Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §12.2.1-12.2.10

演说家美德的培养与哲学研究的必要性

第 344 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者论证了演说家所需的美德与品性必须通过教育和哲学研究来完善,阐述了“罗马式贤人”的理想,并开始探讨哲学的三大分支对演说家职责的必要性。

§12.2.1quando igitur orator est vir bonus, is autem citra virtutem intelligi non potest, virtus, etiamsi quosdam impetus ex natura sumit, tamen perficienda doctrina est: mores ante omnia oratori studiis erunt excolendi atque omnis honesti iustique disciplina pertractanda, sine qua nemo nec vir bonus esse nec dicendi peritus potest.
因此,既然演说家是一个善人,而善人没有美德是无法被理解的,那么美德——即使它从天性中获得某些冲动——也仍必须通过教育来完善。 最重要的是,演说家应当通过研习磨砺品性,并且必须彻底学习有关高尚与正义的所有学问,因为没有这些,任何人既不能成为善人,也不能擅长辞令。
§12.2.2nisi forte accedemus iis, qui natura constare mores et nihil adiuvari disciplina putant;
除非我们凑巧要赞同那些认为品性完全由天性决定、教育对此毫无帮助的人。
scilicet ut ea quidem, quae manu fiunt, atque eorum etiam contemptissima confiteantur egere doctoribus, virtutem vero, qua nihil homini, quo ad deos immortales propius accederet, datum est, obviam et illaboratam, tantum quia nati simus, habeamus.
这无异于承认,那些手工制作的东西,甚至其中最卑微的东西,都需要导师;而对于美德——这件为了使人更接近不朽神灵而赐予人类的无上之物——我们却仅仅因为出生就能唾手可得且无需努力。
abstinens erit qui id ipsum, quid sit abstinentia, ignoret?
一个连什么是克制本身都不知道的人,怎么能成为一个克制的人呢?
§12.2.3et fortis qui metus doloris, mortis, superstitionis nulla ratione purgaverit? et iustus qui aequi bonique tractatum, qui leges, quaeque natura sunt omnibus datae quaeque propriae populis et gentibus constitutae, nunquam eruditiore aliquo sermone tractarit? O quam istud parvum putant, quibus tam facile videtur!
一个没有用理性以任何方式消除对痛苦、死亡和迷信之恐惧的人,怎么能成为勇敢的人呢? 一个从未在任何有学识的谈话中探讨过公平与善的论述,以及自然赋予所有人的法律,和为各个民族与国家制定的特有法律的人,怎么能成为正义的人呢? 啊,在那些觉得这很容易的人眼里,他们把这件事看得多么微不足道!
§12.2.4sed hoc transeo, de quo neminem, qui litteras vel primis, ut aiunt, labris degustarit, dubitaturum puto.
但我略过这一点,因为我想任何只要如人们所说“用嘴唇稍稍尝过”学问的人,都不会对此产生怀疑。
ad illud sequens praevertar, ne dicendi quidem satis peritum fore, qui non et naturae vim omnem penitus perspexerit et mores praeceptis ac ratione formarit.
我将转向接下来的这一点:如果一个人不曾彻底看清自然的全部力量,不曾用教条和理性塑造自己的品性,那么他甚至无法充分掌握雄辩的本领。
§12.2.5neque enim frustra in tertio de Oratore libro L. Crassus cuncta, quae de aequo, iusto, vero, bono deque iis, quae sunt contra posita, dicantur, propria esse oratoris adfirmat, ac philosophos, cum ea dicendi viribus tuentur, uti rhetorum armis, non suis.
因为,卢基乌斯·克拉苏在《论演说家》第三卷中,并非无缘无故地断言:所有关于公平、正义、真理、善以及与它们对立之物的言论,都是演说家所特有的;而哲学家们用雄辩的力量来捍卫这些事物时,使用的是修辞学家的武器,而不是他们自己的武器。
idem tamen confitetur, ea iam esse a philosophia petenda, videlicet quia magis haec illi videtur in possessione earum rerum fuisse.
然而,他自己也承认,这些事物如今必须向哲学寻求,这显然是因为在他看来,哲学似乎更多地占有了这些事物。
§12.2.6hinc etiam illud est, quod Cicero pluribus libris et epistolis testatur dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus fluere, ideoque aliquamdiu praeceptores eosdem fuisse morum atque dicendi.
由此也产生了西塞罗在许多著作和书信中证明的事实,即雄辩的能力源于智慧的最深泉源,因此在一段时间里,品德与雄辩的教师是同一些人。
quapropter haec exhortatio mea non eo pertinet ut esse oratorem philosophum velim, quando non alia vitae secta longius a civilibus officiis atque ab omni munere oratoris recessit.
因此,我的这一劝诫并不意味着我希望演说家成为哲学家,因为没有任何一种生活流派比哲学更远离公民职责和演说家的全部职责了。
§12.2.7nam quis philosophorum aut in iudiciis frequens aut clarus in contionibus fuit? quis denique in ipsa, quam maxime plerique praecipiunt, rei publicae administratione versatus est? atqui ego illum, quem instituo, Romanum quendam velim esse sapientem, qui non secretis disputationibus, sed rerum experimentis atque operibus vere civilem virum exhibeat.
因为,哲学家中谁曾频繁出入法庭,或在公民大会上名声显赫? 总之,谁曾参与过他们大多数人最极力传授的国家行政事务? 然而,我希望我所培养的那个人是一位罗马式的贤人,他不是通过隐秘的辩论,而是通过实际的经验和行动来展现一个真正的公民。
§12.2.8sed quia deserta ab his, qui se ad eloquentiam contulerunt, studia sapientiae non iam in actu suo atque in hac fori luce versantur, sed in porticus et in gymnasia primum, mox in conventus scholarum recesserunt: id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia diuinarum rerum sit humanarumque coniuncta.
但是,由于投身于雄辩的人们放弃了智慧的研究,这种研究不再存在于其自身的实际活动和广场的瞩目之中,而是首先退到了柱廊和体育场,随后退到了学校的集会中。 因此,演说家所必需的、却不曾由雄辩教师传授的那些东西,无疑必须向那些保留了这些东西的人去寻求,彻底研读那些传授美德的作家,以便使演说家的生活与神事和人事的知识结合起来。
§12.2.9quae ipsae quanto maiores ac pulchriores viderentur, si illas ii docerent, qui etiam eloqui praestantissime possent? utinamque sit tempus unquam, quo perfectus aliquis, qualem optamus, orator hanc artem superbo nomine et vitiis quorundam bona eius corrumpentium invisam vindicet sibi ac, velut rebus repetitis, in corpus eloquentiae adducat.
如果这些知识本身由那些也极善于言辞的人来教授,它们看起来会是多么宏大和美丽啊! 但愿有朝一日,能有某位我们所期盼的完美演说家,将这门因傲慢之名以及某些败坏其优良品质之人的恶行而令人厌恶的艺术收归己有,并像收回被占财产一样,将其带回雄辩的体系之中。
§12.2.10quae quidem cum sit in tris divisa partes, naturalem, moralem, rationalem, qua tandem non est cum oratoris opere coniuncta? nam ut ordinem retro agamus, de ultima illa, quae tota versatur in verbis, nemo dubitaverit, si et proprietates vocis cuiusque nosse et ambigua aperire et perplexa discernere et de falsis iudicare et colligere ac resoluere quae velis oratorum est.
既然哲学确实分为三个部分:自然、伦理和逻辑,那么请问,其中哪一部分没有与演说家的工作结合在一起呢? 因为如果我们倒过来追溯,关于最后那一部分——即完全关注于言语的部分——如果没有人会怀疑:通晓每个词的特性、辨明歧义、区分复杂事物、判断虚假、以及推论和反驳你所想要的,都是演说家的职责。

词汇与语法注释

  1. §12.2.2scilicet ut ea quidem — 此处由 ‘ut’ 引导的虚拟语气(‘confiteantur’ 和 ‘habeamus’)构成了一个讽刺性或让步性的假设,用于揭露对方观点(美德纯靠天生、无需训练)的荒谬。常译为“仿佛……一般”。
  2. §12.2.4ne dicendi quidem satis peritum fore — 将来时不定式 ‘fore’(即 ‘futurum esse’)是间接引语(对格与不定式结构,A.C.I.)的谓语,承接上下文中的想法。其语义上的对格主语 ‘eum’ 被省略,并作为先行词由关系从句 ‘qui non...’ 修饰。
  3. §12.2.8evolvendi penitus auctores — 属格动名词 ‘evolvendi’ 支配直接宾语对格名词 ‘auctores’。在句法上,这一属格短语起同位语作用,具体解释并说明前文提及的“对演说家而言必不可少的事物”(id, quod est oratori necessarium)。
  4. §12.2.9velut rebus repetitis — 源自罗马法中追讨被非法占有财产的诉讼程序(‘res repetere’)的隐喻表达。此处采用夺格绝对结构(‘rebus repetitis’),意为“如同依法收回被占财产一般”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §12.2.1-12.2.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:12.2.1-12.2.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。