§12.pr.1ventum est ad partem operis destinati longe gravissimam.
我们已经来到了预定著作中显然最艰难的部分。
cuius equidem onus si tantum opinione prima concipere potuissem, quanto me premi ferens sentio, maturius consuluissem vires meas.
的确,如果我在最初的设想中,就能像我现在在承受它时感到自己被压垮那般,体会到它的重担,我本会更早地估量自己的力量。
sed initio pudor omittendi, quae promiseram, tenuit; mox, quanquam per singulas prope partes labor cresceret, ne perderem, quae iam effecta erant, per omnes difficultates animo me sustentavi.
但起初,对于放弃自己所承诺之事的羞耻感挽留了我;不久,尽管劳顿几乎在每一个部分都在增加,但为了不损失已经完成的部分,我在一切困难中用意志支撑着自己。
§12.pr.2quare nunc quoque, licet maior quam unquam moles premat, tamen prospicienti finem mihi constitutum est vel deficere potius quam desperare.
因此,即便现在面临着比以往任何时候都更沉重的负担,但对于瞻望着终点的我来说,仍然下定决心:宁可力竭而倒,也绝不绝望放弃。
fefellit autem quod initium a parvis ceperamus.
然而,我们从微小之事开始这一事实,却欺骗了我。
mox velut aura sollicitante provecti longius, dum tamen nota illa et plerisque artium scriptoribus tractata praecipimus, nec adhuc a litore procul videbamur et multos circa velut iisdem se ventis credere ausos habebamus.
不久,仿佛在和风的诱导下越行越远,只要我们还在教授那些众所周知的、且为大多数艺术撰写者所探讨过的规则,我们看起来就还不算远离海岸,而且在我们周围,还有许多仿佛敢于托付给同样风向的人。
§12.pr.3iam cum eloquendi rationem novissime repertam paucissimisque temptatam ingressi sumus, rarus, qui tam procul a portu recessisset, reperiebatur.
如今,当我们进入了这套最近才被发现、且极少有人尝试过的雄辩术体系时,几乎找不到有人曾从港口退避得如此之远。
postquam vero nobis ille, quem instituebamus, orator a dicendi magistris dimissus aut suo iam impetu fertur aut maiora sibi auxilia ex ipsis sapientiae penetralibus petit, quam in altum simus ablati sentire coepimus.
然而,当那名由我们培养的演说家被雄辩术教师免职后,或凭着他自己的冲动前进,或从智慧的秘所为自己寻求更大的协助时,我们开始意识到自己被带到了多么深邃的海洋。
§12.pr.4nunc caelum undique et undique pontus.
如今,放眼望去皆是天空,皆是海洋。
unum modo in illa immensa vastitate cernere videmur M. Tullium, qui tamen ipse, quamvis tanta atque ita instructa nave hoc mare ingressus, contrahit vela inhibetque remos et de ipso demum genere dicendi, quo sit usurus perfectus orator, satis habet dicere.
在那无垠的苍茫中,我们似乎只能隐约看见马尔库斯·图利乌斯一人,然而他本人即便乘着如此庞大且装备精良的船只驶入这片海洋,也收起风帆、停下双桨,仅仅满足于探讨完美演说家所要采用的那种雄辩风格。
at nostra temeritas etiam mores ei conabitur dare et adsignabit officia.
而我们的鲁莽甚至将试图赋予他品德,并指派他的职责。
ita nec antecedentem consequi possumus, et longius eundum est, ut res feret.
如此一来,我们既无法赶上前行者,又不得不走得更远,正如事态的发展所要求的那样。
probabilis tamen cupiditas honestorum et velut tutioris audentiae est temptare, quibus paratior venia est.
然而,对高尚之事的渴望是值得赞许的,而尝试那些更容易获得宽恕的事,可以说是一种更安全的大胆。