§12.1.20quanquam enim stetisse ipsum in fastigio eloquentiae fateor, ac vix, quid adiici potuerit, inuenio, fortasse inventurus, quod adhuc abscisurum putem fuisse (nam fere sic docti iudicaverunt, plurimum in eo virtutum, nonnihil fuisse vitiorum, et se ipse multa ex illa iuvenili abundantia coercuisse testatur), tamen, quando nec sapientis sibi nomen, minime sui contemptor, asseruit et melius dicere, certe data longiore vita et tempore ad componendum securiore, potuisset, non maligne crediderim defuisse ei summam illam, ad quam nemo propius accessit.
因为,虽然我承认他本人登上了雄辩的顶峰,而且几乎找不到还可以增加什么,但也许我会发现某些我认为本该被删减的地方(因为学者们大多也是这样判断的:他身上有极多的优点,但也有不少缺点,而他自己也作证说,他曾克制了许多年轻时过剩的繁冗),然而,既然他这个绝不轻视自己的人也没有为自己谋取“智者”的称号,并且如果给予他更长的生命和更安宁的写作时间,他肯定能说得更好,那么,若我认为他缺乏那无人能更接近的最高完美境界,也不应被视为不怀好意的。
§12.1.21et licebat, si aliter sentirem, fortius id liberiusque defendere.
而且,如果我有不同的看法,我原本可以更强硬、更自由地为此辩护。
an vero M. Antonius neminem a se visum eloquentem, quod tanto minus erat, professus est; ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere, aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius?
难道马尔库斯·安东尼奥斯声称他未曾见过一个“雄辩之人”(这其实是一个小得多的主张),而马尔库斯·图利乌斯自己也至今仍在寻找那样的演说家,且仅仅是在想象和塑造他,我却不敢说:在今后留存的无限时间里,可以找到比已有的更完美的东西吗?
§12.1.22transeo illos, qui Ciceroni ac Demostheni ne in eloquentia quidem satis tribuunt; quanquam neque ipsi Ciceroni Demosthenes videatur satis esse perfectus, quem dormitare interim dicit, nec Cicero Bruto Calvoque, qui certe compositionem illius etiam apud ipsum reprehendunt, nec Asinio utrique, qui vitia orationis eius etiam inimice pluribus locis insequuntur.
我且不提那些甚至在雄辩方面都不给西塞罗和狄摩西尼足够评价的人;虽然在西塞罗自己看来,狄摩西尼也显得不够完美(他曾说狄摩西尼偶尔也会打瞌睡),而在布鲁图斯和卡尔乌斯看来,西塞罗也不够完美(他们确实甚至在给西塞罗本人的信中也指责他的文章结构),在两位阿西尼乌斯看来也是如此(他们甚至在许多地方怀着敌意追击他演说中的缺点)。
§12.1.23concedamus sane, quod minime natura patitur, repertum esse aliquem malum virum summe disertum: nihilo tamen minus oratorem eum negabo.
哪怕我们姑且承认——尽管这完全违备天性——确实发现过某个极有口才的恶人:然而,我仍然会否认他是一个“演说家”。
nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest fortitudo.
因为,我不会把“勇士”的名字赐给所有身手敏捷的人,因为没有德行,就无法理解真正的勇敢。
§12.1.24an ei, qui ad defendendas causas advocatur, non est opus fide, quam nec cupiditas corrumpat nec gratia avertat nec metus frangat;
难道一个被请来为案件辩护的人,不需要那种既不被贪欲所腐蚀、不被讨好所偏转、也不被恐惧所折服的“忠信”吗?
sed proditorem, transfugam, praevaricatorem donabimus oratoris illo sacro nomine? quodsi mediocribus etiam patronis convenit haec, quae vulgo dicitur, bonitas, cur non orator ille, qui nondum fuit, sed potest esse, tam sit moribus quam dicendi virtute perfectus?
难道我们要把“演说家”这一神圣的名字,拱手送给叛徒、逃兵和勾结勾当的诉讼代理人吗? 但如果即使是平庸的辩护人也应该具备这种世俗所说的“善良”,那么为什么那位尚未出现、但可能出现的演说家,不能在品行上如同在演说才能上一样完美呢?
§12.1.25non enim forensem quandam instituimus operam nec mercennariam vocem nec, ut asperioribus verbis parcamus, non inutilem sane litium advocatum, quem denique causidicum vulgo vocant, sed virum cum ingenii natura praestantem tum vero tot pulcherrimas artes penitus mente complexum, datum tandem rebus humanis, qualem nulla antea vetustas cognoverit, singularem perfectumque undique, optima sentientem optimeque dicentem.
因为我们并不是要建立某种法庭上的生计,也不是要训练一种雇佣的声音,或者——为了不用更难听的话来说——不是要培养一个并非无用的诉讼代理人(世人终究称之为“讼棍”),而是要培养一个既在天赋才能上杰出,又在心灵深处完全包揽了如此多最优美学艺的人,他终于被赋予了人类事务,是以前任何古老时代都未曾见过的、在各个方面都独一无二且完美、怀着最善思想并以最善方式说话的人。
§12.1.26in hoc quota pars erit, quod aut innocentes tuebitur aut improborum scelera compescet, aut in pecuniariis quaestionibus veritati contra calumniam aderit? summus ille quidem in his quoque operibus fuerit, sed maioribus clarius elucebit, cum regenda senatus consilia et popularis error ad meliora ducendus.
在这样的人身上,无论是保护无辜者,还是遏制恶人的罪行,或者在金钱纠纷中维护真理对抗诽谤,这些能占到多大的比例? 他在这些工作中当然也是最卓越的,但当元老院的决策需要被引导,民众的错误需要被引向更好的方向时,他将在更伟大的事业中更耀眼地闪光。
§12.1.27an non talem quendam videtur finxisse Vergilius, quem in seditione vulgi iam faces et saxa iaculantis moderatorem dedit:
"
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant?
"
Habemus igitur ante omnia virum bonum, post haec adiiciet dicendi peritum:
"
ille regit dictis animos et pectora mulcet.
难道维吉尔不正是塑造了这样一个人,并在民众暴动、松明与石块乱飞之时,将他作为调停者: "这时,如果他们偶然瞥见一位因虔敬与功绩而德高望重的人,他们便会静下来,侧耳耸立而听。 "因此,我们首先有了一个“善人”,在此之后,诗人又加上了“擅长辞令者”: "他用言语统治他们的心灵,抚慰他们的胸怀。
"
Quid?
"这说明了什么?
§12.1.28non in bellis quoque idem ille vir, quem instituimus, si sit ad proelium miles cohortandus, ex mediis sapientiae praeceptis orationem trahet? nam quomodo pugnam ineuntibus tot simul metus laboris, dolorum, postremo mortis ipsius exciderint, nisi in eorum locum pietas et fortitudo et honesti praesens imago successerit?
在我们所培养的这位人物身上,即使在战争中,如果需要鼓舞士兵去战斗,他难道不会从智慧的教诲中汲取他的演说词吗? 因为,当士兵们走向战场时,除非虔敬、勇敢以及当下高尚的形象在他们心中代替了那些恐惧,否则他们怎么可能同时忘却对劳苦、痛苦以及最终死亡本身的诸多恐惧呢?