Humanitext Reader

奥维德 · 哀怨集 §1.3.1-1.3.101

流放前在罗马最后一夜的回忆与告别

第 5 段,共 60 段 · 拉丁语

内容简介

诗人回忆了因奥古斯特的命令而被驱逐出罗马的最后一晚的悲痛经历。在毫无准备且极度悲伤的状态下,随着黎明临近,他描绘了与痛哭的妻子及仅存的忠实朋友们痛苦诀别的场景。

§1.3.1Cum subit illius tristissima noctis imago, §1.3.2qua mihi supremum tempus in urbe fuit, §1.3.3cum repeto noctem, qua tot mihi cara reliqui, §1.3.4labitur ex oculis nunc quoque gutta meis.
当那最悲伤的夜晚的画面浮现在脑海,那是在城里留给我的最后时光,当我回想起那一夜,我留下了那么多对我而言珍贵的事物,如今我的眼中也依然有泪水滑落。
§1.3.5iam prope lux aderat, qua me discedere Caesar §1.3.6finibus extremae iusserat Ausoniae,
那天已经临近了,凯撒曾命令我在那天从遥远的奥索尼亚(意大利)边境离去。
§1.3.7nec spatium nec mens fuerat satis apta parandi: §1.3.8torpuerant longa pectora nostra mora.
我既没有足够的时间,也没有合适的心境去准备:我的心由于长久的茫然拖延而已经麻木。
§1.3.9non mihi servorum, comites non cura legendi, §1.3.10non aptae profugo vestis opisve fuit.
我无心挑选奴隶,也无心挑选旅伴,也没有适合流亡者的衣物或资金。
§1.3.11non apter stupui, quam qui Iovis ignibus ictus §1.3.12vivit et est vitae nescius ipse suae.
我的惊愕程度,丝毫不亚于一个被朱庇特之火击中、虽然活着却对自己是否活着毫无知觉的人。
§1.3.13ut tamen hanc animi nubem dolor ipse removit, §1.3.14et tandem sensus convaluere mei, §1.3.15adloquor extremum maestos abiturus amicos, §1.3.16qui modo de multis unus et alter erant,
然而,当悲伤本身驱散了心灵的这层阴云,我的神志终于恢复过来时,即将离去的我,向悲痛的朋友们道别,他们曾是众人之中的一员,而今只剩下一两个。
§1.3.17uxor amans flentem flens acrius ipsa tenebat, §1.3.18imbre per indignas usque cadente genas,
我深爱的妻子抱住哭泣的我,她自己哭得更加伤心,泪水如雨般不断从她无辜的脸颊上流下。
§1.3.19nata procul Libycis aberat diversa sub oris, §1.3.20nec poterat fati certior esse mei.
女儿远在利比亚海岸的另一端,无法得知我那命运的切实消息。
§1.3.21quocumque aspiceres, luctus gemitusque sonabant, §1.3.22formaque non taciti funeris intus erat.
无论你望向何处,哀号与呻吟都在回响,屋里的景象就像一场喧嚣的葬礼。
§1.3.23femina virque meo, pueri quoque funere maerent, §1.3.24inque domo lacrimas angulus omnis habet.
女人和男人,甚至孩子都为我(尚在人世的)葬礼哀悼,屋里的每个角落都蓄满泪水。
§1.3.25si licet exemplis in parvis grandibus uti, §1.3.26haec facies Troiae, cum caperetur, erat.
如果允许在微小的事情上使用宏大的例子,这就是特洛伊被攻陷时的景象。
§1.3.27iamque quiescebant voces hominumque canumque, §1.3.28Lunaque nocturnos alta regebat equos.
此刻,人和狗的喧嚣都已经静息下来,高悬的月亮正指引着它夜行的马匹。
§1.3.29hanc ego suspiciens et ad hanc Capitolia cernens, §1.3.30quae nostro frustra iuncta fuere Lari, §1.3.31numina vicinis habitantia sedibus, inquam, §1.3.32‘iamque oculis numquam templa videnda meis, §1.3.33dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini, §1.3.34este salutati tempus in omne mihi.
我仰望着月亮,借着月光端详着卡皮托尔山,它与我们家的守护神殿相邻,如今却成了徒然―― “居住在相邻神殿里的众神啊,”我说, “还有我的双眼再也无法见到的庙宇,以及即将离别的、奎里努斯巍峨之城所拥有的诸神,请永远接受我的告别。
§1.3.35et quamquam sero clipeum post vulnera sumo, §1.3.36attamen hanc odiis exonerate fugam, §1.3.37caelestique viro, quis me deceperit error, §1.3.38dicite, pro culpa ne scelus esse putet, §1.3.39ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
尽管在受伤之后我才拿起盾牌(为时已晚),但还是请把这次流亡从憎恨中解脱出来,并请告诉那位天上的凡人,是什么误区蒙蔽了我,免得他将我的过失当成恶意的罪行,以便让那位施加惩罚的人,也能明白你们所知道的真相。
§1.3.40placato possum non miser esse deo. ’
只要神明平息了怒火,我就可以不再如此悲惨。
§1.3.41hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, §1.3.42singultu medios impediente sonos,
” 我用这番祈祷向天神祈求,妻子则祈求得更多,哽咽阻断了她说到一半的声音。
§1.3.43illa etiam ante Lares passis adstrata capillis §1.3.44contigit extinctos ore tremente focos, §1.3.45multaque in adversos effudit verba Penates §1.3.46pro deplorato non valitura viro.
她甚至在拉雷斯(守护神)像前披散着头发俯伏在地,用颤抖的嘴唇触碰熄灭的炉火,向面前的佩纳特斯神倾吐了许多言语,但这些话对于她那被视为已死的丈夫来说,已经无济于事。
§1.3.47iamque morae spatium nox praecipitata negabat, §1.3.48versaque ab axe suo Parrhasis Arctos erat.
此刻,飞逝的黑夜不容许任何拖延,帕尔哈西亚的熊座已经绕着它的轴线转动。
§1.3.49quid facerem? blando patriae retinebar amore,
我该怎么办?
§1.3.50ultima sed iussae nox erat illa fugae.
我对祖国温存的爱挽留着我,但那是被勒令流亡的最后一夜。
§1.3.51a! quotiens aliquo dixi properante quid urgues?
啊! 多少次我对催促我的人说:“你为什么急呢?
§1.3.52vel quo festinas ire, vel unde, vide.
看看你要急着去哪里,或者你要离开哪里。
§1.3.53a! quotiens certam me sum mentitus habere §1.3.54horam, propositae quae foret apta viae.
” 啊! 多少次我撒谎说,自己已经确定了一个适合出发的时刻。
§1.3.55ter limen tetigi, ter sum revocatus, et ipse §1.3.56indulgens animo pes mihi tardus erat.
我三次触碰门槛,三次被叫回,而我的双脚顺从着心意,沉重迟缓。
§1.3.57saepe vale dicto rursus sum multa locutus, §1.3.58et quasi discedens oscula summa dedi.
在多次说完“再见”之后,我又说了许多话,仿佛正在离别一般,献上了最后的吻。
§1.3.59saepe eadem mandata dedi meque ipse fefelli, §1.3.60respiciens oculis pignora cara meis.
我经常交代同样的嘱托,并且欺骗着自己,用我的双眼回头望着我那亲爱的挚爱们。
§1.3.61denique quid propero? Scythia est, quo mittimur, inquam, §1.3.62‘Roma relinquenda est.
最后我说:“我急什么呢? 我被送往的地方是萨尔马提亚(斯基泰),” “罗马是必须离开的。
utraque iusta mora est.
这两个都是拖延的合理理由。
§1.3.63uxor in aeternum vivo mihi viva negatur, §1.3.64et domus et fidae dulcia membra domus, §1.3.65quosque ego dilexi fraterno more sodales, §1.3.66o mihi Thesea pectora iuncta fide!
活着的人(妻子)与活着的我将永远分离,还有我的家,以及我那忠诚之家的甜蜜亲人,还有我曾以兄弟般的情谊爱过的同伴们,啊,那些以提修斯般的忠诚与我紧紧相连的心灵!
§1.3.67dum licet, amplectar: numquam fortasse licebit §1.3.68amplius, in lucro est quae datur hora mihi. ’
在还被允许的时候,让我拥抱你们:也许以后再也不被允许了,现在给予我的每一小时都是恩赐。
§1.3.69nec mora, sermonis verba inperfecta relinquo, §1.3.70complectens animo proxima quaeque meo.
” 没有拖延,我留下未完的话语,用心拥抱着身边的每一个人。
§1.3.71dum loquor et flemus, caelo nitidissimus alto, §1.3.72stella gravis nobis. Lucifer ortus erat.
就在我说话和我们哭泣的时候,在高高的天空中最明亮的那颗、对我们来说沉重的星――启明星已经升起。
§1.3.73dividor haud aliter, quam si mea membra relinquam, §1.3.74et pars abrumpi corpore visa suo est.
我被撕裂,就像要留下自己的肢体一般,我的身体的一部分仿佛被硬生生截去。
§1.3.75sic doluit Mettus tunc cum in contraria versos §1.3.76ultores habuit proditionis equos.
正如梅图斯在那个时候所感受到的痛苦,当时他被向着相反方向拉扯的战马惩罚其背叛之罪。
§1.3.77tum vero exoritur clamor gemitusque meorum, §1.3.78et feriunt maestae pectora nuda manus.
那时,我的家人们真的爆发出了哭喊和呻吟,悲痛的手捶打着袒露的胸膛。
§1.3.79tum vero coniunx umeris abeuntis inhaerens §1.3.80miscuit haec lacrimis tristia verba meis;
那时,妻子紧紧依偎在即将离去的我的双肩上,在我的泪水中掺杂着这些悲伤的话语: “你不能被带走。
§1.3.81non potes avelli. simul hinc, simul ibimus, inquit,
我们要一起从这里出发,一起走,”她说。
§1.3.82‘te sequar et coniunx exulis exul ero.
“我要追随你,作为流亡者的妻子,我也要做一个流亡者。
§1.3.83et mihi facta via est, et me capit ultima tellus: §1.3.84accedam profugae sarcina parva rati.
一条道路也为我开辟了,最遥远的土地也会接纳我:我将作为一件小小的行李,登上那艘流亡的船。
§1.3.85te iubet e patria discedere Caesaris ira, §1.3.86me pietas, pietas haec mihi Caesar erit. ’
凯撒的怒火命令你离开祖国,而敬虔命令我;这敬虔就将是我的凯撒。
§1.3.87talia temptabat, sicut temptaverat ante, §1.3.88vixque dedit victas utilitate manus.
” 她这样尝试着,就像她以前尝试过的一样,最后不得不屈服于现实的利益(理智的劝说)。
§1.3.89egredior, sive illud erat sine funere ferri, §1.3.90squalidus inmissis hirta per ora comis,
我走了――那场景简直就像是在没有葬礼的情况下被抬出去―― 我蓬头垢面,蓬乱的头发遮住了憔悴的面庞。
§1.3.91illa dolore amens tenebris narratur obortis §1.3.92semianimis media procubuisse domo,
据说她因悲伤而失去了理智,眼前一片黑暗,半死不活地倒在屋子中央。
§1.3.93utque resurrexit foedatis pulvere turpi §1.3.94crinibus et gelida membra levavit humo, §1.3.95se modo, desertos modo complorasse Penates, §1.3.96nomen et erepti saepe vocasse viri, §1.3.97nec gemuisse minus, quam si nataeque meumque §1.3.98vidisset structas corpus habere rogos, §1.3.99et voluisse mori, monendo ponere sensus, §1.3.100respectuque tamen non periisse mei.
当她重新苏醒,拂去那沾满肮脏尘土的头发,从冰冷的地上撑起身体时,据说她一会儿为自己,一会儿为那被遗弃的佩纳特斯哀悼,并经常呼唤那被夺走的丈夫的名字,她那痛苦的哀悼,丝毫不亚于她亲眼看见女儿或我的尸体躺在搭好的火葬柴堆之上,她甚至想要死去,想要通过死亡来失去所有知觉,但由于对我的顾念,她并没有死去。
§1.3.101vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat ut auxilio sublevet usque suo.
愿她活着,既然命运如此安排,愿她活着,以便用她的帮助一直扶持不在身边的我。

词汇与语法注释

  1. §1.3.9non mihi servorum, comites non cura legendi — 此处省略了共同的动词 `fuerat`(第7行)或 `fuit`(第10行)。`mihi` 是领有与格。后半句中的 `comites` 作为动名词 `legendi`(属格,意为“挑选”)的宾语,整句意为“我既无心挑选奴隶,也无心挑选旅伴”。
  2. §1.3.15qui modo de de multis unus et alter erant — 成语 `unus et alter`(字面意为“一个和另一个”)表示“极少数”或“仅有一两个”。这里将诗人过去庞大的友人圈(`multis`)与流放时仅剩的极少数支持者进行了对比,表现其凄凉境遇。
  3. §1.3.21quocumque aspiceres — 虚拟语气未完成过去时 `aspiceres` 用于泛指的第二人称单数(意为“人们”或“你”),表示“无论人们看向何处”或“无论你往哪儿看”,用于表达过去时间里的某种假设或潜在观察。
  4. §1.3.35clipeum post vulnera sumo — 罗马成语,意为“受伤后才拿起盾牌”,比喻为时已晚、临渴掘井。这里奥维德用来自嘲:在流放惩罚已经决定之后,自己才向神明祈求庇护,显然已经太迟了。
  5. §1.3.99monendo — 尽管部分抄本(及本处文本)写作 `monendo`(通过警告),但从上下文及大多数标准校勘本来看,应读作 `moriendo`(通过死亡)。`moriendo ponere sensus`(通过死去来失去知觉/结束痛苦)在逻辑上与前句的 `voluisse mori`(渴望死去)相呼应。

引用这一段

奥维德, 哀怨集 §1.3.1-1.3.101. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi008.humanitext-lat2:1.3.1-1.3.101

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。