§12.1.29quae certe melius persuadebit aliis qui prius persuaserit sibi.
这种演说,只有先说服了自己的人,才能更好地说服他人。
prodit enim se, quamlibet custodiatur, simulatio, nec unquam tanta fuerit loquendi facultas, ut non titubet atque haereat, quotiens ab animo verba dissentiunt.
因为虚伪无论被防范得多么严密,终究会自我暴露;而且,一旦言语与内心不一,说话的才能绝不会强大到不产生结巴和停顿。
vir autem malus aliud dicat necesse est quam sentit.
然而,恶人却必然要说出与内心所想截然不同的话。
§12.1.30bonos nunquam honestus sermo deficiet, nunquam rerum optimarum (nam iidem etiam prudentes erunt) inventio; quae etiamsi lenociniis destituta sit, satis tamen natura sua ornatur nec quidquam non diserte, quod honeste, dicitur.
高尚的言辞绝不会背弃善人,对最善之事的构思(因为这些人同样也是聪慧的)也绝不会枯竭;这种构思即使缺乏修饰,也因其自身的天性而得到了充分的点缀,凡是高尚地表达出来的,无一不是雄辩的。
§12.1.31quare, iuventus, immo omnes aetates, (neque enim rectae voluntati serum est tempus ullum) totis mentibus huc tendamus, in hoc elaboremus; forsan et consummare contingat.
因此,青年们,乃至所有年龄段的人(因为对于正直的志向来说,任何时候都不算晚),让我们全力以赴,为此而努力吧;也许我们也有幸能够达到完美。
nam si natura non prohibet et esse virum bonum et esse dicendi peritum, cur non aliquis etiam unus utrumque consequi possit? cur autem non se quisque speret fore illum aliquem?
因为如果天性并不禁止一个人既成为善人又成为擅长辞令者,那么为什么不能有某一个特定的人同时实现这两者呢? 又为什么每个人不期盼自己就是那个人呢?
§12.1.32ad quod si vires ingenii non suffecerint, tamen ad quem usque modum processerimus, meliores erimus ex utroque.
对此,即使天赋的力量不足,但无论我们走到了哪一步,我们在两方面都会变得更好。
hoc certe procul eximatur animo, rerum pulcherrimam eloquentiam cum vitiis mentis posse misceri.
必须将这种想法彻底从心中排除:即作为最美之物的雄辩可以与心灵的邪恶相混合。
facultas dicendi, si in malos incidit, et ipsa iudicanda est malum; peiores enim illos facit, quibus contigit.
说话的能力,如果落入恶人之手,其本身也必须被判定为恶;因为它使得到它的人变得更加糟糕。
§12.1.33videor mihi audire quosdam (neque enim deerunt unquam, qui diserti esse quam boni malint) illa dicentes: Quid ergo tantum est artis in eloquentia? cur tu de coloribus et difficilium causarum defensione, nonnihil etiam de confessione locutus es, nisi aliquando vis ac facultas dicendi expugnat ipsam veritatem? bonus enim vir non agit nisi bonas causas, eas porro etiam sine doctrina satis per se tuetur veritas ipsa.
我仿佛听到某些人(因为永远不缺那些宁愿要雄辩而不要善良的人)在说:“那么,雄辩中为什么会有这么多技术呢? 你为什么要谈论着色、困难案件的辩护,甚至还不少谈论承认,除非说话的力量和才能有时能够战胜真理本身? 因为善人只承办好的案件,而且真理本身在没有学识的情况下也能很好地维护这些案件。
§12.1.34quibus ego, cum de meo primum opere respondero, etiam pro boni viri officio, si quando eum ad defensionem nocentium ratio duxerit, satisfaciam.
” 对于这些人,我将在首先回答了我自己的著作之后,也为善人的职责给出令人满意的解释——如果理性有时引导他去为有罪者辩护。
pertractare enim, quomodo aut pro falsis aut etiam pro iniustis aliquando dicatur, non est inutile, vel propter hoc solum, ut ea facilius et deprehendamus et refellamus; quemadmodum remedia melius adhibebit, cui nota quae nocent fuerint.
因为,深入探讨有时如何为虚假或甚至是不义之事进行辩护,并不是没有用处的,仅仅为了这一个原因,即我们能更容易地发现并反驳它们;正如一个了解什么是有害之物的人,能更好地使用药物一样。
§12.1.35neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit.
因为学术派在进行双边辩论时,并非不按照其中一方生活;而著名的卡尔内阿德斯也并非不义之人,据说他在罗马、在监察官卡托旁听时,反对正义辩论的力量不亚于前一天他维护正义时的雄辩。
verum et virtus quid sit, adversa ei malitia detegit, et aequitas fit ex iniqui contemplatione manifestior, et plurima contrariis probantur.
然而,美德是什么,正是通过与它对立的邪恶才得以揭示,公正由于对不公正的观察而变得更加明显,极多的事物都是通过其相反面得到证明的。
debent ergo oratori sic esse adversariorum nota consilia ut hostium imperatori.
因此,演说家应当像将军了解敌人的计划一样,了解对手的企图。
§12.1.36verum et illud, quod prima proposition durum videtur, potest adferre ratio, ut vir bonus in defensione causae velit auferre aliquando iudici veritatem.
然而,理性也可以带来那在最初陈述中显得有些刺耳的观点:即善人在案件辩护中,有时可能希望向法官隐瞒真相。
quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos grauissimos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.
如果有人对我提出这一点感到惊讶(尽管这其实不是我个人的独特见解,而是古代被信奉为最庄重的智慧导师们的观点),那么他应该这样判定:极多的事情变得高尚还是卑劣,与其说是由于行为本身,不如说是由于其动因。