Humanitext Reader

昆提利安 · 雄辩术原理 §1.4.20-1.4.28

名词的细分与动词各种性质的语法论

第 13 段,共 366 段 · 拉丁语

内容简介

作者介绍了关于名词、称呼与普通名词品词分类的诸家学说,探讨了专有名词的来源,并考察了动词不规则活用、无人称被动句等复杂的文法现象。

§1.4.20alii tamen ex idoneis dumtaxat auctoribus octo partes secuti sunt ut Aristarchus et aetate nostra Palaemon, qui vocabulum sive appellationem nomini subiecerunt tanquam speciem eius.
然而,其他至少是一流的作者中,也有人遵循了八品词分类,例如阿里斯塔克斯以及我们时代的帕莱蒙,他们将普通名词或称呼置于名词之下,视其为名词的一个小类。
at ii, qui aliud nomen aliud vocabulum faciunt, novem.
而那些将名词与普通名词区分为二者的人,则数出九个品词。
nihilominus fuerunt, qui ipsum adhuc vocabulum ab appellatione deducerent, ut esset vocabulum corpus visu tactuque manifestum, domus, lectus, appellatio, cui vel alterum deesset vel utrumque, ventus, caelum, deus, virtus.
尽管如此,过去仍有人将普通名词本身从称呼中区分出来,使得普通名词是视觉和触觉上显而易见的物体(如 `domus`、`lectus`),而称呼则是缺少其中之一或两者皆缺的事物(如 `ventus`、`caelum`、`deus`、`virtus`)。
adiiciebant et asseverationem ut eheu, et tractationem ut fasciatim; quae mihi non approbantur.
他们还增加了“语气”如 `eheu`,以及“性状”如 `fasciatim`;这些都是我不赞同的。
§1.4.21vocabulum an appellatio dicenda sit προσηγορία et subiicienda nomini necne, quia parvi refert, liberum opinaturis relinquo.
将 `προσηγορία` 称为普通名词还是称呼,以及是否应当将其归入名词,因为这无关紧要,我便留给想要发表见解的人自由决定。
§1.4.22nomina declinare et verba in primis pueri sciant, neque enim aliter pervenire ad intellectum sequentium possunt; quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur.
首先,儿童应当学会名词的格变化和动词的活用,因为否则他们就无法理解接下来的内容;提出这一告诫原本也是多余的,除非大多数人因为虚荣的急躁而从后面的部分开始,并且在他们更愿意让学生在那些更体面的事情上炫耀时,反而因为捷径而耽误了进度。
§1.4.23atqui si quis et didicerit satis et (quod non minus deesse interim solet) voluerit docere quae didicit, non erit contentus tradere in nominibus tria genera et quae sunt duobus omnibusve communia.
然而,如果有人既学得足够多,又(这在期间同样常常缺少)愿意教授他所学过的东西,他就不会满足于仅在名词中传授三种性,以及那些属于其中两者或全部共有的性。
§1.4.24nec statim diligentem putabo, qui promiscua, quae ἐπίκοινα dicuntur, ostenderit, in quibus sexus uterque per alterum apparet; aut quae feminina positione mares aut neutrali feminas significant, qualia sunt Murena et Glycerium.
我也不会立即认为一个展示了通性名词(即所谓的 `ἐπί코ινα`,在其中两个性别都通过其中一个性表现出来),或者那些以女性形尾标示男性、以中性形尾标示女性的名词(如 `Murena` 和 `Glycerium` 这样的词)的人就是勤勉的。
§1.4.25scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt; ubi erit aliud secretius, Sullae, Burri, Galbae, Plauti, Pansae, Scauri taliaque; et ex casu nascentium; hic Agrippa et Opiter et Cordus et Postumus erunt; et ex iis, quae post natos eveniunt, unde Vopiscus.
那位精力充沛且敏锐的教师将探究名词的起源,这些名词由于身体的特征而产生了 `Rufus` 和 `Longus`;在此处还将有另一种更隐秘的起源,如 `Sulla`、`Burrus`、`Galba`、`Plautus`、`Pansa`、`Scaurus` 等等;以及源于出生时的情况,这里会有 `Agrippa`、`Opiter`、`Cordus` 和 `Postumus`;还有源于出生后发生的事,由此产生 `Vopiscus`。
iam Cottae, Scipiones, Laenates, Serani sunt ex variis causis.
至于 `Cotta`、`Scipio`、`Laenas`、`Seranus`,则是由于各种不同的原因。
§1.4.26gentes quoque ac loca et alia multa reperias inter nominum causas.
在名词的原因中,你还会发现氏族、地点以及许多其他事物。
in servis iam intercidit illud genus, quod ducebatur a domino, unde Marcipores Publiporesque.
在奴隶中,源自主人名字的那一类如今已经消亡,由此产生了 `Marcipor` 和 `Publipor`。
quaerat etiam, sitne apud Graecos vis quaedam sexti casus et apud nos quoque septimi.
他还应当探究,在希腊人中是否存在着第六格的某种作用,以及在我们这里是否也存在着第七格的作用。
nam cum dico hasta percussi, non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi.
因为当我说道“被枪所刺”(`hasta percussi`)时,我并未使用夺格的本性;如果用希腊语说同样的话,也并未使用与格的本性。
§1.4.27sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros? litterarii paene ista sunt ludi et trivialis scientiae.
但在动词方面,又有谁会如此愚昧,以至于不知道语态、语气、人称和数呢? 这些几乎只是小学里的内容和寻常的常识。
iam quosdam illa turbabunt, quae declinationibus non tenentur.
现在,那些不被活用变化所约束的事物将会使一些人感到困惑。
nam et quaedam participia an verba an appellationes sint, dubitari potest, quia aliud alio loco valent, §1.4.28ut lectum et sapiens et quaedam verba appellationibus similia, ut fraudator, nutritor.
因为甚至可以怀疑某些分词究竟是动词还是名词,因为它们在不同的地方有不同的功用,例如 `lectum` 和 `sapiens`,以及某些类似于名词的动词,如 `fraudator`、`nutritor`。
iam itur in antiquam silvam nonne propriae cuiusdam rationis est? nam quod initium eius invenias? cui simile fletur.
至于“人们走向古老的森林”(`itur in antiquam silvam`),难道不具有某种独特的性质吗? 因为你能为它找到什么主语呢? 与此相似的是“人们在哭泣”(`fletur`)。
accipimus aliter, ut panditur interea domus omnipotentis Olympi, aliter ut totis usque adeo turbatur agris.
我们对它的理解,既有像“其间全能的奥林匹斯宫殿被打开”(`panditur interea domus omnipotentis Olympi`)这样的一种方式,也有像“整个原野竟如此混乱”(`totis usque adeo turbatur agris`)这样的另一种方式。
est etiam quidam tertias modus, ut urbs habitatur, unde et campus curritur, mare navigator.
还有某种第三种方式,如“城市被居住”(`urbs habitatur`),由此还有“原野被奔跑”(`campus curritur`)、“大海被航行”(`mare navigator`)。
pransus quoque ac potus diversum valet quam indicat.
`pransus` 和 `potus` 所具有的含义也与其形式所表明的不同。
quid? quod multa verba non totum declinationis ordinem ferunt? quaedam etiam mutantur ut fero in praeterito, quaedam tertiae demum personae figura dicuntur ut licet, piget, quaedam simile quiddam patiuntur vocabulis quae in adverbium transeunt? nam ut noctu et diu ita dictu factuque.
更不用说许多动词并不承受完整的活用体系了。 有些甚至在过去时里会发生词干改变,如 `fero`;有些则仅以第三人称的形式被说出,如 `licet`、`piget`;还有些动词则经历着类似于转为副词的名词的变化。 因为正如 `noctu` 和 `diu` 一样,`dictu` 和 `factu` 也是如此。
sunt enim haec quoque verba participialia quidem, non tamen qualia dicto factoque.
因为这些也确实是分词性质的词,然而却不像 `dicto` 和 `facto` 那样。

词汇与语法注释

  1. 1.4.20tanquam speciem eius — 指示代名词 `eius` 为属格单数,指代前文的 `nomini`(名词)。整句意为“将普通名词(或称呼)归入名词之下,视其为名词的一个子类”。
  2. 1.4.22quod etiam monere supervacuum erat — 关系代名词 `quod` 指代前文的内容。主句动词 `erat` 虽为直陈式未完成过去时,但在此代替虚拟式,与 `nisi` 引导的从句呼应,表达反实虚拟语气(“本该是多余的”)。
  3. 1.4.26non utor ablativi natura; nec, si idem Graece dicam, dativi. — “夺格的本性”指夺格(*ablativus*)语源上的“夺取、分离”功能。表示手段的 `hasta`(用枪)与原本的分离功能不同,故有此说。后半句的 `dativi` 同理,指希腊语与格在此处并非使用其“给予”的本原功能。
  4. 1.4.28quod initium eius invenias? — `initium` 在此用作语法术语,指“动作的起点、主语(或施事者)”。昆体良意在指出无人称被动语态 `itur`(人们走去)并没有明确的主格主语。

引用这一段

昆提利安, 雄辩术原理 §1.4.20-1.4.28. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi1002.phi001.humanitext-lat2:1.4.20-1.4.28

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。