Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §11.3.174-11.3.184

声态与文词的协调及顺应天性

第 337 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

论述了声音与手势同具体词语的协调,强调个人天性在决定风格合宜性上的作用,并告诫演说家应避免过度的戏剧模仿,以保持自身尊严。

§11.3.174possunt videri alia quoque huius partis atque officii, reos excitare, pueros attollere, propinquos producere, vestes laniare; sed suo loco dicta sunt.
这一部分和职责的其他事情,如唤起被告、抱起孩子、带出亲属、撕裂衣服,也可能显得属于此处;但它们已在适当的地方讨论过了。
et quia in partibus causae talis est varietas, satis apparet, accommodandam sententiis ipsis pronuntiationem, sicut ostendimus, sed verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando.
既然在案件的各个部分中有如此多的变化,那么显然,正如我们所表明的,朗诵必须适应思想本身,但也必须适应词语,正如我最近所说的,并非总是如此,而是有时如此。
§11.3.175an non hoc misellus et pauperculus summissa atque contracta, fortis et uehemens et latro erecta et concitata voce dicendum est? accedit enim vis et proprietas rebus tali adstipulatione, quae nisi adsit, aliud vox, aliud animus ostendat.
难道“可怜”和“贫穷的小人物”不应该用低沉而收敛的声音说,而“勇敢”、“猛烈”和“强盗”不应该用高昂而激昂的声音说吗? 因为通过这种契合,力量和特质被赋予了事物,如果这种契合不存在,声音和心灵就会表现出不同的东西。
§11.3.176quid? quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant? aliter enim dicitur: tu mihi quodcunque hoc regni et cantando tu illum? et tune ille Aeneas? et meque timoris argue tu, Drance.
此外,同样的词语通过朗诵的变化,能够表示、断言、非难、否定、惊讶、愤慨、提问、嘲笑、贬低,这又怎么说呢? 因为以下句子的说法语调各不相同:“你(为我谋得)这王国的这部分”以及“你凭歌唱(击败)他吗? ”以及“你就是那位埃涅阿斯吗? ”以及“你,德兰克斯,指责我胆怯吧”。
et ne morer, intra se quisque vel hoc vel aliud, quod volet, per omnes adfectus verset, verum esse quod dicimus sciet.
为了不拖延时间,每个人只要在心中将这些话或任何他想说的话通过所有的情感体验一遍,就会明白我们所说的是真的。
§11.3.177unum iam his adiiciendum est, cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere.
现在必须对这些补充一点:由于在身姿与发声中特别注重合宜(decorum),因此不同的人往往适合不同的风格。
est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis; et ut vere hoc dictum est, caput esse artis decere quod facias, ita id neque sine arte esse neque totum arte tradi potest.
因为在这之中有一种隐秘而无法言喻的道理;正如那句名言所说:“你所做的事显得合宜,乃是艺术之首要门径。 ”同样地,这既非无需艺术,也无法完全通过艺术来传授。
§11.3.178in quibusdam virtutes non habent gratiam, in quibusdam vitia ipsa delectant.
在某些人身上,美德并无魅力,而在另一些人身上,缺点本身却令人愉悦。
maximos actores comoediarum, Demetrium et Stratoclea, placere diversis virtutibus vidimus.
我们看到喜剧界最伟大的演员德米特里和斯特拉托克勒斯凭借不同的美德博得喜爱。
sed illud minus mirum, quod alter deos et iuvenes et bonos patres servosque et matronas et graves anus optime, alter acres senes, callidos servos, parasitos, lenones et omnia agitatiora melius: fuit enim natura diversa.
但这一点倒不那么令人惊奇:前者最擅长扮演神明、青年、善良的父亲、奴隶、主妇和庄重的妇人,而后者更擅长扮演脾气暴躁的老人、狡诈的奴隶、寄生虫、拉皮条者以及所有更为激烈的角色,因为他们的天性不同。
nam vox quoque Demetrii iucundior, illius acrior erat.
事实上,德米特里的声音也更悦耳,而那位的声音更尖锐。
§11.3.179adnotandae magis proprietates, quae transferri non poterant, manus iactare et dulces exclamationes theatri causa producere et ingrediendo ventum concipere veste et nonnunquam dextro latere facere gestus, quod neminem alium nisi Demetrium decuit; namque in haec omnia statura et mira specie adiuvabatur; §11.3.180illum cursus et agilitas et vel parum conveniens personae risus, quem non ignarus rationis populo dabat, et contracta etiam cervicula.
那些无法相互转换的特质更值得注意:挥动手臂、为了剧场效果而拉长甜美的惊叹声、行进时让衣服兜风、以及有时用身体右侧做手势,这些除了德米特里之外不适合任何人;因为在所有这些事情上,他的身材和奇妙的相貌都对他大有帮助;而对那一位(斯特拉托克勒斯)来说,奔跑、敏捷、以及与角色不太相符但由于深知其理而展示给大众的笑,乃至缩起的脖子,都显得合适。
quidquid horum alter fecisset, foedissimum videretur.
如果他们中的任何一人做了另一人的动作,那看起来都会极其丑陋。
Quare norit se quisque, nec tantum ex communibus praeceptis, sed etiam ex natura sua capiat consilium formandae actionis.
因此,每个人都应该了解自己,不仅要根据共同的规范,还要根据自己的天性来获取塑造身姿与发声的建议。
§11.3.181neque illud tamen est nefas, ut aliquem vel omnia vel plura deceant.
然而,一个人适合所有或大部分特征也并非不可能。
huius quoque loci clausula sit eadem necesse est, quae ceterorum est, regnare maxime modum.
这一部分的结论必须与其他部分相同,即适度应当起支配作用。
non enim comoedum esse, sed oratorem volo.
因为我并不希望他成为喜剧演员,而是希望他成为演说家。
quare neque in gestu persequemur omnes argutias nec in loquendo distinctionibus, temporibus, adfectionibus moleste utemur.
因此,我们既不会在手势中追求所有的细微变化,也不会在说话时令人厌烦地使用停顿、节奏和情感变化。
§11.3.182ut si sit in scena dicendum: " quid igitur faciam? non eam, ne nunc quidem, cum arcessor ultro? an potius ita me comparem non perpeti meretricum contumelias? " hic enim dubitationis moras, vocis flexus, varias manus, diversos nutus actor adhibebit.
就像在舞台上应当这样说: “那么我该怎么办? 难道连现在,在对方主动召唤我的时候,我也不去吗? 还是说,我宁可做好准备不忍受娼妓们的侮辱? ” 因为在这里,演员会使用犹豫的停顿、声音的抑扬、各种手部动作和不同的点头。
aliud oratio sapit nec vult nimium esse condita; actione enim constat, non imitatione.
演说则有不同的滋味,不希望被过度调味;因为演说在于表达,而不在于模仿。
§11.3.183quare non immerito reprehenditur pronuntiatio vultuosa et gesticulationibus molesta et vocis mutationibus resultans.
因此,表情过于做作、手势令人厌烦、因声音变化而显得滑稽不自然的朗诵受到谴责,并非没有道理。
nec inutiliter ex Graecis veteres transtulerunt, quod ab iis sumptum Laenas Popilius posuit, esse hanc negotiosam actionem.
古人从希腊文翻译过来的那句话也是有益的,波皮利乌斯·莱纳斯采纳并提出:这是一种“过于忙乱的表达”。
§11.3.184optime igitur idem, qui omnia, Cicero praeceperat, quae supra ex Oratore posui; quibus similia in Bruto de M. Antonio dicit.
因此,在所有事情上都做得最好的西塞罗曾给出了极好的指引,这些指引是我上面从《演说家》中引用的;他在《布鲁图斯》中对马尔库斯·安东尼奥也表达了类似的观点。
sed iam recepta est actio paulo agitatior et exigitur et quibusdam partibus convenit, ita tamen temperanda, ne, dum actoris captamus elegantiam, perdamus viri boni et gravis auctoritatem.
但是,如今一种稍微激烈一些的身姿与发声已被接受,并被大众所要求,且适用于某些部分,但仍须加以克制,以免我们在追求演员的优雅时,失去了庄重得体之士的权威。

词汇与语法注释

  1. 11.3.174verbis quoque, quod novissime dixeram, non semper, sed aliquando — 意为“也必须适应词语,正如我最近所说的,并非总是如此,而是有时如此”。这是对具体词汇(如“可怜”、“强盗”等)的朗诵适应所作的限制,与对整体思想(sententiae)的适应相对比。这种局部协调应当是“有时”(aliquando)而非时刻进行,以保持节度。关系代词 quod 指代前文所述的观点。
  2. 11.3.176tu mihi quodcunque hoc regni — 引用自维吉尔《埃涅阿斯纪》第1卷第78行。作为同一些词语在不同的朗诵(pronuntiatio)下可传达完全不同语气的例证。尽管省略了主要动词(如 concilias),但根据语调,它可以表达肯定、疑问或非难等多种不同的情感(adfectus)。
  3. 11.3.177caput esse artis decere quod facias — 带对格的不定式(对格不定式结构),作为 hoc dictum est(这句话被真实地说出)的内容。其中 caput(核心/首要)是表语,不定式 decere(显合宜)是主语,而 decere 的主语又是关系从句 quod facias(你所做的事)。这说明了超越规则技术、具有某种直觉性的“合宜性”特质。
  4. 11.3.182quid igitur faciam? — 引用自泰伦提乌斯喜剧《宦官》开篇(第46-48行),展现了人物在剧烈内心冲突中的犹豫不决。这处名言亦在西塞罗《演说家》中讨论过,此处用作对比:演员所采用的过度的身体与声音表现(迟疑的停顿、多样手势等)不应被演说家生搬硬套。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §11.3.174-11.3.184. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:11.3.174-11.3.184

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。