Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §4.8.1-4.8.90

向苏伊利乌斯致谢并请求其向日耳曼尼库斯求情

第 43 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

奥维德感谢姻亲苏伊利乌斯来信表达的支持,请求他向其保护人日耳曼尼库斯求情。诗人阐述了诗歌使历史与神明永垂不朽的力量,赞美了日耳曼尼库斯的诗才,并恳求协助将其移往更靠近罗马、不那么艰苦的流放地。

§4.8.1Littera sera quidem, studiis exculte Suilii, §4.8.2huc tua pervenit, sed mihi grata tamen, §4.8.3qua, pia si possit superos lenire rogando §4.8.4gratia, laturum te mihi dicis opem.
精通学问的苏伊利乌斯啊,你那封确实迟到的信已寄达此处,但对我而言它依然令人欣喜,你在信中说,如果虔诚的情谊能通过祈祷来抚慰天上的神明,你就将向我伸出援手。
§4.8.5ut iam nil praestes, animi sum factus amici §4.8.6debitor, et meritum velle iuvare voco.
即使你现在无法提供任何实质帮助,我也已成了你那友善之心的债务人,并把“渴望相助”本身视作一份恩情。
§4.8.7impetus iste tuus longum modo duret in aevum, §4.8.8neve malis pietas sit tua lassa meis.
愿你的这份热忱能长久维持,也愿你的虔诚情谊不会因我的不幸而感到疲惫。
§4.8.9ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis, §4.8.10quae semper maneant inlabefacta precor.
姻亲的纽带在我们之间建立起某种权利,我祈祷这纽带永远保持完好无损。
§4.8.11nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est, §4.8.12et quae te generum, me vocat illa virum,
因为那作为你妻子的人,对我而言也几乎等同于女儿,而那称呼你为女婿的人,则称呼我为丈夫。
§4.8.13ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis §4.8.14ducis et adfinem te pudet esse meum!
唉,痛苦啊,若是你读到这些诗行时皱起眉头,并因作为我的亲戚而感到羞耻!
§4.8.15at nihil hic dignum poteris reperire pudore §4.8.16praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
但在这里,除了那对我而言盲目的命运之外,你将找不到任何值得羞耻的事物。
§4.8.17seu genus excutias, equites ab origine prima §4.8.18usque per innumeros inveniemur avos: §4.8.19sive velis qui sint mores inquirere nostri, §4.8.20errorem misero detrahe, labe carent.
无论你审查我们的门第,我们会发现自己从最古老的源头起历经无数的祖先,一直都是骑士阶层:还是你想探寻我们的德行究竟如何,只要把“错误”从我这可怜人身上剥离,它们便毫无瑕疵。
§4.8.21tu modo si quid agi sperabis posse precando, §4.8.22quos colis, exora supplice voce deos.
你只要指望通过祈祷能够成全什么,就用哀求的声音向你所供奉的神明祈求吧。
§4.8.23di tibi sunt Caesar iuvenis, tua numina placa, §4.8.24hac certe nulla est notior ara tibi.
年轻的恺撒就是你的神明,平息你心中神灵的怒火,对你而言,确实没有比这更为你所熟知的祭坛了。
§4.8.25non sinit illa sui vanas antistitis umquam §4.8.26esse preces: nostris hinc pete rebus opem.
那座祭坛绝不容许侍奉它的人的祈祷变得徒劳:因此,请为我们的处境寻求帮助。
§4.8.27quamlibet exigua si nos ea iuverit aura, §4.8.28obruta de mediis cumba resurget aquis.
只要那阵微风稍微给予我们些许帮助,那艘沉没在波涛之中的小船便会重新升起。
§4.8.29tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis, §4.8.30et valeant quantum numina testis ero.
到那时,我将在熊熊烈火中献上庄严的香火,并且我将成为见证,证明神明拥有何等巨大的力量。
§4.8.31nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum §4.8.32marmore: carpsit opes illa ruina meas.
日耳曼尼库斯啊,我不会用帕罗斯的大理石为你建造神殿:因为那场毁灭夺走了我的财富。
§4.8.33templa domus facient vobis urbesque beatae; §4.8.34Naso suis opibus, carmine gratus erit.
富庶的豪门和繁荣的城市将会为你们建造神殿;纳索将用他自己的财富——他的诗歌来表达感激。
§4.8.35parva quidem fateor pro magnis munera reddi, §4.8.36cum pro concessa verba salute damus, §4.8.37sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est, §4.8.38et finem pietas contigit illa suum.
我确实承认,当用言语来回报所赐予的救赎时,献给伟大之物的只是微不足道的礼物,但那尽其所能献出最大礼物的人,已是感激不尽,而那份虔诚的情谊也已达到了它自己的目的。
§4.8.39nec quae de parva pauper dis libat acerra §4.8.40tura minus grandi quam data lance valent, §4.8.41agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco §4.8.42victima Tarpeios inficit icta focos, §4.8.43nec tamen officio vatum per carmina facto §4.8.44principibus res est aptior ulla viris.
穷人从小香炉里献给神明的香,其效力并不亚于盛在巨大盘子里的贡品,同样,吮吸乳汁的羔羊被宰杀时染红塔尔佩亚祭坛,与在法利斯克草地上喂养的祭品所染红的并无二致,然而,除了诗人们通过诗歌履行其职责之外,对居于首位的人们而言,没有任何事情更为合适。
§4.8.45carmina vestrarum peragunt praeconia laudum, §4.8.46neve sit actorum fama caduca cavent.
诗歌执行着对你们美德的宣扬,并且防止你们伟业的名声轻易消逝。
§4.8.47carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri §4.8.48notitiam serae posteritatis habet.
诗歌使美德万古长青,使其免于坟墓,并让遥远的后世知晓其名。
§4.8.49tabida consumit ferrum lapidemque vetustas, §4.8.50nullaque res maius tempore robur habet.
侵蚀一切的岁月磨损了铁与石,没有任何事物拥有比时间更大的力量。
§4.8.51scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti, §4.8.52et quisquis contra vel simul arma tulit, §4.8.53quis Thebas septemque duces sine carmine nosset, §4.8.54et quicquid post haec, quidquid et ante fuit.
文字承受着岁月,通过文字你结识了阿伽门农,以及所有与他对抗或并肩作战的人,如果没有诗歌,谁会知道底比斯和那七位首领,以及在此之后和在此之前发生的所有事情?
§4.8.55di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt, §4.8.56tantaque maiestas ore canentis eget.
甚至连神明,如果允许这样说的话,也是由诗歌塑造的,如此伟大的威严也需要歌唱者的口。
§4.8.57sic Chaos ex illa naturae mole prioris §4.8.58digestum partes scimus habere suas: §4.8.59sic adfectantes caelestia regna Gigantes §4.8.60ad Styga nimbifero vindicis igne datos.
因此我们知道,卡俄斯从最初自然的那一团混沌中被整理出来,并拥有了它各自的部分:因此我们知道,企图夺取天国的巨人族,被复仇者那带来风暴的雷火打落到了斯提克斯。
§4.8.61sic victor laudem superatis Liber ab Indis, §4.8.62Alcides capta traxit ab Oechalia.
因此,胜利者利贝尔从被征服的印度人那里赢得了赞誉,阿尔凯代斯从被攻陷的奥伊卡利亚那里赢得了名声。
§4.8.63et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris, §4.8.64sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
而最近,恺撒啊,有些诗歌在某种程度上,已经将你的祖父奉为神圣,他的美德已将他送入星宿之列。
§4.8.65siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro §4.8.66restat in ingenio, serviet omne tibi.
因此,日耳曼尼库斯啊,如果我的才华中至今仍残留着任何生命,它将全部为你效劳。
§4.8.67non potes officium vatis contemnere vates: §4.8.68iudicio pretium res habet ista tuo.
你自己也是诗人,无法蔑视诗人的职责:在你的评判下,这件事情具有极高的价值。
§4.8.69quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset, §4.8.70gloria Pieridum summa futurus eras.
如果不是那个高贵的名字将你召唤去成就更伟大的事业,你本将成为皮埃里亚女神们的至高荣耀。
§4.8.71sed dare materiam nobis quam carmina maius: §4.8.72nec tamen ex toto deserere illa potes.
然而,为我们提供素材比创作诗歌更为伟大:尽管如此,你也不能完全放弃它们。
§4.8.73numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces, §4.8.74quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
你时而用格律指挥战争,时而用格律约束言辞,对他人而言是辛劳的事情,对你来说只是游戏。
§4.8.75utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est. §4.8.76sed venit ad sacras nervus uterque manus, §4.8.77sic tibi nec docti desunt nec principis artes, §4.8.78mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
犹如阿波罗对于琴弦和弓弦都毫不懈怠,而是让这两者都汇聚到他神圣的双手中,同样,你也既不缺乏学者的艺术,也不缺乏统治者的艺术,缪斯已在你的心中与你的尤皮特融合在一起。
§4.8.79quae quoniam nec nos unda summovit ab illa, §4.8.80ungula Gorgonei quam cava fecit equi, §4.8.81prosit opemque ferat communia sacra tueri, §4.8.82atque isdem studiis inposuisse manum: §4.8.83litora pellitis nimium subiecta Corallis §4.8.84ut tandem saevos effugiamque Getas: §4.8.85clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, §4.8.86qui minus Ausonia distet ab urbe, loco, §4.8.87unde tuas possim laudes celebrare recentes §4.8.88magnaque quam minima facta referre mora.
既然那泉水也未曾将我从那波涛中隔开,也就是戈耳工之马那凹陷的蹄子所踏出的泉水,愿守护这共同的圣职并向相同的学问伸出援手能带来益处并给予支持:使我能够最终逃离这过分屈服于皮裘科拉里人的海岸,以及那些残暴的盖塔人:即使祖国对可怜的我关闭了,也愿我能被安置在任何一个与阿索尼亚之城距离不那么遥远的地方,从那里我可以赞美你崭新的荣耀,并且以最少的延迟传颂你的丰功伟绩。
§4.8.89tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli, §4.8.90numina, pro socero paene precare tuo.
为了让这一誓愿能够触及上天的神明,亲爱的苏伊利乌斯啊,请几乎为你自己的岳父祈祷吧。

词汇与语法注释

  1. 4.8.6meritum velle iuvare voco — 不定式结构 `velle iuvare`(渴望帮助)被名词化并作为直接宾语,而 `meritum`(恩德、功劳)作为宾语补足语,构成了双宾格结构。
  2. 4.8.12et quae te generum, me vocat illa virum — 关系代词 `quae` 指向先行词 `illa`(诗人的妻子),动词 `vocat` 同时支配两个对称的宾语结构(前半句省略了 `vocat`,即 `te generum [vocat]`),形成双宾格结构。这对称地展示了苏伊利乌斯与奥维德之间的姻亲关系:前者称她为岳母(因此称他为女婿 `generum`),后者称她为妻子(因此称他为丈夫 `virum`)。
  3. 4.8.60ad Styga nimbifero vindicis igne datos — 过去分词 `datos` 省略了 `esse`,构成了对格不定式结构 `datos esse`(被抛入)。整个不定式从句在句法上受第58行的动词 `scimus`(我们知道)支配,作为其宾语。
  4. 4.8.70gloria Pieridum summa futurus eras — 作为反事实条件句(由 `quod nisi ... vocasset` 引导)的结句,这里使用了直陈式迂回结构(未来分词 `futurus` + 未完成过去式 `eras`)来代替虚拟式过去完成时,用以强调某种必然性或既定结局,意为“你本将成为”。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §4.8.1-4.8.90. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:4.8.1-4.8.90

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。