§12.10.60medius hic modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed uirentibus utrinque ripis inumbratus.
这种中间文体在比喻上更丰富,在修辞格上更令人愉悦,在离题发挥上很迷人,在结构上很合适,在警句上很甜美,然而它较为温和,就像一条确实清澈但两岸绿树成荫、掩映在阴凉中的河流。
§12.10.61at ille, qui saxa devolvat et pontem indignetur et ripas sibi faciat, multus et torrens iudicem vel nitentem contra feret cogetque ire, qua rapiet.
但是,那种会滚下巨石、对桥梁感到愤怒并为自己开辟堤岸的文体,因其浩瀚而汹涌,即使裁判官极力抗拒,也会将其席卷而去,并强迫他走向它所卷向的地方。
hic orator et defunctos excitabit ut Appium Caecum, apud hunc et patria ipsa exclamabit, aliquandoque ut Ciceronem in oratione contra Catilinam in senatu alloquetur.
这种雄辩家既会唤醒死者,如阿庇乌斯·卡埃库斯,而在他的手笔下,祖国本身也会高声呼喊,有时甚至会像在西塞罗演说中那样,在元老院中进行控诉。
§12.10.62hic et amplificationibus extollet orationem, et in superlationem quoque erigetur.
此人既会用铺陈来拔高演说,也会被提升到夸张的高度。
quae Charybdis tam vorax? et Oceanus medius fidius ipse.
“什么样的卡律布狄斯如此贪婪? ”以及“誓以赫拉克勒斯之名,那正是大洋本身。
nota sunt enim iam studiosis haec lumina.
”因为这些闪光点对于学习者来说已经是耳熟能详的了。
hic deos ipsos in congressum prope suum sermonemque deducet: vos enim Albani tumuli atque luci; vos, inquam, Albanorum obrutae arae, sacrorum popli Romani sociae et aequales.
他几乎会将神明本身召入自己的集会和对话中:“因为你们,阿尔巴的丘陵和神林啊;你们,我说,阿尔巴人被毁的祭坛,罗马人民神圣仪式的同伴和同龄者啊。
hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
”他会激起愤怒,他会激起怜悯;当他说话时,裁判官会呼唤神明,会流泪,并被带入所有的情感中,随之忽东忽西,不再渴望被教导。
§12.10.63quare si ex tribus his generibus necessario sit eligendum unum, quis dubitet hoc praeferre omnibus et validissimum alioqui et maximis quibusque causis accommodatissimum?
因此,如果必须在这三种文体中选择其一,谁会犹豫将这一种置于所有其他文体之上呢? 因为它在各方面都最强有力,且最适合所有最重大的案件。
§12.10.64nam et Homerus brevem quidem cum iucunditate et propriam, id enim est non deerrare uerbis, et carentem supervacuis eloquentiam Menelao dedit, quae sunt virtutes generis illius primi, et ex ore Nestoris dixit dulciorem melle profluere sermonem, qua certe delectatione nihil fingi maius potest; sed summam expressurus in Ulixe facundiam et magnitudinem illi vocis et vim orationis niuibus hibernis et copia verborum atque impetu parem tribuit.
因为荷马也将一种确实简练、悦人且得体的(因为这意味着在言辞上不犯错)、并且没有多余内容的雄辩赋予了梅内劳斯,这些都是那第一种文体的美德;他还说到从内斯托尔口中流淌出比蜜还甜的言语,确实没有比这更大的愉悦可以被想象出来了;但是,当他要在奥德修斯身上表现出最高的雄辩时,则赋予了他洪亮的声音,以及在言辞的丰富和气势上堪比冬雪的演说力量。
§12.10.65cum hoc igitur nemo mortalium contendet; hunc ut deum homines intuebuntur.
因此,凡人中没有谁能与此人竞争;人们将像仰望神明一样仰望他。
hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
优波里得斯赞叹伯里克利的这种力量和敏捷,阿里斯托芬将此比作雷霆;这才是真正说话的能力。
§12.10.66sed neque his tribus quasi formis inclusa eloquentia est.
但是,雄辩也并非受限于这三种所谓的格式。
nam ut inter gracile validumque tertium aliquid constitutum est, ita horum inter se intervalla sunt, atque inter haec ipsa mixtum quiddam ex duobus medium est eorum.
因为正如在纤细与强劲之间确立了某种第三种东西一样,在这些文体之间也存在着间隔,并且在它们自身之间,也存在着某种由两者混合而成的、处于它们之间的中间物。
§12.10.67nam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur.
因为人们会发现比细致体更丰满的东西,以及更细致的东西;也会发现比强烈体更温和的东西,以及更强烈的东西,就像那温和的文体要么上升到更强劲的事物,要么下降到更纤细的事物。
ac sic prope innumerabiles species reperiuntur, quae utique aliquo momento inter se differant: sicut quattuor ventos generaliter a totidem mundi cardinibus accepimus flare, cum interim plurimi medii et eorum varia nomina et quidam etiam regionum ac fluminum proprii deprehenduntur.
因此,可以发现几乎无数的种类,它们在某种程度上相互有所不同:正如我们通常认为四股风是从世界的同样数量的基点吹来的,而与此同时,却发现了极多处于中间的风、它们的各种名称,甚至还有一些特定于地区和河流的季风。
§12.10.68eademque musicis ratio est, qui, cum in cithara quinque constituerunt sonos, plurima deinde varietate complent spatia illa nervorum, atque his, quos interposuerunt, inserunt alios, ut pauci illi transitus multos gradus habeant.
音乐家们也是同样的道理,他们当在齐特拉琴上确立了五个音之后,接着用极大的多样性填满琴弦之间的那些空间,并在他们所插入的那些音之间再嵌入其他的音,从而使那少数的过渡能够拥有许多音阶。
§12.10.69plures igitur etiam eloquentiae faces, sed stultissimum quaerere, ad quam se recturus sit orator, cum omnis species, quae modo recta est, habeat usum, atque id ipsum non sit oratoris, quod vulgo genus dicendi vocant.
因此,雄辩的面向有很多;但去询问雄辩家应该将自己引导向其中的哪一种,则是最愚蠢的,因为任何一种类型,只要它是正确的,就都有其用途,而且人们通常所说的“说法的文体”本身并不属于雄辩家。
utetur enim, ut res exiget, omnibus, nec pro causa modo, sed pro partibus causae.
因为他将根据情况的需要使用所有的文体,不仅是为了整个诉讼,也是为了诉讼的各个部分。