§1.5.47in participio per genus et casum, ut in vocabulo, per tempora, ut in verbo, per numerum, ut in utroque, peccatur.
在分词中,会像在普通名词中那样因性和格而犯错,会像在动词中那样因时态而犯错,也会像在两者中那样因数而犯错。
pronomen quoque genus, numerum, casus habet, quae omnia recipiunt huiusmodi errorem.
代词也有性、数、格,所有这些都容许这类错误。
§1.5.48fiunt soloecismi et quidem plurimi per partes orationis; sed id tradere satis non est, ne ita demum vitium esse credat puer, si pro alia ponatur alia, ut verbum, ubi nomen esse debuerit, vel adverbium, ubi pronomen, et similia.
破格是通过词类产生的,而且确实非常多;但仅传授这一点是不够的,免得学生认为,只有在以一个词类代替另一个词类时(例如在应该用名词的地方用了动词,或在应该用代词的地方用了副词等等)才算是过失。
§1.5.49nam sunt quaedam cognata, ut dicunt, id est eiusdem generis, in quibus, qui alia specie quam oportet utetur, non minus quam ipso genere permutato deliquerit.
因为正如人们所说,有一些同族的词,即同属一类的词,在这些词中,使用与应有之物不同的“种”的人,其犯错程度不亚于将“类”本身进行替换。
§1.5.50nam et an et aut coniunctiones sunt, male tamen interroges, hic aut ille sit; et ne ac non adverbia; qui tamen dicat pro illo
"ne feceris"
"non feceris,"
in idem incidat vitium, quia alterum negandi est alterum vetandi.
因为 an 和 aut 都是连接词,但如果你问“hic aut ille sit”(是此人还是彼人),那就是错误的; ne 和 non 都是副词,然而如果有人用后者代替前者说: “ne feceris” “non feceris”,他就会落入相同的过失,因为一者用于否定,另一者用于禁止。
hoc amplius intro et intus loci adverbia, eo tamen intus et intro sum soloecismi sunt.
此外,intro 和 intus 是表示地点的副词,然而“eo intus”和“intro sum”是破格。
§1.5.51eadem in diversitate pronominum, interiectionum, praepositionum accident; est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens position.
同样的情况也会发生在代词、叹词和介词的混用中;在单一的句群中,后置词与前置词之间不恰当的位置安排,也是言语中的破格。
§1.5.52quaedam tamen et faciem soloecismi habent et dici vitiosa non possunt, ut tragoedia Thyestes et ludi Floralia ac Megalensia, quanquam haec sequenti tempore interciderunt numquam aliter a veteribus dicta.
然而,有些表达虽然具有破格的外貌,却不能被称为是错误的,例如悲剧《テュエステース》(Thyestes)以及节日“Floralia”和“Megalensia”,尽管这些在后世消亡了,但古人从未用过其他方式来表达。
schemata igitur nominabuntur, frequentiora quidem apud poetas sed oratoribus quoque permissa.
因此,它们将被称作“图式”(修辞格式);它们在诗人中确实更为常见,但也同样允许雄辩家使用。
§1.5.53verum schema fere habebit aliquam rationem, ut docebimus eo, quem paulo ante promisimus, loco.
但图式通常都会有某种合理的依据,正如我们将在不久前承诺过的那一处所传授的那样。
sed id quoque, quod schema vocatur, si ab aliquo per imprudentiam factum erit, soloecismi vitio non carebit.
但是,被称为图式的那种表达,如果有人因疏忽而犯下,也同样不能免于破格的过失。
§1.5.54in eadem specie sunt sed schemate carent, ut supra dixi, nomina feminina, quibus mares utuntur, et neutralia, quibus feminae.
正如我上面所说,属于同一大类但缺乏图式的,是男性所使用的女性名词,以及女性所使用的中性名词。
hactenus de soloecismo.
关于破格就谈到这里。
neque enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.
因为我们并不是要着手编纂一部语法学专著,但既然它出现在论述的顺序中,我们便不愿不予致敬地略过。
§1.5.55hoc amplius, ut institutum ordinem sequar, verba aut Latina aut peregrina sunt.
此外,为了遵循既定的顺序,词要么是拉丁语,要么是外来语。
peregrina porro ex omnibus prope dixerim gentibus ut homines, ut instituta etiam multa venerunt.
外来语几乎来自所有的民族,正如人类以及许多制度的传入一样。
§1.5.56taceo de Tuscis et Sabinis et Praenestinis quoque; nam ut eorum sermone utentem Vettium Lucilius insectatur, quemadmodum Pollio reprehendit in Livio Patavinitatem, licet omnia Italica pro Romanis habeam.
对于埃特鲁里亚语、萨宾语以及普赖内斯泰语,我姑且保持沉默;因为正如卢基里乌斯攻击使用其言语的韦蒂乌斯,波里奥谴责李维作品中的“帕塔维ウム特征”一样,尽管我将意大利的一切都视为罗马的一部分。
§1.5.57plurima gallica evaluerunt ut raeda ac petorritum, quorum altero tamen Cicero altero Horatius utitur.
非常多的高卢语词汇已经流传开来,如“raeda”和“petorritum”,然而西塞罗使用前者,霍拉修斯使用后者。
et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
竞技场中也常用的“mappa”一词,迦太基人声称是他们自己的,而我听说,常人用来指代愚蠢之人的“gurdus”,起源于西班牙。
§1.5.58sed haec divisio mea ad Graecum sermonem praecipue pertinet, nam et maxima ex parte Romanus inde conversus est et confessis quoque Graecis utimur verbis, ubi nostra desunt, sicut illi a nobis nonnunquam mutuantur.
但我的这种划分主要适用于希腊语,因为罗马语在很大程度上是从希腊语转化而来的,且在我们的词汇匮乏时,我们也使用公认的希腊语词汇,正如他们有时也向我们借用一样。
inde illa quaestio exoritur, an eadem ratione per casus duci externa qua nostra conveniat.
由此产生了一个问题:外来语是否应该按照我们自己的词汇相同的规律来进行格的变化。
§1.5.59ac si reperias grammaticum veterum amatorem, neget quidquam ex Latina ratione mutandum, quia, cum sit apud nos casus ablativus, quem illi non habent, parum conveniat uno casu nostro quinque Graecis uti; §1.5.60quin etiam laudet virtutem eorum, qui potentiorem facere linguam Latinam studebant, nec alienis egere institutis fatebantur.
如果你遇到一位崇尚古人的语法学家,他会否定拉丁语规则需要做任何改变,因为在我们这里有夺格,而他们没有,用我们的一个格来应对希腊语的五个格,是极不相称的;不仅如此,他甚至会赞扬那些致力于使拉丁语更为强大、且不承认需要外来制度的人的功绩。
inde Castorem media syllaba producta pronuntiarunt, quia hoc omnibus nostris nominibus accidebat, quorum prima positio in easdem quas Castor litteras exit; et ut Palaemo ac Telamo et Plato (nam sic eum Cicero quoque appellat) dicerentur, retinuerunt, quia Latinum, quod o et n litteris finiretur, non reperiebant.
因此,他们将“Castor”的中间音节发为长音,因为这发生在所有我们那些主格与“Castor”以相同字母结尾的名词上;为了使“Palaemo”、“Telamo”和“Plato”(西塞罗也这样称呼他)能够被这样说,他们保留了这种发音,因为他们没有发现任何以字母 o 和 n 结尾的拉丁语名词。