Humanitext Reader

奥维德 · 治疗失恋 §76-150

爱情的早期疗法与避开闲暇的劝告

第 2 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

诗人祈求阿波罗的庇护,并阐述了尽早抵御爱情恶疾的重要性。如果激情已变得过于强大而无法立即治愈,则必须等待其最初狂乱平息的合适时机,并采取行动——主要是通过避开闲暇,用工作和活动来充实心灵。

§76Carminis et medicae, Phoebe, repertor opis.
福玻斯啊,歌谣与医术救助的发现者。
§77Tu pariter vati, pariter succurre medenti: §78Utraque tutelae subdita cura tua est.
请你同样地帮助诗人,也同样地帮助医治者:这两者的职责都置于你的保护之下。
§79Dum licet, et modici tangunt praecordia motus, §80Si piget, in primo limine siste pedem.
在许可之时,当温和的情感触动心房,如果你感到后悔,就在第一道门槛停下脚步。
§81Opprime, dum nova sunt, subiti mala semina morbi, §82Et tuus incipiens ire resistat equus.
在突然袭来的疾病的恶种尚新之时将其扼杀,让你那刚要起步的马停下来。
§83Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas, §84Et validas segetes quae fuit herba, facit.
因为拖延带来力量,拖延催熟柔嫩的葡萄,并使曾经是青草的东西,变成壮壮的庄稼。
§85Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras, §86Quo posita est primum tempore virga fuit; §87Tum poterat manibus summa tellure revelli: §88Nunc stat in inmensum viribus aucta suis.
那为散步者提供宽广阴凉的树木,在它最初被种下的时候,只是一根细枝;那时,它可以轻易地用手从地表拔起:如今,它凭借自身的力量成长,高高耸立,巨大无比。
§89Quale sit id, quod amas, celeri circumspice mente, §90Et tua laesuro subtrahe colla iugo.
用敏捷的心思审视你所爱之物是何模样,并将你的颈项从那终将伤害你的轭下抽回。
§91Principiis obsta; sero medicina paratur, §92Cum mala per longas convaluere moras.
在开始时就要抵抗;治疗准备得太迟了,当恶疾因长期的拖延而变得强大时。
§93Sed propera, nec te venturas differ in horas; §94Qui non est hodie, cras minus aptus erit: §95Verba dat omnis amor, reperitque alimenta morando; §96Optima vindictae proxima quaeque dies.
但要快,不要把自己推延到未来的时辰;今天没有准备好的人,明天会更不适应:所有的爱情都在用虚假言辞欺骗,并因拖延而找到养分;对于解脱而言,最邻近的每一天都是最好的。
§97Flumina pauca vides de magnis fontibus orta: §98Plurima collectis multiplicantur aquis.
你看到极少有河流发源于巨大的泉眼:绝大多数是因汇集的水流而倍增。
§99Si cito sensisses, quantum peccare parares, §100Non tegeres vultus cortice, Myrrha, tuos.
如果你能及早察觉,自己正准备犯下多么深重的罪过,缪拉啊,你本不必用树皮遮住你的面容。
§101Vidi ego, quod fuerat primo sanabile, vulnus §102Dilatum longae damna tulisse morae.
我曾亲眼见到,起初尚可医治的伤口,因拖延而带来了长期延迟的损害。
§103Sed quia delectat Veneris decerpere fructum, §104Dicimus adsidue 'cras quoque fiet idem. '
但是,因为采摘维纳斯的果实令人愉悦,我们便不停地说道:“明天也同样会如此。
§105Interea tacitae serpunt in viscera flammae, §106Et mala radices altius arbor agit.
” 与此同时,寂静的火焰悄悄爬入内脏,恶树将根扎得更深。
§107Si tamen auxilii perierunt tempora primi, §108Et vetus in capto pectore sedit amor, §109Maius opus superest: sed non, quia serior aegro §110Advocor, ille mihi destituendus erit.
然而,如果最初救援的时机已经逝去,陈旧的爱已在被俘获的胸膛中安家,更艰巨的任务便在眼前:但并不能因为我对病人应召来迟,他就必须被我放弃。
§111Quam laesus fuerat, partem Poeantius heros §112Certa debuerat praesecuisse manu; §113Post tamen hic multos sanatus creditur annos §114Supremam bellis imposuisse manum.
波阿斯之子这位英雄,本该用果断的手切除那受伤的部分;然而,人们相信他在此后多年终获痊愈,并为战争落下了最后的帷幕。
§115Qui modo nascentes properabam pellere morbos, §116Admoveo tardam nunc tibi lentus opem.
我刚才还急于驱除新生的疾病,现在则慢下脚步,缓缓地为你带来迟到的救助。
§117Aut nova, si possis, sedare incendia temptes, §118Aut ubi per vires procubuere suas: §119Dum furor in cursu est, currenti cede furori; §120Difficiles aditus impetus omnis habet.
如果可以的话,你要么尝试去扑灭新燃的烈火,要么就在火焰因自身力量耗尽而熄灭时去扑灭:当狂乱在奔腾时,要对狂奔的狂乱让路;任何冲动在爆发时都难以接近。
§121Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit, §122Pugnat in adversas ire natator aquas.
那本可斜向游下的游泳者,却偏要迎着逆流而上的水流搏击,真是愚蠢。
§123Impatiens animus nec adhuc tractabilis artem §124Respuit, atque odio verba monentis habet.
一颗无法忍受、尚难驯服的心,会排斥技巧,并对劝戒者的言语心生憎恨。
§125Adgrediar melius tum, cum sua vulnera tangi §126Iam sinet, et veris vocibus aptus erit.
我最好在那个时候接近:当他终于允许触碰他的伤口,并准备好听取真诚的话语。
§127Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
若非心智丧失,谁会在儿子的葬礼上禁止母亲哭泣?
§128Flere vetet? non hoc illa monenda loco est.
在这种场合,不该去劝诫她。
§129Cum dederit lacrimas animumque impleverit aegrum, §130Ille dolor verbis emoderandus erit.
当她流尽了泪水、倾注了病痛的心灵,那种悲痛就必须用言语来加以节制。
§131Temporis ars medicina fere est: data tempore prosunt, §132Et data non apto tempore vina nocent.
医治大多是关于时间的艺术:适时给予便有益,而在不适宜的时间给予葡萄酒则有害。
§133Quin etiam accendas vitia inritesque vetando, §134Temporibus si non adgrediare suis.
不仅如此,若不在合适的时机接近,你甚至会因禁令而煽动并激怒恶行。
§135Ergo ubi visus eris nostra medicabilis arte, §136Fac monitis fugias otia prima meis.
因此,当你看来可以通过我们的技艺治愈时,务必听从我的警告,首先避开闲暇。
§137Haec, ut ames, faciunt; haec, quod fecere, tuentur; §138Haec sunt iucundi causa cibusque mali.
是闲暇让你去爱;是闲暇维护了它们所造就的爱;这些是那甜蜜病痛的起因和食粮。
§139Otia si tollas, periere Cupidinis arcus, §140Contemptaeque iacent et sine luce faces.
如果你消除了闲暇,丘比特的弓便毁灭了,他那被轻视的火炬也失去了光芒,散落在地。
§141Quam platanus vino gaudet, quam populus unda, §142Et quam limosa canna palustris humo, §143Tam Venus otia amat; qui finem quaeris amoris, §144Cedit amor rebus: res age, tutus eris.
正如悬铃木喜爱葡萄酒,正如白杨喜爱流水,正如沼泽中的芦苇喜爱泥泞的泥土,维纳斯便同样喜爱闲暇;寻找爱情终结的你啊,爱情屈服于忙碌:去忙碌吧,你就会安全。
§145Languor, et inmodici sub nullo vindice somni, §146Aleaque, et multo tempora quassa mero §147Eripiunt omnes animo sine vulnere nervos: §148Adfluit incautis insidiosus Amor.
怠惰,以及毫无约束的过度睡眠,还有骰子,和被过多烈酒震荡的太阳穴,无需伤口便夺走了心灵的所有气力:阴险的阿摩尔便悄然流向那些不加防备的人。
§149Desidiam puer ille sequi solet, odit agentes: §150Da vacuae menti, quo teneatur, opus.
那男孩习惯于尾随懒散,憎恨积极行动者:给空虚的心灵一项可以让它保持专注的工作。

词汇与语法注释

  1. §76repertor — 与同行的呼格 `Phoebe` 构成同格关系。它通过指明阿波罗作为诗歌与医术创立者的双重身份,补充了前句 `adsit`(§75)中的祈求对象。
  2. §84quae fuit herba — 关系从句,作主句动词 `facit` 的宾语,省略了先行词(如 `id`),意为“曾经只是青草的东西”。`validas segetes` 是双宾语结构中的宾语补足语。
  3. §85arbor — 先行词 `arbor` 被吸引到关系从句 `Quae praebet...` 中,同时作为主句 `virga fuit` 的主语。尽管语序倒装,但应理解为“那为散步者提供宽广阴凉的树木……”。
  4. §90laesuro — 动词 `laedo` 的将来主动分词,修饰 `iugo`(轭)。它以主动和预言式的语气描述了该轭即将带来的伤害(“终将伤害你的轭”)。
  5. §95Verba dat — 拉丁语惯用语 `verba dare`(字面意为“给予言词”),意为“欺骗,蒙蔽”(即仅用空洞的言语而非行动)。
  6. §110mihi destituendus erit — 由动形容词(gerundive)`destituendus` 和 `esse` 构成的表示义务的被动周边式变化。与格的 `mihi` 表示施动者(“被我”),整句意为“他决不能被我放弃”。

引用这一段

奥维德, 治疗失恋 §76-150. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:76-150

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。