Humanitext Reader

奥维德 · 黑海书简 §2.1.1-2.1.68

祝贺凯撒凯旋式与对日耳曼尼库斯的预言

第 12 段,共 52 段 · 拉丁语

内容简介

凯撒凯旋的消息传到了遥远的盖塔人土地,作者在表示祝贺的同时,预言了日耳曼尼库斯未来的凯旋式。

§2.1.1Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, §2.1.2languida quo fessi vix venit aura Noti.
凯撒凯旋式的传闻也传到了这里,在这个疲惫南风的微弱气流也几乎无法到达的地方。
§2.1.3nil fore dulce mihi Scythica regione putavi: §2.1.4iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
我曾以为,在斯基泰地区不会有任何能令我愉快的事物;但如今,这个地方已经不像以前那样令人憎恶了。
§2.1.5tandem aliquid pulsa curarum nube serenum §2.1.6vidi, fortunae verba dedique meae.
终于,忧虑的乌云被驱散,我看到了一丝晴朗,并且欺骗了我自己的命运。
§2.1.7nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar, §2.1.8velle potest cuivis haec tamen una dari.
即使凯撒不希望有任何快乐降临到我身上,然而,他依然可以希望唯独这(凯旋式的)快乐被赐予任何人。
§2.1.9di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, §2.1.10tristitiam poni per sua festa iubent.
神明也是如此,为了让所有人以欢欣的虔诚崇敬他们,便命令人们在他们的节日里放下悲伤。
§2.1.11denique, quod certus furor est audere fateri, §2.1.12hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
最后,尽管敢于承认这一点无异于确凿的疯狂,但即使他本人禁止,我依然要享受这份快乐。
§2.1.13Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros, §2.1.14mixta tenax segeti crescere lappa solet.
每当朱庇特用有益的雨水滋润农田时,顽固的杂草也往往会混杂在作物中生长。
§2.1.15nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba §2.1.16numen, et invita saepe iuvamur ope.
我们——我这株无用的杂草——也感受到了那带来丰收的神威,并且常常受到(神明)意图之外的恩惠的庇佑。
§2.1.17gaudia Caesareae mentis pro parte virili §2.1.18sunt mea: privati nil habet illa domus,
凯撒心中的喜悦,在我的力量所能及的范围内,也是我的;因为那个家族没有任何纯属私人的事物。
§2.1.19gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi §2.1.20incluso mediis est mihi pompa Getis.
“传闻”啊,感谢你,多亏了你,那凯旋式的行列才得以被关在盖塔人中间的我所看见。
§2.1.21indice te didici, nuper visenda coisse §2.1.22innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
在你的告知下,我得知最近有无数值得一看的部族聚集到了他们领袖的御颜之下!
§2.1.23quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, §2.1.24hospitiis Romam vix habuisse locum.
而那用辽阔城墙包容了无尽世界的罗马,竟然几乎没有容纳宾客的住所。
§2.1.25tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante §2.1.26fuderit assiduas nubilus Auster aquas, §2.1.27numine caelesti solem fulsisse serenum, §2.1.28cum populi vultu conveniente die,
你告诉我,尽管在许多天前阴沉的南风曾倾泻下不绝的雨水,但凭借天神的神威,晴朗的太阳依然升起,伴随着与人们面容相契合的那一天。
§2.1.29atque ita victorem cum magnae vocis honore §2.1.30bellica laudatis dona dedisse viris,
你还告诉我,胜利者伴随着宏大声音的荣耀,向受到赞扬的勇士们颁发了战功的赏赐。
§2.1.31claraque sumpturum pictas insignia vestes §2.1.32tura prius sanctis inposuisse focis, §2.1.33iustitiamque sui caste placasse parentis, §2.1.34illo quae templum pectore semper habet, §2.1.35quaque ierit felix adiectum plausibus omen, §2.1.36saxaque roratis erubuisse rosis; §2.1.37protinus argento versos imitantia muros §2.1.38barbara cum pictis oppida lata viris, §2.1.39fluminaque et montes et in altis proelia silvis, §2.1.40armaque cum telis in strue mixta sua, §2.1.41deque tropaeorum, quod sol incendent, auro §2.1.42aurea Romani tecta fuisse fori, §2.1.43totque tulisse duces captivis addita collis §2.1.44vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
而那即将穿上刺绣华服、佩戴灿烂徽章的人,首先将香置于神圣的祭坛上,并虔诚地抚平了他父亲的公正之怒,那公正之怒在他的胸怀中永远拥有一座神殿;无论他走到哪里,掌声中都伴随着吉祥的征兆,石块也被撒落的玫瑰花染得绯红;紧接着,用银子模仿被推翻城墙的、宽阔的异族城镇被抬了出来,随行的还有被描绘的男人们,以及河流、山脉和深林中的战斗,还有混杂在它们自己堆里的武器与投枪,而且由于太阳照耀下燃烧的战利品的黄金,罗马广场的屋顶都变得金碧辉煌,还有那么多的领袖,套着套在俘虏脖子上的锁链被带走,其数量几乎足以代表整个敌军。
§2.1.45maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, §2.1.46in quibus et belli summa caputque Bato.
他们中的绝大多数人都获得了生命和宽恕,其中也包括战争的总指挥和首脑巴托。
§2.1.47cur ego posse negem minui mihi numinis iram, §2.1.48cum videam mitis hostibus esse deos?
既然我看到神明对敌人是如此温和,我又为何要否定对我而言神之怒火也可以被减轻呢?
§2.1.49pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor, §2.1.50oppida sub titulo nominis isse tui. §2.1.51atque ea te contra nec muri mole nec armis §2.1.52nec satis ingenio tuta fuisse loci.
日耳曼尼库斯啊,这同一个传闻也带给我们消息:城镇是在冠以你名字的铭牌下通过的;而且它们面对你时,无论是城墙的厚重,还是武器,还是土地的自然要塞,都无法提供足够的安全。
§2.1.53di tibi dent annos, a te nam cetera sumes, §2.1.54sint modo virtuti tempora longa tuae.
愿神明赐予你岁月,因为其他的东西你将靠自己获得,只要给你的武勋留有漫长的时间。
§2.1.55quod precor, eveniet: sunt quiddam oracula vatum: §2.1.56nam deus optanti prospera signa dedit, §2.1.57te quoque victorem Tarpeias scandere in arces §2.1.58laeta coronatis Roma videbit equis; §2.1.59maturosque pater nati spectabit honores, §2.1.60gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
我所祈祷的事情将会发生:诗人的神谕确实有其力量;因为神已经给期盼者赐予了吉兆,你也将作为胜利者登上塔尔佩亚的城堡,欢欣鼓舞的罗马将看到你与套着花环的骏马同行;父亲将注视儿子成熟的荣耀,感受着他自己曾经带给亲人的那份喜悦。
§2.1.61iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque §2.1.62maxime, dicta tibi vaticinante nota.
如今,在战争与和平中都是青年中最伟大的你啊,请把我这些带有预言性质的话记在心里。
§2.1.63hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, §2.1.64sufficiet nostris si modo vita malis, §2.1.65imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas, §2.1.66abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
也许,我也会在诗歌中讲述这次凯旋,只要我的生命还能在我的不幸中支撑下去,如果我自己没有先被斯基泰的箭矢染红,而凶猛的盖塔人没有用他的剑夺去我的头颅。
§2.1.67quae si me salvo dabitur tua laurea templis, §2.1.68omina bis dices vera fuisse mea.
如果你的这顶桂冠在我安然无恙时被奉献给神殿,你将会说,我的预言曾两次成真。

词汇与语法注释

  1. §2.1.7nolit ut — 让步的 ut 从句,意为“即使……”,伴随虚拟式现在时 nolit。
  2. §2.1.25tu mihi narrasti, cum — 作为 narrasti(讲述)的宾语的对格不定式(AcI)结构,在中间夹杂着插入从句的同时,从第27行的 solem fulsisse 一直延续到第44行,构成一个极其宏大且长大的句式结构。cum 从句(第25-26行)是时间状语从句。
  3. §2.1.67quae si me salvo — quae 是关系连词(关系连接),修饰后文的 tua laurea。me salvo 是夺格绝对结构(名词+形容词),意为“在我安全无恙的情况下”。

引用这一段

奥维德, 黑海书简 §2.1.1-2.1.68. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi009.humanitext-lat2:2.1.1-2.1.68

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。