§12.10.50praeterea in agendo plus impetus plerumque et petitas vel paulo licentius voluptates, commovendos enim esse ducendosque animos imperitorum; at quod libris dedicatum in exemplum edatur, id tersum ac limatum et ad legem ac regulam conpositum esse oportere, quia veniat in manus doctorum et iudices artis habeat artifices.
此外,在实际演说中,通常有更多的势头,并更自由地追求愉悦,因为无学之辈的心灵必须被感动和引导;但奉献给书籍并作为典范出版的内容,则应当简洁、洗练,并按照法律和规则来写作,因为它是要传到学者手中的,并且是以行内人作为艺术的裁判。
§12.10.51quin illi subtiles (ut sibimet ac multis persuaserunt) magistri παράδειγμα dicendo, ἐνθύμημα scribendo esse aptius tradiderunt.
其实,那些细致的教师们(正如他们说服了自己和许多人那样)传授说,例证更适合口头表达,而省略三段论更适合书面写作。
mihi unum atque idem videtur bene dicere ac bene scribere, neque aliud esse oratio scripta quam monumentum actionis habitae.
在我看来,说得好和写得好是完全同一回事,而写下来的演说辞无非是已进行的实际演说的记录。
itaque nullas non, ut opinor, debet habere virtutes, virtutes dico, non vitia.
因此,在我看来,它应当具备所有的美德——我说的是美德,而不是缺点。
nam imperitis placere aliquando quae vitiosa sint, scio.
因为我知道,那些有缺陷的东西有时也会取悦无学之辈。
§12.10.52quo different igitur? quodsi mihi des consilium iudicum sapientium, perquam multa recidam ex orationibus non Ciceronis modo, sed etiam eius, qui est strictior multo, Demosthenis.
那么,它们有什么不同呢? 然而,如果你给我一个由贤明裁判官组成的委员会,我不仅会从西塞罗的演说中,甚至也会从比他简洁得多的德摩斯梯尼的演说中,删去极其多的内容。
neque enim adfectus omnino movendi erunt, nec aures delectatione mulcendae, cum etiam prooemia supervacua esse apud tales Aristoteles existimet; non enim trahentur his illi sapientes; proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
因为在这些人面前,感情根本不需要被煽动,耳朵也不需要用愉悦来抚慰,因为亚里士多德认为在这样的人面前连序言都是多余的;因为那些贤者不会被这些东西所吸引;准确且清晰地表明事物、搜集论据就足够了。
§12.10.53cum vero iudex detur aut populus aut ex populo, laturique sint sententiam indocti saepius atque interim rustici, omnia quae ad obtinendum, quod intendimus, prodesse credemus adhibenda sunt; eaque et cum dicimus promenda et cum scribimus ostendenda sunt, si modo ideo scribimus, ut doceamus quomodo dici oporteat.
但是,当被给定的裁判官是民众或来自民众,且下判决的往往是无学之人,有时甚至是粗鄙的乡下人时,凡是我们认为有助于获得我们所企图之物的方法,都必须予以采用;这些方法不仅在我们说话时要呈现出来,在我们写作时也要展示出来,只要我们写作的目的确实是为了教授应当如何说话。
§12.10.54an Demosthenes male sic egisset, ut scripsit, aut Cicero? aut eos praestantissimos oratores alia re quam scriptis cognoscimus? melius egerunt igitur an peius? nam si peius, sic potius oportuit dici, ut scripserunt; si melius, sic potius oportuit scribi, ut dixerunt.
难道德摩斯梯尼或西塞罗按照他们所写的那样去进行实际演说,就会演说得很糟吗? 或者说,我们除了通过著作之外,还能通过什么来了解这些最杰出的雄辩家呢? 那么,他们实际演说时是更好还是更坏呢? 因为如果更坏,那就更应该按照他们所写的那样去说;如果更好,那就更应该按照他们所说的那样去写。
§12.10.55quid ergo? semper sic aget orator, ut scribet? si licebit, semper.
那又怎样? 雄辩家在实际演说时总是会像他写作时那样吗? 如果允许的话,总是如此。
si vero quando impediant brevitate tempora a iudice data, multum ex eo, quod oportuit dici, recidetur; editio habebit omnia.
但如果什么时候裁判官给定的时间短暂造成了阻碍,那么本该说出的内容就会被大量删减;而出版的版本则会包含一切。
quae tamen secundum naturam iudicantium dicta sunt, non ita posteris tradentur, ne videantur propositi fuisse, non temporis.
然而,那些根据裁判官的性情而说出的话,将不会以那种方式留传给后世,以免它们看起来像是出于预谋,而不是出于临时的权宜。
§12.10.56nam id quoque plurimum refert, quomodo audire iudex velit, atque eius vultus saepe ipse rector est dicentis, ut Cicero praecipit.
因为裁判官希望如何倾听也极其重要,正如西塞罗所教导的,裁判官的面容本身往往就是发言者的指引者。
ideoque instandum iis quae placere intellexeris, resiliendum ab iis quae non recipientur.
因此,对于你明白令人愉悦的地方必须坚持,对于不被接受的地方则必须退避。
sermo ipse, qui facillime iudicem doceat, aptandus.
必须调整言辞本身,使其最容易教导裁判官。
nec id mirum sit, cum etiam testium personis aliqua mutentur.
这并不奇怪,因为即使根据证人的身份不同,某些事情也会有所改变。
§12.10.57prudenter enim, qui cum interrogasset rusticum testem, an Amphionem nosset, negante eo, detraxit aspirationem breviavitque secundam eius nominis syllabam, et ille eum sic optime norat.
因为那个人很聪明:当他询问一个乡下证人是否认识安菲翁时,在对方否认后,他去掉了气音并缩短了该名字的第二音节,于是那个证人就非常清楚地认识他了。
huiusmodi casus efficient, ut aliquando dicatur liter quam scribitur, cum dicere, quomodo scribendum est, non licet.
这类情况会导致,在不允许按照应当写作的方式来说话时,有时说出来的会与写下来的不同。
§12.10.58altera est divisio, quae in tres partes et ipsa discedit, qua discerni posse etiam recte dicendi genera inter se videntur.
还有另一种划分,它本身也分为三个部分,通过这种划分,正确说话的文体类型似乎也可以相互区别。
namque unum subtile, quod ἰσχνόν vocant, alterum grande atque robustum, quod ἁδρόν dicunt, constituunt; tertium alii, medium ex duobus, alii floridum (namque id ἀνθηρόν appellant) addiderunt.
因为他们确立了一种为细致体,他们称之为 *ischnon*(简素体),另一种为宏伟且强劲体,他们称之为 *hadron*(庄重体);第三种由一些人添加,作为两者之间的中间体,另一些人则称其为华丽体(因为他们称之为 *antheron*)。
§12.10.59quorum tamen ea fere ratio est, ut primum docendi, secundum movendi, tertium illud, utrocumque est nomine, delectandi sire, ut alii dicunt, conciliandi praestare videatur officium; in docendo autem acumen, in conciliando lenitas, in movendo vis exigi videatur.
然而,这些文体的原理大致在于:第一种似乎承担着教导的职责,第二种承担着感动的职责,而那第三种——无论用什么名字称呼——似乎承担着取悦或如其他人所说的拉拢的职责;在教导中似乎需要敏锐,在拉拢中需要温和,在感动中需要力量。
itaque illo subtili praecipue ratio narrandi probandique consistet, sed saepe id etiam detractis ceteris virtutibus suo genere plenum.
因此,在那种细致体中,主要在于叙述和论证的方法,但即使去掉了其他美德,它在其自身类型中也往往是自足的。