§1.5.1iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
鉴于一切言语都具有三种美德,即正确、明晰与华美(因为大多数人将“得体地说话”这一首要之事归在装饰之下),[教师]应当针对与上述美德相反的同等数量的恶德,来审视正确说话的规则(这是文法的首要部分)。
§1.5.2haec exigitur verbis aut singulis aut pluribus.
这一要求既针对单一词语,也针对多个词语。
verba nunc generaliter accipi volo, nam duplex eorum intellectus est; alter, qui omnia per quae sermo nectitur significat, ut apud Horatium: verbaque provisam rem non invita sequentur; alter, in quo est una pars orationis, lego, scribo.
我希望现在“词”(verba)是在一般意义上被理解的,因为它们有两种含义:其一是指使谈话得以联结的一切事物,如贺拉斯所说:“一旦事物预先准备妥当,辞藻便会毫不勉强地随之而来”;其二是指言语的一个部分(即词类),如“我读”、“我写”。
quam vitantes ambiguitatem quidam dicere maluerunt voces, locutiones, dictiones.
为了避免这种含混,有些人更愿意使用“声音”、“表达”、“词汇”等词。
§1.5.3singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta.
单一词语要么是本国的,要么是外来的;要么是单纯的,要么是复合的;要么是本义的,要么是转义的;要么是常用的,要么是新造的。
uni verbo vitium saepius quam virtus inest.
单一词语中含有恶德的情形往往多于美德。
licet enim dicamus aliquod proprium, speciosum, sublime: nihil tamen horum nisi in complexu loquendi serieque contingit; laudamus enim verba rebus bene accommodata.
因为尽管我们可以说某个词语是妥帖的、华丽的或高雅的,但这些品质只有在言语的结合与流转中才会产生;因为我们所赞美的是与事物完美贴合的词语。
§1.5.4sola est, quae notari possit velut vocalitas, quae εὐφωνία dicitur; cuius in eo delectus est, ut inter duo, quae idem significant ac tantundem valent, quod melius sonet malis.
在单一词语中,唯一能被注意到的美德可以说是悦耳,即所谓的“优美音”;对其选择在于,当两个词语表示相同的意思且具有同等价值时,你更倾向于选择那听起来更美妙的一个。
§1.5.5prima barbarismi ac soloecismi foeditas absit.
首先应当避免野蛮语法(巴尔巴里斯姆斯)与破格(索洛伊克斯姆斯)的丑恶。
sed quia interim excusantur haec vitia aut consuetudine aut auctoritate aut vetustate aut denique vicinitate virtutum (nam saepe a figuris ea separare difficile est), ne qua tam lubrica observatio fallat, acriter se in illud tenue discrimen grammaticus intendat, de quo nos latius ibi loquemur, ubi de figuris orationis tractandum erit.
但是,由于这些恶德有时会因习惯、权威、古雅、甚至因与美德邻近(因为常常很难将它们与修辞形象区分开来)而得到宽免,为了不让这种如此不稳定的观察欺骗任何人,文法家应当敏锐地专注于那种微细的区别。 关于这一点,我们将在必须论述言语形象的地方进行更广泛的讨论。
§1.5.6interim vitium, quod fit in singulis verbis, sit barbarismus.
目前,且将发生在单一词语中的恶德称为野蛮语法。
occurrat mihi forsan aliquis, quid hic promisso tanti operis dignum? aut quis hoc nescit, alios barbarismos scribendo fieri alios loquendo;
或许有人会反驳我:“这里有什么配得上如此巨著之诺言的内容呢?
—quia, quod male scribitur, male etiam dici necesse est; quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant—illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?
或者谁不知道有些野蛮语法是由于书写造成的,另一些是由于口语造成的;——因为写错的必然也会读错;但读错的并不一定在书写中犯错——前者包括添加、减少、改变和易位,后者包括分割、结合、带气音和发音?
§1.5.7sed ut parva sint haec, pueri docentur adhuc, et grammaticos officii sui commonemus.
” 不过,尽管这些是细枝末节,但孩子们目前仍在学习它们,我们也应当以此提醒文法家其职责所在。
ex quibus si quis erit plane impolitus et vestibulum modo artis huius ingressus, intra haec, quae profitentium commentariolis vulgata sunt, consistet, doctiores multa adiicient, vel hoc primum, quod barbarismum pluribus modis accipimus.
在他们之中,如果有人完全没有经过雕琢,只是刚刚跨入这门艺术的门槛,他就会局限在那些通过执教者的简明讲义而流传开来的寻常内容里;而更博学的人则会增加许多内容,首先就是我们对野蛮语法有多种理解方式这一事实。
§1.5.8unum gente, quale est, si quis Afrum vel Hispanum Latinae orationi nomen inserat, ut ferrum, quo rotae vinciuntur, dici solet cantus, quanquam eo tanquam recepto utitur Persius;
第一种源自种族,比如有人在拉丁语中插入了阿非利加或西班牙的名字。
sicut Catullus ploxenum circa Padum invenit, et in oratione Labieni (sive illa Cornelii Galli est) in Pollionem casamo adsectator e Gallia ductum est; nam mastrucam, quod Sardum est, irridens Cicero ex industria dixit.
例如,捆绑车轮的铁圈通常被称为“cantus”,尽管波斯乌斯使用这个词时仿佛它是已被接受的词;又如卡图卢斯在波河一带发现了“ploxenum”,而在拉比埃努斯(或者可能是科尔内利乌斯·加卢斯)针对波里奥的演说中,源自高卢的“casamo”被用来表示随从;因为西塞罗为了嘲讽,故意使用了撒丁语“mastruca”。
§1.5.9alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.
我们接受的第二种野蛮语法是由心灵的本性产生的,例如,一个以傲慢、威胁或残忍的方式说话的人,就会被认为说话野蛮。
§1.5.10tertium est illud vitium barbarismi, cuius exempla vulgo sunt plurima, sibi etiam quisque fingere potest, ut verbo, cui libebit, adiiciat litteram syllabamve vel detrahat, aut aliam pro alia aut eandem alio quam rectum est loco ponat.
第三种则是野蛮语法的那种恶德,其例证在日常中极多,人人也都可以为自己编造:即对任何他喜欢的词添加或删去一个字母或音节,或者以一个字母代替另一个,或者将同一个字母放在不正确的位置。
§1.5.11sed quidam fere in iactationem eruditionis sumere illa ex poetis solent et auctores quos praelegunt criminantur.
然而,有些人往往为了炫耀博学,习惯于从诗人那里引用这些例子,并指责他们所讲授的作家。
scire autem debet puer, haec apud scriptores carminum aut venia digna aut etiam laude duci, potiusque illa docendi erunt minus vulgata.
但是,学生应当知道,这些在诗歌作者那里要么被视为值得宽恕,要么甚至值得赞美,因而应当更多地讲授那些不太常见的例子。