§11.1.64potest tamen aliquando mater et in re leviore aut minus infeste contra filium stare; tum lenior atque summissior decebit oratio.
然而,有时母亲也可能在较轻的事端中,或者以较少敌意的方式与儿子对立;那时,更温和、更谦逊的辩词将是得体的。
nam et satisfaciendo aut nostram minuemus invidiam aut etiam in diversum eam transferemus; et si graviter dolere filium palam fuerit, credetur abesse ab eo culpam fietque ultro miserabilis.
因为通过致歉,我们不仅能减轻对我们自身的反感,甚至能将这种反感转移到别处;而且如果显而易见儿子正深陷痛苦,人们就会相信他并无过错,他更会主动赢得同情。
§11.1.65avertere quoque in alios crimen decet, ut fraude aliquorum concita credatur, et omnia nos passuros, nihil aspere dicturos testandum, ut, etiamsi non possumus non conviciari, nolle videamur.
同样,将指控转移到他人身上也是得体的,好让人相信母亲是受到某些人的欺骗所煽动,且我们必须表明自己将忍受一切,不吐露任何刻薄之言,这样一来,即使我们不能不予以谴责,也会显得是不情愿如此。
etiam, si quid obiciendum erit, officium est patroni, ut id filio invito, sed fide cogente facere credatur.
此外,如果有什么必须指责的地方,辩护人的职责就在于让人相信,他是违背儿子的意愿、但受职业诚信所迫才这样做的。
ita poterit uterque laudari.
如此,双方都能获得赞誉。
§11.1.66quod de matre dixi, de utroque parente accipiendum est; nam inter patres etiam filiosque, cum intervenisset emancipatio, litigatum scio.
我对母亲所说的话,应当同样适用于父母双方;因为我知道,即使在父亲和儿子之间,一旦发生了子女自主,也会有诉讼发生。
in aliis quoque propinquitatibus custodiendum est, ut inviti et necessario et parce iudicemur dixisse, magis autem aut minus, ut cuique personae debetur reverentia.
在其他亲属关系中,我们也必须注意,要让人们判定我们是出于违心、被迫且克制地发言,并根据对每个人物应有的尊敬程度,或多或少地予以调整。
eadem pro libertis adversus patronos observantia.
被释奴隶在面对保护人时,也应遵守同样的敬意。
et ut semel plura complectar, nunquam decebit sic adversus tales agere personas, quomodo contra nos agi ab hominibus condicionis eiusdem iniquo animo tulissemus.
一言以蔽之,对待此类人物,绝不应该采取那种“如果是同等地位的人以此对待我们、我们也会心怀怨恨”的方式去进行辩护。
§11.1.67praestatur hoc aliquando etiam dignationibus, ut libertatis nostrae ratio reddatur, ne quis nos aut petulantes in laedendis eis aut etiam ambitiosos putet.
这种礼遇有时也要给予显贵之人,以便为我们的直言陈辞说明理由,免得有人认为我们在伤害他们时显得狂妄放肆,甚至是出于沽名钓誉。
itaque Cicero, quanquam erat in Cottam gravissime dicturus, neque aliter agi P. Oppii causa poterat, longa tamen praefatione excusavit officii sui necessitatem.
因此,西塞罗虽然准备对科塔进行极其严厉的指责,且普布利乌斯·奥皮乌斯的案子也无法以其他方式办理,但他还是用了一篇长长的序言,为自己履行职责的必要性作了辩解。
§11.1.68aliquando etiam inferioribus praecipueque adolescentulis parcere aut videri decet.
有时,对下属特别是十分年轻的人予以宽容,或者表现出宽容的样子,也是得体的。
utitur hac moderatione Cicero pro Caelio contra Atratinum, ut eum non inimice corripere, sed paene patrie monere videatur.
西塞罗在《为凯里乌斯辩护》中针对阿特拉提努斯就运用了这种克制,使得他看起来并非怀着敌意去斥责对方,而几乎是像父亲一样在劝诫。
nam et nobilis et iuvenis et non iniusto dolore venerat ad accusandum.
因为对方出身高贵,年轻,且是怀着并非不合理的痛苦前来指控的。
sed in his quidem, in quibus vel iudici vel etiam adsistentibus ratio nostrae moderationis probari debet, minor est labor; illic plus difficultatis, ubi ipsos, contra quos dicimus, veremur offendere.
但是,在这些必须向法官或旁听者证明我们克制之理由的案件中,难度较小;而在那些我们害怕得罪正被我们指责的当事人自身的场合,困难则要大得多。
§11.1.69duae simul huiusmodi personae Ciceroni pro Murena dicenti obstiterunt, M. Catonis Serviique Sulpicii.
当西塞罗在《为穆雷纳辩护》中发言时,同时遇到了两位属于此类的人物:马尔库斯·加图和塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯。
quam decenter tamen Sulpicio, cum omnes concessisset virtutes, scientiam petendi consulatus ademit? quid enim aliud esset, quo se victum homo nobilis et iuris antistes magis ferret? ut vero rationem defensionis suae reddidit, cum se studuisse petitioni Sulpicii contra honorem Murenae, non idem debere accusationi contra caput diceret!
然而,西塞罗在承认苏尔皮基乌斯拥有一切美德的同时,又极其得体地剥夺了他谋求执政官职位的才学? 因为对于一个出身高贵、法律界的泰斗来说,还有什么其他事情,在其中承认失败能让他更易于接受呢? 当他说明自己辩护的理由时,说自己曾支持苏尔皮基乌斯的竞选以反对穆雷纳的公职,但并不意味着在针对穆雷纳生命的控告中也负有同样的协助义务,这又是何等精妙地阐述了理由!
§11.1.70quam molli autem articulo tractavit Catonem Cuius natura summe admiratus non ipsius vitio, sed Stoicae sectae quibusdam in rebus factam duriorem videri volebat; ut inter eos non forensem contentionem, sed studiosam disputationem crederes incidisse.
此外,他对待加图又是何等的手法温和! 他极力赞赏后者的天性,并希望让人觉得在某些事情上变得过于生硬并非加图自身的过错,而是斯多葛学派所致;以至于你会以为他们之间发生的并非法庭上的争辩,而是一场学术性的探讨。
§11.1.71haec est profecto ratio et certissimum praeceptorum genus illius viri observatio, ut, cum aliquid detrahere salva gratia velis, concedas alia omnia: in hoc solo vel minus peritum quam in ceteris, adiecta, si poterit fieri, etiam causa, cur id ita sit, vel paulo pertinaciorem vel credulum vel iratum vel impulsum ab aliis.
这确实是方法,也是最可靠的规则,即对那位伟人实践的观察:当你想在不损害好感的情况下减损对方的某项特质时,应当承认其他所有方面,仅在这一件事上认为他比其他方面经验稍逊(如果可能的话,还要加上为什么会这样的原因),或者认为他稍显固执、轻信、易怒或受人唆使。
§11.1.72hoc enim commune remedium est, si in tota actione aequaliter appareat non honor modo eius, sed etiam caritas.
因为如果能在整个辩词中同样表现出不仅对他的尊敬、而且还有爱护,这就是通用的补救办法。
praeterea causa sit nobis iusta sic dicendi, neque id moderate tantum faciamus, sed etiam necessario.
此外,我们如此陈述必须有正当理由,并且我们这样做不仅要克制,而且要出于无奈。
§11.1.73diversum ab hoc sed facilius, cum hominum aut alioqui turpium aut nobis invisorum quaedam facta laudanda sunt.
与此相反,但更容易的是,当那些在其他方面卑劣或为我们所憎恨的人的某些行为必须被称赞时。
decet enim rem ipsam probare in qualicunque persona.
因为无论在何种人身上,认可事情本身都是得体的。
dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, uerum ait, ut sit iusta causa sic faciendi, non se de ingenii fama, sed de fide esse sollicitum.
西塞罗曾为加比尼乌斯和普布利乌斯·瓦蒂尼乌斯辩护,他们此前是他极其仇视的人,他甚至写过针对他们的演说辞,但他说明之所以有正当理由这样做,是因为他所焦虑的不是自己才华的名声,而是自己的诚信。