§12.10.41sicut athletarum corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa hominibus, abhorrere.
正如他们认为,运动员的身体即使通过锻炼和一定的饮食规律变得更加强壮,却仍不是自然的,并且偏离了赋予人类的那种外貌。
quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata nomina?
因为,他们说,既然每种事物都被分配了各自的固有名称,那么通过迂回表达和隐喻——也就是用更多的词或不相干的词——来展现事物,又有什么用呢?
§12.10.42denique antiquissimum quemque maxime secundum naturam dixisse contendunt: mox poetis similiores exstitisse, etiamsi parcius, simili tamen ratione, falsa et impropria virtutes ducentes.
最后,他们主张最古老的人们说话最符合自然;而随后人们变得更像诗人,即使较为克制,但以类似的方式,将虚假和不恰当的表达视为美德。
qua in disputatione nonnihil veri est, ideoque non tam procul, quam fit a quibusdam, recedendum a propriis atque communibus.
在这种争论中是有一些道理的,因此我们不应该像某些人那样,远离固有和通用的词汇。
§12.10.43si quis tamen, ut in loco dixi compositionis, ad necessaria, quibus nihil minus est, aliquid melius adiecerit, non erit hac calumnia reprehendendus.
然而,如果有人像我在论及文体的章节中所说的那样,在那些不可或缺的必需之物上添加了更好的东西,不应该受到这种非难。
nam mihi aliam quandam videtur habere naturam sermo vulgaris, aliam viri eloquentis oratio; cui si res modo indicare satis esset, nihil ultra verborum proprietatem elaboraret; sed cum debeat delectare, movere, in plurimas animum audientis species impellere, utetur his quoque adiutoriis, quae sunt ab eadem nobis concessa natura.
因为在我看来,日常口语似乎具有一种性质,而雄辩之士的演说则具有另一种性质;对后者而言,如果仅表明事物就足够了,他就不会在词语的妥帖性之外再做任何雕琢;但既然他应当取悦、感动听众,并将听众的心灵推向极多的情感状态,他也就会使用这些由同一自然所赋予我们的辅助手段。
§12.10.44nam et lacertos exercitatione constringere et augere vires et colorem trahere naturale est.
因为通过锻炼使肌肉紧实、增加力量并获得气色,都是合乎自然的。
ideoque in omnibus gentibus alius alio facundior habetur et eloquendo dulcis magis (quod si non eveniret, omnes pares essent); at idem homines aliter de re alia loquuntur et servant personarum discrimina.
因此,在所有民族中,总有人被认为比其他人更雄辩、在表达上更甜美(如果不是这样,所有人就都平等了);但同样是这些人,面对不同的事情会用不同的方式说话,并保持角色之间的区别。
ita, quo quisque plus efficit dicendo, hoc magis secundum naturam eloquentiae dicit.
因此,每个人通过说话所达到的效果越多,他就越是按照雄辩术的自然来发声。
§12.10.45quapropter ne illis quidem nimium repugno, qui dandum putant nonnihil etiam temporibus atque auribus nitidius aliquid atque adfectius postulantibus.
因此,对于那些认为也必须对时代以及要求更华丽、更具感染力的耳朵做出一些让步的人,我并不极力反对。
itaque non solum ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos quidem ipsos oratorem adligandum puto.
所以,我认为不应将雄辩家仅仅束缚在卡托和格拉古兄弟之前的人身上,甚至不应束缚在他们自己身上。
atque id fecisse M. Tullium video, ut cum plurimum utilitati, tum partem quandam delectationi daret; cum et suam se rem agere diceret, ageret autem maxime litigatoris.
我看到马尔库斯·图利乌斯正是这样做的,他既把最多的精力放在实用上,又把一部分留给娱乐;虽然他说他是在做自己的事,但实际上他最是在做诉讼当事人的事。
§12.10.46nam hoc ipso proderat, quod placet.
因为他正是通过令人愉悦这一方式来发挥效用的。
ad cuius voluptates nihil equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus plures.
对于他的娱乐,我确实找不到什么可以增加的东西,除非我们确实说出更多的“思想”。
neque enim non fieri potest salva tractatione causae et dicendi auctoritate, si non crebra hac lumina et continua fuerint et invicem offecerint.
因为,只要这些频密的“光彩”不是连续不断并互相妨碍,那么在不损害案件处理和发言权威的前提下,这完全是可能的。
sed me hactenus cedentem nemo insequatur ultra.
但我让步至此,任何人都不要再进一步逼迫我了。
§12.10.47do tempori, ne hirta toga sit, non ut serica; ne intonsum caput, non ut in gradus atque anulos comptum, cum eo quod, si non ad luxuriam ac libidinem referas, eadem speciosiora quoque sint, quae honestiora.
我对时代做出让步,不至于让托袍粗糙,但也不至于要穿丝绸;不至于让头发蓬乱,但也不至于梳成层叠和卷发,只要不将其归于奢侈和放纵,那些更体面的事物同时也是更美观的。
§12.10.48ceterum hoc, quod vulgo sententias vocamus, quod veteribus praecipueque Graecis in usu non fuit (apud Ciceronem enim invenio), dum rem contineant et copia non redundent et ad victoriam spectent, quis utile neget? feriunt animum et uno ictu frequenter impellunt et ipsa brevitate magis haerent et delectatione persuadent.
此外,对于我们俗称为“警句”的这种东西,古人特别是希腊人并不常用(因为我在西塞罗的作品中发现了它),只要它们包含实质内容、不流于繁冗且旨在取得胜利,谁能否定其有用呢? 它们撞击心灵,常常一击便产生推动力,并因其自身之简短而更容易被记住,通过使人愉悦来达到说服的效果。
§12.10.49at sunt qui haec excitatiora lumina, etiamsi dicere permittant, a componendis tamen orationibus excludenda arbitrentur.
但是,有些人认为,这些较为激昂的“光彩”,即使允许在口头演说中使用,也应当在撰写演说辞时予以排除。
quocirca mihi ne Hic quidem locus intactus est omittendus; nam plurimi eruditorum aliam esse dicendi rationem, aliam scribendi putaverunt; ideoque in agendo clarissimos quosdam nihil posteritati mansurisque mox litteris reliquisse, ut Periclem, ut Demaden; rursus alios ad componendum optimos actionibus idoneos non fuisse, ut Isocraten;
因此,这一论点我也不应不加触及地忽略;因为极多学者认为,口头演说的原理与书面撰写的原理是不同的;因此,一些在实际演说中极富盛名的人,没有给后世留下任何留存的文献,如伯里克利和德马德斯;反之,另一些最擅长撰写的人,却不适合实际演说,如伊索克拉底;