Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.5.61-1.5.72

希腊语词尾变化复合词构成与造词规则

第 19 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

本段落首先探讨了希腊语名词在拉丁语中的格变化和重音规则,随后详细解释了拉丁语复合词的构成方式及其对外国词汇的吸收,最后阐述了本义词与转义词的区别以及拉丁语中模仿声音造词的局限性。

§1.5.61ne in a quidem atque s litteras exire temere masculina Graeca nomina recto casu patiebantur, ideoque et apud Caelium legimus Pelia cincinnatus et apud Messalam bene fecit Euthia et apud Ciceronem Hermagora, ne miremur, quod ab antiquorum plerisque Aenea ut Anchisa sit dictus.
古人并不轻易允许希腊语男性主格名词以 a 和 s 字母结尾,因此我们在塞利乌斯的作品中读到“Pelia cincinnatus”,在梅萨拉的作品中读到“bene fecit Euthia”,在西塞罗的作品中读到“Hermagora”,这样我们就不必惊讶于大多数古人将“Aeneas”和“Anchises”说成“Aenea”和“Anchisa”。
§1.5.62nam si ut Maecenas, Sufenas, Asprenas dicerentur, genitivo casu non e littera, sed tis syllaba terminarentur.
因为如果它们被说成“Maecenas”、“Sufenas”、“Asprenas”那样,那么在属格中它们将不以字母 e 结尾,而是以音节 tis 结尾。
inde Olympo et tyranno acutam syllabam mediam dederunt, quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur.
因此,他们把“Olympo”和“tyranno”的中间音节发为重音,因为当后面有两个长音节时,我们的语言不允许第一个短音节发重音。
§1.5.63sic genitivus Ulixi et Achilli fecit, sic alia plurima.
属格的“Ulixi”和“Achilli”就是这样形成的,其他极多的词也是如此。
nunc recentiores instituerunt Graecis nominibus Graecas declinationes potius dare, quod tamen ipsum non semper fieri potest.
如今,较现代的人规定应该给希腊语名词以希腊语的格变化,但这本身并不总是行得通。
mihi autem placet Latinam rationem sequi, quousque patitur decor.
而我则喜欢在得体的前提下遵循拉丁语的规律。
neque enim iam Calypsonem dixerim ut Iunonem, quanquam secutus antiquos, C. Caesar utitur hac ratione declinandi. sed auctoritatem consuetudo superavit.
因为我不再会像说“Iunonem”那样去说“Calypsonem”,尽管盖乌斯·恺撒遵循古人而使用了这种格变化方式;然而,习惯战胜了权威。
§1.5.64in ceteris, quae poterunt utroque modo non indecenter efferri, qui Graecam figuram sequi malet, non Latine quidem sed tamen citra reprehensionem loquetur.
在其他可以用两种方式表达而不失得体的词中,那些更愿意遵循希腊语图式的人,即使说得不那么拉丁化,也不会受到指责。
§1.5.65simplices voces prima positione id est natura sua constant, compositae aut praepositionibus subiunguntur ut innocens (dum ne pugnantibus inter se duabus, quale est inperterritus; alioqui possunt aliquando continuari duae ut incompositus, reconditus et quo Cicero utitur subabsurdum), aut e duobus quasi corporibus coalescunt, ut maleficus.
单纯词由其最初的位置,即其自身的本性构成;复合词要么与前置词相接,如“innocens”(只要不将两个互相矛盾的前置词结合在一起,如“inperterritus”;否则,有时两个可以连续,如“incompositus”、“reconditus”,以及西塞罗所用的“subabsurdum”),要么像“maleficus”那样,由两个仿佛实体的东西结合而成。
§1.5.66nam ex tribus nostrae utique linguae non concesserim; quamvis capsis Cicero dicat compositum esse ex cape si vis, et inveniantur qui Lupercalia aeque tres partes orationis esse contendant, §1.5.67quasi luere per caprum; nam solitaurilia iam persuasum est esse suouetaurilia, et sane ita se habet sacrum, quale apud Homerum quoque est.
因为在我们这种语言中,我决不赞成由三个词构成的复合词;尽管西塞罗说“capsis”是由“cape si vis”复合而成的,且有人声称“Lupercalia”同样由三个品词构成,仿佛是“luere per caprum”;因为“solitaurilia”已经被确信是“suouetaurilia”,且其祭祀确实与荷马史诗中的那种相似。
sed haec non tam ex tribus quam ex particulis trium coeunt.
但这些词与其说是从三个完整的词,不如说是从三个词的碎片结合而成的。
ceterum etiam ex praepositione et duobus vocabulis dure videtur struxisse Pacuvius Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus.
此外,用一个前置词和两个名词,帕库维乌斯似乎生硬地构建了“Nerei repandirostrum, incuruiceruicum pecus”。
§1.5.68iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et corrupto ut malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut biclinium, aut contra ut epitogium et Anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium.
它们的结合要么由两个完整的拉丁词构成,如“superfui”、“subterfugi”(尽管由完整词构成的是否算复合词仍有疑问);要么由一个完整词和一个变形词构成,如 “malevolus”;要么由一个变形词和一个完整词构成,如“noctivagus”;要么由两个变形词构成,如“pedisecus”;要么由我们的词和外来词构成,如“biclinium”;或者相反,如“epitogium”和“Anticato”;有时也由两个外来词构成,如“epiraedium”。
nam cum sit praepositio Graeca, raeda Gallicum: neque Graecus tamen neque Gallus utitur composito; Romani suum ex alieno utroque fecerunt.
因为“epi”是希腊语前置词,而“raeda”是高卢语词,然而希腊人和高卢人都不用这个复合词,罗马人却用这两个外来词创造了自己的词。
§1.5.69frequenter autem praepositiones quoque compositio ista corrumpit: inde abstulit, aufugit, amisit, cum praepositio sit ab sola; et coit, cum sit praepositio con; sic ignaui et erepublica et similia.
此外,这种复合也经常改变前置词:因此有了“abstulit”、“aufugit”、“amisit”,而前置词单用时是“ab”;有了“coit”,而前置词是“con”;“ignavi”和“erepublica”等词也是如此。
§1.5.70sed res tota magis Graecos decet, nobis minus succedit, nec id fieri natura puto, sed alienis favemus;
但整个事情更适合希腊人,对我们来说则不那么成功。
ideoque cum κυρταύχενα mirati simus, incurvicervicum vix a risu defendimus.
而且我认为这不是由于语言的本性,而是因为我们偏爱外来之物;因此,当我们赞叹“κυρταύχενα”时,对于“incurvicervicum”却很难忍住不发笑。
§1.5.71propria sunt verba, cum id significant, in quod primo denominata sunt; translata, cum alium natura intellectum alium loco praebent.
当词表示它最初被命名的那个意思时,它是固有词;当其在本性上提供一种理解,而在其位置上提供另一种理解时,它是转义词。
usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus.
我们使用常用的词更为安全,创造新词则不免带有某种危险。
nam si recepta sunt, modicam laudem adferunt orationi, repudiata etiam in iocos exeunt.
因为如果被接受,它们会给言语带来适度的赞誉;如果被拒绝,甚至会沦为笑柄。
§1.5.72audendum tamen; namque, ut Cicero ait, etiam quae primo dura visa sunt, usu molliuntur.
然而必须敢于尝试;因为正如西塞罗所说,即使是最初显得生硬的东西,也会通过使用而变得柔和。
sed minime nobis concessa est ὀνοματοποιία quis enim ferat, si quid simile illis merito laudatis λίγξε βιός et σίζ ὀφθαλμός fingere audeamus? nam ne balare quidem aut hinnire fortiter diceremus, nisi iudicio vetustatis niterentur.
但我们最不能被允许的是造语;因为如果我们敢于创造类似于那两个受到当之无愧赞赏的“λίγξε βιός”和“σῖζ᾽ ὀφθαλμός”的词,谁能容忍呢? 事实上,如果不是依靠古人的评判,我们连羊叫的“balare”或马嘶的“hinnire”都不敢确信地说出来。

词汇与语法注释

  1. 1.5.61ne in a quidem atque s litteras exire temere masculine Graeca nomina recto casu patiebantur — 主动词 patiebantur(容许)的主语在文脉上是“古人(veteres/antiqui)”。recto casu(在主格中)作为限定夺格。该句说明古人在引入希腊语男性名词(本以 -as 或 -es 结尾)时,不轻易允许其主格同时保留字母 a 和 s(即变成拉丁语第一变格法时省去末尾的 s 而变成 -a)。
  2. 1.5.62quia duabus longis insequentibus primam brevem acui noster sermo non patitur — 此处解释了适用于引入的希腊语词(如 Olympo 和 tyranno)的拉丁语重音规则。由于倒数第二音节因位置而长,且最后一个音节也长,因此后面紧接着两个长音节("duabus longis insequentibus")。根据拉丁语重音规则,当倒数第二音节为长音时,重音不能落在倒数第三音节(即首个短音节)上,而必须落在中间音节(倒数第二音节)上。
  3. 1.5.65dum ne pugnantibus inter se duabus — 由连词 dum(只要……,表示条件限制)引导的限制性从句。阴性数词 "duabus" 所省略的名词是前句中的 "praepositionibus"(前置词),整句意为“只要两个前置词互不矛盾”。
  4. 1.5.68an composita sint quaeritur — 间接疑问从句 "an... sint"(它们是否为复合词)作为被动主动词 "quaeritur"(被疑问、被探讨)的主语。这涉及到一个语法学争论:两个完整且未变形的词(如 superfui)的结合,是否应当被严格归类为“复合词”。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.5.61-1.5.72. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.5.61-1.5.72

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。