendi est ab honesti quaestione seposita? quin ilia etiam pars tertia, quae laudandi ac vituperandi officiis continetur, nempe in tractatu recti pravique versatur.
また、勧告において、高潔さの考究から切り離された勧告の仕方が、何かあるだろうか。 いやそれどころか、称賛と非難の任務から成り立つあの第三の部分も、言うまでもなく正しいことと邪悪なことの論考に関わっているのである。
§12.2.17an de iustitia, fortitudine, abstinentia, temperantia, pietate non plurima dicet orator? sed ille vir bonus, qui haec non vocibus tantum sibi nota atque nominibus aurium tenus in usum linguae perceperit, sed qui virtutes ipsas mente complexus ita sentiat, nec in cogitando ita laborabit sed, quod sciet, vere dicet.
それとも、弁論家は正義、勇敢、節制、自制、敬虔について、極めて多くを語らないとでもいうのだろうか。 しかし、これらのことを、単に言葉や名前として、耳で聞く限りにおいて、舌を使うためだけに理解したのではなく、むしろ徳それ自体を心に抱き、そのように感じているあの善き人は、考える際にもそれほど苦労することはなく、むしろ自分が知っていることを、真実として語るであろう。
§12.2.18cum sit autem omnis generalis quaestio speciali potentior, quia universo pars continetur, non utique accedit parti quod universum est, profecto nemo dubitabit, generales quaestiones in illo maxime studiorum more versatas.
ところで、あらゆる一般的な問いは特殊な問いよりも強力であり、全体に部分が含まれているのに対し、全体に属するものが必ずしも部分に付随するわけではない以上、一般的な問いが、あの学習の習慣において最も多く扱われていることを、誰も疑わないだろう。
§12.2.19iam vero cum sint multa propriis brevibusque comprehensionibus finienda (unde etiam status causarum dicitur finitiuus), nonne ad id quoque instrui ab iis, qui plus in hoc studii dederunt, oportet? quid? non quaestio iuris omnis aut verborum proprietate aut aequi disputatione aut voluntatis coniectura continetur? quorum pars ad rationalem, pars ad moralem tractatum redundat.
さらにまた、多くの事柄を固有かつ簡潔な要約によって定義せねばならないとき(そこから、訴訟の争点も定義的と呼ばれるのだが)、このことのためにも、これに多くの研究を捧げた人々によって訓練されるべきではないだろうか。 いかがか。 法律のあらゆる問いは、言葉の固有の意味、あるいは公平さに関する議論、あるいは意図についての推測から成り立っているのではないか。 それらのうち、ある部分は論理学的な論考に、ある部分は道徳的な論考へと及んでいるのである。
§12.2.20ergo natura permixta est omnibus istis oratio, quae quidem oratio est vere.
したがって、真の意味で弁論であるものは、その本性上、これらすべてのものと交じり合っているのである。
nam ignara quidem huiusce doctrinae loquacitas erret necesse est, ut quae vel nullos vel falsos duces habeat.
なぜなら、このような学識を欠いたおしゃべりは、導き手を全く持たないか、あるいは誤った導き手を持っているがゆえに、迷走せざるを得ないからである。
pars vero naturalis, cum est ad exercitationem dicendi tanto ceteris uberior, quanto maiore spiritu de divinis rebus quam humanis eloquendum est, tum illam etiam moralem, sine qua nulla esse, ut docuimus, oratio potest, totam complectitur.
ところで、自然学の部分は、人間の事柄についてよりも神的な事柄について語るべきときの精神がそれだけ大きいがゆえに、弁論の修練にとって他の部分よりもそれだけ豊かであると同時に、それなしにはいかなる弁論も存在し得ない(と私たちが教えたところの)あの道徳的部分をも、その全体に包摂しているのである。
§12.2.21nam si regitur providentia mundus, administranda certe bonis viris erit res publica; si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum.
なぜなら、もし世界が摂理によって支配されているならば、国家は確実に善き人々によって管理されねばならないからであり、もし私たちの魂が神聖な起源を持つならば、私たちは徳へと向かわねばならず、地上の肉体の快楽に仕えてはならないからである。
an haec non frequenter tractabit orator? iam de auguriis, responsis, religione denique omni, de quibus maxima saepe in senatu consilia versata sunt, non erit ei disserendum, si quidem, ut nobis placet, futurus est vir civilis idem? quae denique intelligi saltem potest eloquentia hominis optima nescientis?
弁論家は、これらのことを頻繁に扱わないとでもいうのだろうか。 さらに、鳥占い、神託、そしておよそすべての宗教、これらについて、かつて元老院で非常に重大な審議がしばしば行われたが、これらについて、もし彼が、私たちの望むように、同時に市民としての活動家でもあるはずならば、議論すべきではないだろうか。 最後に、最も優れた事柄を知らない人間の雄弁など、一体どのようにして理解(想像)さえされ得るだろうか。