§11.1.74difficilior ei ratio in iudicio Cluentiano fuit, cum Scamandrum necesse haberet dicere nocentem, cuius egerat causam.
西塞罗在为克鲁恩提乌斯辩护时的处境更为艰难,因为他不得不宣布自己曾为其辩护过的斯卡曼德罗斯是有罪的。
verum id elegantissime cum eorum, a quibus ad se perductus esset, precibus, tum etiam adolescentia sua excusat, detracturus alioqui plurimum auctoritatis sibi, in causa praesertim suspecta, si eum se esse, qui temere nocentes reos susciperet, fateretur.
但他极其优雅地以将斯卡曼德罗斯引荐给他的人们的恳求,以及他自己的年轻为由进行了辩解;否则,特别是在一桩令人起疑的案件中,如果他承认自己是那种轻率地接手有罪被告人的人,就会极大地损害自己的权威。
§11.1.75apud iudicem vero, qui aut erit inimicus aut propter aliquod commodum a causa, quam nos susceperimus, aversus, ut persuadendi ardua ratio, ita dicendi expeditissima.
然而,在一位要么敌视、要么因某种利益而反感我们所接手案件的法官面前,虽然说服他的方法很艰难,但陈述本身却是最容易的。
fiducia enim iustitiae eius et nostrae causae nihil nos timere simulabimus.
因为凭借对他正义的信任和对我们案件的信心,我们将假装毫无畏惧。
ipse erit gloria inflandus, ut tanto clarior eius futura sit fides ac religio in pronuntiando, quanto minus vel offensae vel utilitati suae indulserit.
应当用荣誉使他膨胀,好让他下达判决时的诚信和敬畏之心越是显得光彩夺目,就越表明他没有纵容自己的反感或自身利益。
§11.1.76hoc et apud eos, a quibus appellatum erit, si forte ad eosdem remittemur; adiicienda ratio vel necessitatis alicuius, si id causa concedit, vel erroris vel suspicionis.
在接受上诉的法官面前也是如此,如果我们碰巧被遣返回同一法官那里;如果案情允许,应当增加某种必要性、或错误、或怀疑的理由。
tutissimum ergo paenitentiae confessio et satisfactio culpae, perducendusque omni modo iudex ad irae pudorem.
因此,最安全的方法是承认悔恨并弥补过错,并且必须想尽一切办法使法官对自己的愤怒感到羞愧。
§11.1.77accidit etiam nonnunquam ut eadem de causa, de qua pronuntiarit, cognoscat iterum.
有时还会发生法官再次审理他曾作出判决的同一案件的情况。
tum illud quidem commune: apud alium nos iudicem disputaturos de illius sententia non fuisse, neque enim emendari ab alio quam ipso fas esse; ceterum ex causa, ut quaeque permittet, aut ignorata quaedam aut defuisse testes aut (quod timidissime et, si nihil aliud plane fuerit, dicendum est) patronos non suffecisse succurret.
那时,以下这一共同论点确实是适用的:即我们本不打算在另一位法官面前争辩他的判决,因为由他自己以外的任何人来纠正都是不合情理的;但在案情允许的范围内,可以辩称某些事实不为人知,或者缺乏证人,或者(这是最应当谨慎、且在完全没有其他办法时才可说的话)辩护人能力不足,这些都可以作为辅助。
§11.1.78etiam, si apud alios iudices agetur, ut in secunda adsertione aut in centumviralibus iudiciis duplicibus, parte victa decentius erit, quotiens contigerit, servare iudicum pudorem; de qua re latius probationum loco dictum est.
此外,如果在其他法官面前进行辩护,例如在第二次人身自由申诉或双重百人法庭审判中,败诉的一方在可能的情况下,保留先前法官的体面会更为得体;关于这一点,我在论证部分已经作了更详尽的说明。
potest evenire, ut in aliis reprehendenda sint, quae ipsi fecerimus, ut obiicit Tubero Ligario, quod in Africa fuerit.
有时可能会发生这样一种情况:我们必须在他人身上谴责我们自己也曾做过的事,正如图贝罗指责利加里乌斯曾身处非洲一样。
§11.1.79et ambitus quidam damnati recuperandae dignitatis gratia reos eiusdem criminis detulerunt, ut in scholis luxuriantem patrem luxuriosus ipse iuvenis accusat.
有些因贿选而被定罪的人,为了恢复自己的名誉,会起诉犯有同样罪行的被告人,就像在学校的演练中,一个本身放荡的年轻人指控他放荡的父亲一样。
id quomodo decenter fieri possit, equidem non invenio, nisi aliquid reperitur, quod intersit, persona, actas, tempus, causa, locus, animus.
至于这如何能得体地做到,我个人实在找不到方法,除非在人物、年龄、时间、原因、地点或意图上能找到某些差异。
§11.1.80Tubero, iuvenem se patri haesisse, illum a senatu missum non ad bellum, sed ad frumentum coemendum ait, ut primum licuerit, a partibus recessisse; Ligarium et perseverasse et non pro Cn. Pompeio, inter quem et Caesarem dignitatis fuerit contentio, cum salvam uterque rem publicam vellet, sed pro iuba atque Afris inimicissimis populo Romano stetisse.
图贝罗说自己年轻时追随父亲,而他的父亲是由元老院派去采购粮食而非参战的,且在允许的第一时间就脱离了那个派系;但利加里乌斯不仅坚持了下来,而且他支持的既不是格奈乌斯·庞培(庞培与恺撒之间当时是在双方都希望国家安全的情况下争夺尊严),而是站在了对罗马人民怀有极大敌意的尤巴和非洲人一边。
§11.1.81ceterum vel facillimum est, ibi alienam culpam incusare, ubi fateris tuam. verum id iam indicis est, non actoris.
不过,在你承认自己过错的同时指责他人的过错,是最容易不过的;但那已经是告密者而非辩护人的职责了。
quodsi nulla contingit excusatio, sola colorem habet paenitentia.
然而,如果没有任何借口可用,唯有悔恨才带有合理的色彩。
potest enim videri satis emendatus, qui in odium eorum, in quibus erraverat, ipse conversus est.
因为一个自己转而憎恨自己曾经犯错之事的人,可以显得已经得到了充分的改正。
§11.1.82sunt enim casus quidam, qui hoc natura ipsa rei non indecens faciant: ut cum pater ex meretrice natum, quod duxerit meretricem in matrimonium, abdicat; scholastica materia sed non quae in foro non possit accidere.
因为有些情况,由于事情本身的性质,使得这并不会显得不体面:例如一个由娼妓所生的父亲,因为儿子娶了娼妓为妻而与其断绝关系;这是一个学校的辩题,但并非不会在法庭上发生。
hic igitur multa non deformiter dicet: vel quod omnium sit votum parentum, ut honestiores quam sint ipsi liberos habeant, (nam et si filia nata, meretrix eam mater pudicam esse voluisset) vel quod humilior ipse fuerit, (licet enim huic ducere) vel quod non habuerit patrem qui moneret;
因此,在这里父亲可以毫无瑕疵地陈述许多理由:要么说拥有比自己更有体面的孩子是所有父母的心愿(因为即使生下的是女儿,身为娼妓的母亲也会希望她保持贞洁),要么说他自己当年地位更为卑微(因为他被允许娶这样的女子),要么说他当年没有父亲来训诫他;