§11.1.54quo fugerit interim dolor ille? ubi lacrimae substiterint? unde se in medium tam secura observatio artium miserit? non ab exordio usque ad ultimam vocem continues quidam gemitus et idem tristitiae vultus servabitur, si quidem volet dolorem suum etiam in audientes transfundere? quem si usquam remiserit, in animum iudicantium non reducet.
在这期间,那悲伤逃往了何处? 泪水停在了哪里? 对技巧如此无忧无虑的关注又是从哪里闯入我们之中的? 如果他真的希望把自己的痛苦也灌注给听众,难道不应该从开端一直到最后一句话都保持某种连续的呻吟和同样悲哀的面容吗? 如果他在任何地方放松了这种痛苦,他就无法将其重新带回法官的心中。
§11.1.55quod praecipue declamantibus (neque enim me paenitet ad hoc quoque opus meum et curam susceptorum semel adolescentium respicere) custodiendum est, quo plures in schola finguntur adfectus, quos non ut advocati, sed ut passi subimus.
这一点是进行演习演讲的人尤其必须遵守的(因为我并不后悔回想起我自己的这项工作以及对一旦承担起责任的年轻人的关怀),因为在学校里虚构的情感越多,我们承受这些情感就不是作为辩护人,而是作为受害者。
§11.1.56cum etiam hoc genus simulari litium soleat, cum ius mortis a senatu quidam ob aliquam magnam infelicitatem vel etiam paenitentiam petunt, in quibus non solum cantare, quod vitium pervasit, aut lascivire, sed ne argumentari quidem nisi mixtis, et quidem ita ut ipsa probatione magis emineant, adfectibus decet.
因为这种诉讼也常被模拟,即有些人因某种巨大的不幸甚至悔恨而向元老院请求死亡的权利;在这些诉讼中,不仅歌唱(这已成为普遍的恶癖)或放浪是不体面的,甚至连论证也不应当进行,除非混合着情感,而且要达到使情感比证明本身更加突出的程度。
nam qui intermittere in agendo dolorem potest, videtur posse etiam deponere.
因为在辩护中能够中断悲伤的人,似乎也能够放下悲伤。
§11.1.57nescio tamen an huius, de quo loquimur, decoris custodia maxime circa eos, contra quos dicimus, examinanda sit.
然而,我不知道我们所说的这种体面的维持,是否最需要在我们反对的那些人身上予以审视。
nam sine dubio in omnibus statim accusationibus hoc agendum est, ne ad eas libenter descendisse videamur.
因为毫无疑问,在所有的控告中,我们必须立即做到这一点:不要让我们显得是乐意进行控告。
ideoque mihi illud Cassii Severi non mediocriter displicet: di boni, vico; et, quo me vivere iuvet, Asprenatem reum video.
因此,卡西乌斯·塞维鲁的这句话让我感到不小的反感:“善良的神啊,我还活着;而且,为了让我乐于活下去,我看到了阿斯普雷纳斯成为被告。
non enim iusta ex causa vel necessaria videri potest postulasse eum, sed quadam accusandi voluptate.
”因为他不能显得是出于正当或必要的理由而提出指控,而是出于某种控告的快乐。
§11.1.58praeter hoc tamen, quod est commune, propriam moderationem quaedam causae desiderant.
然而,除了这一共同点之外,某些案件还需要其特有的克制。
quapropter et, qui curationem bonorum patris postulabit, doleat eius valetudinem; et quamlibet gravia filio pater obiecturus miserrimam sibi ostendat esse hanc ipsam necessitatem, nec hoc paucis modo verbis, sed toto colore actionis, ut id eum non dicere modo, sed etiam vere dicere appareat.
因此,请求对父亲财产进行监护的人应当为其健康状况感到悲伤;而父亲不论要指控儿子多么严重的罪行,都应该表现出这种必要性本身对他来说是极度痛苦的,而且这不仅要用寥寥数语,还要用整个申辩的色彩来表现,好让他显得不仅是在这样说,而且是在真实地这样说。
§11.1.59nec causanti pupillo sic tutor irascatur unquam, ut non remaneant amoris vestigia et sacra quaedam patris eius memoria.
此外,监护人绝不应对提起诉讼的受监护人感到如此愤怒,以至于不留下爱的痕迹和他父亲的某种神圣记忆。
iam quomodo contra abdicantem patrem, querentem uxorem, agi causam oporteret, in libro, ut arbitror, septimo dixi.
至于如何针对宣布断绝关系的父亲或抱怨的妻子进行辩解,我想我在第七卷中已经讲过了。
quando etiam ipsos loqui, quando advocati voce uti deceat, quartus liber, in quo prooemii praecepta sunt, continet.
至于什么时候该由当事人自己发言,什么时候该使用辩护人的声音,则包含在有前言规则的第四卷中。
§11.1.60esse et in verbis quod deceat aut turpe sit, nemini dubium est.
甚至在言语中也有体面与可耻之分,这是毫无疑问的。
unum iam igitur huic loco, quod est sane summae difficultatis, adiciendum videtur, quibus modis ea, quae sunt natura parum speciosa quaeque non dicere, si utrumlibet esset liberum, maluissemus, non tamen sint indecora dicentibus.
因此,现在似乎必须在这个地方补充一个确实极具难度的一点:通过何种方式,那些在本质上不怎么美观、且如果可以选择我们宁愿不说的内容,对说话者而言却不会显得不体面。
§11.1.61quid asperiorem habere frontem potest aut quid aures hominum magis respuunt, quam cum est filio filiive advocatis in matrem perorandum? aliquando tamen necesse est, ut in causa Cluentii Habiti.
还有什么比儿子或儿子的辩护人必须针对母亲进行辩护更令人面色严峻,或者更让人们的耳朵所拒绝的呢? 然而,有时这是必要的,比如在克鲁恩提乌斯·哈比图斯的案件中。
sed non semper illa via, qua contra Sasiam Cicero usus est; non quia non ille optime, sed quia plurimum refert, qua in re et quo modo laedat.
但并不总是采用西塞罗针对萨西娅所使用的那条路径;这并非因为他做得不够出色,而是因为在何种事务中以及以何种方式造成伤害关系极大。
§11.1.62itaque illa, cum filii caput palam impugnaret, fortiter fuit repellenda.
因此,由于她公然危害她儿子的性命,必须予以强力的击退。
duo tamen, quae sola supererant, divine Cicero servavit, primum, ne oblivisceretur reverentiae, quae parentibus debetur; deinde ut, repetitis altius causis, diligentissime ostenderet, quam id, quod erat in matrem dicturus, non oporteret modo fieri, sed etiam necesse esset.
然而,西塞罗却神妙地保全了仅存的两点:第一,不忘记对父母应有的尊敬;第二,通过深究起因,极仔细地表明他对母亲所要说的话,不仅是应当做的,而且甚至是必须做的。
§11.1.63primaque haec expositio fuit, quanquam ad praesentem quaestionem nihil pertinebat.
这种叙述是首先进行的,尽管它与当前的争议毫无关系。
adeo in causa difficili atque perplexa nihil prius intuendum credidit quam quid deceret.
在如此困难和错综复杂的案件中,他深信没有任何事情比“得体”更应首先予以考虑。
fecit itaque nomen parentis non filio invidiosum, sed ipsi in quam dicebatur.
因此,他使“父母”这一称呼不至于让儿子招致怨恨,而是让那个被控告的母亲自己招致怨恨。