§12.1.37nam si hominem occidere saepe virtus, liberos necare nonnunquam pulcherrimum est, asperiora quaedam adhuc dictu, si communis utilitas exegerit, facere conceditur, ne hoc quidem nudum est intuendum, qualem causam vir bonus, sed etiam quare et qua mente defendat.
因为,如果杀人往往是一种美德,杀害自己的子女有时是最令人称赞的事,而且如果公共利益有所要求,就允许做出某些说起来更为残酷的行为,那么我们就绝不能仅仅单一地看待一个善人所辩护的案件性质,而必须看他为什么以及怀着怎样的意图去辩护。
§12.1.38ac primum concedant mihi omnes oportet, quod Stoicorum quoque asperrimi confitentur, facturum aliquando virum bonum ut mendacium dicat, et quidem nonnunquam levioribus causis, ut in pueris aegrotantibus utilitatis eorum gratia multa fingimus, multa non facturi promittimus; §12.1.39nedum si ab homine occidendo grassator avertendus sit aut hostis pro salute patriae fallendus; ut hoc, quod alias in servis quoque reprehendendum est, sit alias in ipso sapiente laudandum.
首先,所有人必须向我承认——这也是最严厉的斯多葛派学者也承认的——善人有时会做出说谎的举动,而且有时是为了相当轻微的原因,正如对于生病的儿童,为了他们的利益,我们虚构许多事情,并承诺许多我们不打算做的事情一样;更不用说如果要使强盗不至于杀人,或者为了祖国的安全必须欺骗敌人了;以至于这种在其他情况下即使在奴隶身上也应受到指责的行为,在另一种情况下在智者自己身上也应当受到赞扬。
id si constiterit, multa iam video posse evenire, propter quae orator bene suscipiat tale causae genus, quale remota ratione honesta non recepisset.
如果这一点得以确立,我现在就看到,可能会发生许多情况,使演说家有理由承担这样一种案件,如果去除了其背后的动因,他本不会将其作为高尚的案件来接受的。
§12.1.40nec hoc dico (quia severiores sequi placet leges) pro patre, fratre, amico periclitantibus, tametsi non mediocris haesitatio est, hinc iustitiae proposita imagine, inde pietatis.
我这样说,并不是为了处于危险中的父亲、兄弟或朋友(因为我乐于遵循更严厉的法则),尽管在这一边呈现出正义的景象,在那一边呈现出亲情的义务时,会产生不小的犹豫。
nihil dubii relinquamus.
让我们不要留下任何怀疑。
sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus: utrumne salvum eum nolet is, qui a nobis finitur, orator? an, si tuendum susceperit, non tam falsis defendet, quam qui apud iudices malam causam tuetur?
假设有人向僭主策划阴谋并因此成为被告:难道我们所定义的那个演说家不希望他安然无恙吗? 或者,如果他承担了辩护,难道他不会像在法官面前维护一个坏案件的人那样,用虚假之事来进行辩护吗?
§12.1.41quid si quaedam bene facta damnaturus est iudex, nisi ea non esse facta convicerimus, non vel hoc modo servabit orator non innocentem modo, sed etiam laudabilem civem? quid si quaedam iusta natura, sed condicione temporum inutilia civitati sciemus, nonne utemur arte dicendi bona quidem, sed malis artibus simili?
如果法官要惩罚某些善行,除非我们证实这些行为并没有发生,难道演说家不会以此方式挽救一个不仅无辜而且值得赞扬的公民吗? 如果我们知道某些事情在天性上是公正的,但由于时代的情况对国家无益,难道我们不会使用一种意图虽好、但类似于坏手段的辩护技术吗?
§12.1.42ad hoc nemo dubitabit, quin, si nocentes mutari in bonam mentem aliquo modo possint, sicut posse conceditur, salvos esse eos magis e re publica sit quam puniri.
对此,没有人会怀疑,如果能以某种方式使有罪之人转变为善良的心灵(正如人们承认这是可能的),那么他们获得拯救比受到惩罚更符合国家利益。
si liqueat igitur oratori futurum bonum virum, cui vera obicientur, non id aget, ut salvus sit?
因此,如果演说家很清楚,那个被指控真实罪名的人未来会成为一个善人,难道他不会努力使他获得拯救吗?
§12.1.43da nunc, ut crimine manifesto prematur dux bonus et sine quo vincere hostem civitas non possit: nonne ei communis utilitas oratorem advocabit? certe Fabricius Cornelium Rufinum, et alioqui malum civem et sibi inimicum, tamen, quia utilem sciebat ducem, imminente bello, palam consulem suffragio suo fecit atque id mirantibus quibusdam respondit, a cive se spoliari malle quam ab hoste venire.
现在假设一位优秀的将领、一个若没有他国家就无法战胜敌人的将领,正被显而易见的罪名所逼迫:难道公共利益不会为他召唤演说家来辩护吗? 当然,法布里基乌斯对于科尔内利乌斯·鲁菲努斯——这人另外是一个坏公民且是自己的仇敌——然而,因为知道他是一位有用的将领,在战争临近时,他公开用自己的选票使他成为执政官,并对一些感到惊异的人回答说,他宁愿被一个公民掠夺,也不愿被敌人出卖。
ita, si fuisset orator, non defendisset eundem Rufinum vel manifesti peculatus reum?
因此,如果法布里基乌斯是一位演说家,难道他不会为同一个鲁菲努斯辩护吗,即使他被控显而易见的贪污公款罪?
§12.1.44multa dici possunt similia, sed vel unum ex iis quodlibet sufficit.
类似的例子可以举出很多,但其中任意一个就足够了。
non enim hoc agimus, ut istud illi, quem formamus, viro saepe sit faciendum; sed ut, si talis coegerit ratio, sit tamen vera finitio, oratorem esse virum bonum dicendi peritum.
因为我们并不是要论证:我们所塑造的那个人应当经常做这种事;而是要论证:如果这样的理由迫使他,那么“演说家是擅长辞令的善人”这一定义仍然是真实的。
§12.1.45praecipere vero ac discere, quomodo etiam probatione difficilia tractentur, necessarium est.
然而,传授和学习如何处理那些即使难以证明的事情,也是必要的。
nam frequenter etiam optimae causae similes sunt malis, et innocens reus multis veri similibus premitur; quo fit, ut eadem actionis ratione defendendus sit, qua si nocens esset.
因为往往即使是最好的案件也与坏案件相似,无辜的被告会被许多似真之处所逼迫;结果,他必须用与他有罪时相同的辩护方法来被辩护。
iam innumerabilia sunt bonis causis malisque communia, testes, litterae, suspiciones, opiniones.
此外,有无数的事情是好案件和坏案件所共有的:证人、文书、怀疑、舆论。
non aliter autem verisimilia quam vera et confirmantur et refelluntur.
而似真之事与真实之事是用同样的方式被证实和反驳的。
quapropter, ut res feret, flectetur oratio manente honesta voluntate.
因此,随着情况的演变,辩论将会发生转变,而高尚的意愿则保持不变。