§12.1.9denique, ut maximam partem quaestionis eximam, demus, id quod nullo modo fieri potest, idem ingenii, studii, doctrinae, pessimo atque optimo viro: uter melior dicetur orator? nimirum qui homo quoque melior.
最后,为了免除这一争论的最大部分,让我们假定——这无论如何是不可能的——最坏的人和最好的人拥有相同的才能、热情和学识:哪一个会被称为更好的演说家? 无疑是那个人品也更好的人。
non igitur unquam malus idem homo et perfectus orator.
因此,同一个人绝不可能既是恶人又是完美的演说家。
§12.1.10non enim perfectum est quidquam, quo melius est aliud.
因为如果还有其他更好的东西存在,任何东西都谈不上完美。
sed, ne more Socraticorum nobismet ipsi responsum finxisse videamur, sit aliquis adeo contra veritatem obstinatus, ut audeat dicere, eodem ingenio, studio, doctrina praeditum nihilo deteriorem futurum oratorem malum virum quam bonum: convincamus huius quoque amentiam.
但是,免得我们看起来像是按照苏格拉底学派的方式自己捏造了回答,假设有人如此顽固地对抗真理,以至于竟敢说,拥有相同才能、热情和学识的恶人,作为演说家绝不会比善人更差:让我们也揭露这个人的荒谬吧。
§12.1.11nam hoc certe nemo dubitabit, omnem orationem id agere, ut iudici, quae proposita fuerint, vera et honesta videantur.
因为毫无疑问,任何人都会同意,所有的演说都是为了使所陈述的事情在法官看来是真实且高尚的。
utrum igitur hoc facilius bonus vir persuadebit an malus? bonus quidem et dicet saepius vera atque honesta. §12.1.12sed etiam si quando aliquo ductus officio (quod accidere, ut mox docebimus, potest) falso haec adfirmare conabitur, maiore cum fide necesse est audiatur.
那么,是一个好人还是一个坏人能更容易地让人信服这一点呢? 好人确实会更经常地讲述真实和高尚的事,但即使有时在某种义务的引导下(正如我们稍后将阐明的那样,这种情况是可能发生的),他试图虚假地肯定这些事情,他也必然会以更大的可信度被听众接受。
at malis hominibus ex contemptu opinionis et ignorantia recti nonnunquam excidit ipsa simulatio.
而在恶人身上,由于对公众舆论的蔑视和对正直的无知,有时连虚装作样都会败露。
inde immodeste proponunt, sine pudore adfirmant.
因此,他们放肆地提出主张,毫无羞耻地进行肯定。
§12.1.13sequitur in iis, quae certum est effici non posse, deformis pertinacia et irritus labor.
在那些显而易见无法实现的事务中,随之而来的便是丑陋的执拗和徒劳的辛苦。
nam sicut in vita, ita in causis quoque spes improbas habent.
因为正如在生活中一样,他们在诉讼中也抱有不正当的奢望。
frequenter autem accidit, ut iis etiam vera dicentibus fides desit, videaturque talis advocatus malae causae argumentum.
而且经常发生的是,即使在他们说出真话时,也缺乏可信度,这样的辩护人本身就被视为坏官司的铁证。
§12.1.14nunc de iis dicendum est, quae mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur.
现在必须谈谈那些在我看来似乎是由大众某种共谋而对我提出抗议的事。
Orator ergo Demosthenes non fuit? atqui malum virum accepimus.
“那么,狄摩西尼不是演说家吗? 然而我们听说他是个坏人。
non Cicero? atqui huius quoque mores multi reprehenderunt.
”“西塞罗不是吗? 然而许多人也指责过他的品性。
quid agam? magna responsi invidia subeunda est, mitigandae sunt prius cures.
”我该怎么办? 我的回答必须承受极大的怨恨,但在此之前,必须先抚平人们的忧虑。
§12.1.15mihi enim nec Demosthenes tam gravi morum dignus videtur invidia, ut omnia, quae in eum ab inimicis congesta sunt, credam, cum et pulcherrima eius in re publica consilia et finem vitae clarum legam, §12.1.16nec Marco Tullio defuisse video in ulla parte civis optimi voluntatem.
因为在我看来,狄摩西尼并不至于在品行上承受如此沉重的恶名,以至于让我相信敌人堆砌在他身上的所有指控,尤其是当我读到他在国家事务中最杰出的建策以及他生命光荣的终结时;我也没有看到马尔库斯·图利乌斯在任何方面缺乏一个优秀公民的意愿。
testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrata et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret.
其证据在于他以极其高贵的方式履行的执政官职责、以极高廉洁度治理的行省、被拒绝的二十人委员会席位,以及在那些恰逢他那个时代而爆发的最严酷的内战中,他的心灵既没有因希望、也没有因恐惧而动摇,始终不渝地加入最优秀的党派——即共和国。
§12.1.17parum fortis videtur quibusdam, quibus optime respondit ipse, non se timidum in suscipiendis, sed in providendis periculis; quod probavit morte quoque ipsa, quam praestantissimo suscepit animo.
在某些人看来他似乎不够勇敢,但他自己对这些人作了最好的回答:他在面对危险时并不胆怯,而是在预见危险时显得谨慎;这也由他的死亡本身所证明,他是以极高尚的精神面对死亡的。
§12.1.18quodsi defuit his viris summa virtus, sic quaerentibus, an oratores fuerint, respondebo, quomodo Stoici, si interrogentur an sapiens Zeno, an Cleanthes, an Chrysippus ipse, respondeant, magnos quidem illos ac venerabiles, non tamen id, quod natura hominis summum habet, consecutos.
但如果这些人确实缺乏最高的德行,那么对于那些询问他们是否是演说家的人,我将这样回答,正如斯多葛派学者如果被问及芝诺、克雷安德斯、或者克律西波斯本人是否为智者时所回答的那样:那些人确实伟大且值得尊敬,然而并没有达到人类天性所拥有的最高境界。
§12.1.19nam et Pythagoras non sapientem se, ut qui ante eum fuerunt, sed studiosum sapientiae vocari voluit.
因为毕达哥拉斯也同样希望自己不被称为“智者”(如他之前的人那般),而是被称为“智慧的追求者”。
ego tamen secundum communem loquendi consuetudinem saepe dixi dicamque, perfectum oratorem esse Ciceronem; ut amicos et bonos viros et prudentissimos dicimus vulgo, quorum nihil nisi perfecte sapienti datur.
然而,我按照通行的语言习惯,经常说而且仍将说:西塞罗是一个完美的演说家;正如我们通常所说的朋友、好人、最审慎的人一样,而这些称呼若非赋予完全智慧的人,其实是不成立的。
sed cum proprie et ad legem ipsam veritatis loquendum erit, cum quaeram oratorem, quem et ille quaerebat.
但是,当必须严格地、并按照真理本身的尺度来交谈时,我将追寻那位连西塞罗本人也在寻觅的演说家。