Humanitext Reader

奥维德 · 治疗失恋 §1-75

向阿摩尔的辩白与提出治疗之术

第 1 段,共 11 段 · 拉丁语

内容简介

诗人消除了与爱神阿摩尔之间的误会,获准撰写《治愈情伤》以使情人们免受毁灭性爱欲的折磨,并通过引用希腊神话中的各种悲剧先例,呼吁青年男女运用他的技艺。

§1Legerat huius Amor titulum nomenque libelli: §2'Bella mihi, video, bella parantur' ait.
爱神阿摩尔已经读了这本小书的题名与名字:他说:“我看到,战争,战争正为我准备着。
§3'Parce tuum vatem sceleris damnare, Cupido, §4Tradita qui toties te duce signa tuli.
” “丘比特啊,请不要判定你的诗人的罪名,在你的领导下,他曾多次抬着托付给他的军旗。
§5Non ego Tydides, a quo tua saucia mater §6In liquidum rediit aethera Martis equis.
我不是提丢斯之子,你的负伤的母亲曾因他而乘着战神的马匹回到了清澈的太空中。
§7Saepe tepent alii iuvenes: ego semper amavi, §8Et si, quid faciam, nunc quoque, quaeris, amo.
其他青年常常冷淡:而我始终在爱,如果你问我现在也在做什么,我依然在爱。
§9Quin etiam docui, qua posses arte parari, §10Et quod nunc ratio est, impetus ante fuit.
不仅如此,我还传授过可以通过何种技艺来获得你,现在成为理性的规则,过去曾是冲动。
§11Nec te, blande puer, nec nostras prodimus artes, §12Nec nova praeteritum Musa retexit opus.
温柔的孩子啊,我们既不背叛你,也不背叛我们的技艺,新的缪斯女神也没有拆开过去的作品。
§13Siquis amat quod amare iuvat, feliciter ardens §14Gaudeat, et vento naviget ille suo.
如果有人爱着那乐于去爱的事物,让他幸福地燃烧着去欢欣吧,让他乘着他自己的风航行。
§15At siquis male fert indignae regna puellae, §16Ne pereat, nostrae sentiat artis opem.
但如果有人难以忍受那不配的少女的统治,为了不让他毁灭,让他感受我们技艺的帮助。
§17Cur aliquis laqueo collum nodatus amator §18A trabe sublimi triste pependit onus?
为什么会有情人把脖子套在绞索里,从高高的梁上垂下,成为悲哀的重担?
§19Cur aliquis rigido fodit sua pectora ferro?
为什么有人用冰冷的铁器刺穿自己的胸膛?
§20Invidiam caedis, pacis amator, habes.
和平的爱好者啊,你承受着这杀戮的怨恨。
§21Qui, nisi desierit, misero periturus amore est, §22Desinat; et nulli funeris auctor eris.
那个如果不停止就注定要因悲惨的爱情而毁灭的人,让他停止吧;你将不会成为任何人的死亡原因。
§23Et puer es, nec te quicquam nisi ludere oportet: §24Lude; decent annos mollia regna tuos.
而且你是个孩子,除了游戏之外,你不应该做任何事:游戏吧;温柔的统治适合你的年纪。
§27Vitricus et gladiis et acuta dimicet hasta, §28Et victor multa caede cruentus eat: §29Tu cole maternas, tuto quibus utimur, artes, §30Et quarum vitio nulla fit orba parens.
让你的继父用剑和锋利的矛去战斗,让他作为胜利者,满身是大量杀戮的鲜血走去:你当培养母亲的技艺,我们安全地使用它们,因其过错,没有母亲会失去孩子。
§31Effice nocturna frangatur ianua rixa, §32Et tegat ornatas multa corona fores: §33Fac coeant furtim iuvenes timidaeque puellae, §34Verbaque dent cauto qualibet arte viro: §35Et modo blanditias rigido, modo iurgia posti §36Dicat et exclusus flebile cantet amans.
让门在夜间的争吵中被砸碎,让许多花环覆盖那装饰过的门扉:让青年和胆怯的少女们秘密地结合,用任何技艺去欺骗那警惕的丈夫:让被拒之门外的恋人时而对冰冷的门柱说甜言蜜语,时而说责骂之词,并哀怨地歌唱。
§37His lacrimis contentus eris sine crimine mortis; §38Non tua fax avidos digna subire rogos.
你将满足于这些眼泪,而没有死亡的罪责;你的火炬不配走进那贪婪的火葬柴堆。
' §39Haec ego: movit Amor gemmatas aureus alas, §40Et mihi 'propositum perfice' dixit 'opus.
” 我说了这些:金色的阿摩尔扇动了他那镶嵌宝石的翅膀,对我说:“完成你所拟议的作品。
' §41Ad mea, decepti iuvenes, praecepta venite, §42Quos suus ex omni parte fefellit amor.
” 被欺骗的青年们啊,来到我的教诲中吧,你们的爱在方方面面欺骗了你们。
§43Discite sanari, per quem didicistis amare: §44Una manus vobis vulnus opemque feret.
学会去治愈吧,通过那个你们从中学会去爱的人:同一只手将为你们带来伤口与帮助。
§45Terra salutares herbas, eademque nocentes §46Nutrit, et urticae proxima saepe rosa est; §47Vulnus in Herculeo quae quondam fecerat hoste, §48Vulneris auxilium Pelias hasta tulit.
大地滋养着有益的草药,同样也滋养着有害的,而玫瑰常常与荨麻最邻近;曾经在赫拉克勒斯的敌人身上制造伤口的培利翁之矛,带来了对伤口的拯救。
§49Sed quaecumque viris, vobis quoque dicta, puellae, §50Credite: diversis partibus arma damus, §51E quibus ad vestros siquid non pertinet usus, §52Attamen exemplo multa docere potest.
但是,无论对男人们说了什么,少女们啊,请相信这也是对你们说的:我们向对立的双方提供武器,在这些武器中,如果有任何不适用于你们的,然而通过例子,它依然能教导很多。
§53Utile propositum est saevas extinguere flammas, §54Nec servum vitii pectus habere sui.
熄灭凶猛的火焰,不让心灵成为其自身邪恶的奴隶,这是一个有益的企划。
§55Vixisset Phyllis, si me foret usa magistro, §56Et per quod novies, saepius isset iter; §57Nec moriens Dido summa vidisset ab arce §58Dardanias vento vela dedisse rates; §59Nec dolor armasset contra sua viscera matrem, §60Quae socii damno sanguinis ulta virum est.
如果菲莉丝曾以我为师,她本可以活下来,而且她曾走过九次的那条路,她本可以走得更频繁;临死的狄多也不会从她最高的城堡上看到达达尼亚的船只向着风扬帆而去;痛苦也不会武装起母亲去对抗她自己的亲骨肉,她通过损害共同的血肉向丈夫复仇。
§61Arte mea Tereus, quamvis Philomela placeret, §62Per facinus fieri non meruisset avis.
通过我的技艺,忒柔斯尽管喜欢菲洛墨拉,也不会因罪行而落得变成鸟的下场。
§63Da mihi Pasiphaën, iam tauri ponet amorem: §64Da Phaedram, Phaedrae turpis abibit amor.
把帕西法埃交给我,她立刻就会放下对公牛的爱:把淮德拉交给我,淮德拉那可耻的爱将会离去。
§65Crede Parim nobis, Helenen Menelaus habebit, §66Nec manibus Danais Pergama victa cadent.
把帕里斯托付给我们,墨涅拉俄斯将拥有海伦,被达那俄斯人打败的珀耳伽墨斯也不会陷落。
§67Impia si nostros legisset Scylla libellos, §68Haesisset capiti purpura, Nise, tuo.
如果大逆不道的斯库拉曾读过我们的小书,紫色的头发本仍会粘在你的头上,尼苏斯。
§69Me duce damnosas, homines, conpescite curas, §70Rectaque cum sociis me duce navis eat.
人们啊,在我的引导下,克制那些有害的忧虑,在我的引导下,平稳的船只与同伴们一起航行。
§71Naso legendus erat tum, cum didicistis amare: §72Idem nunc vobis Naso legendus erit.
在你们学会去爱的时候,本该阅读纳索;现在,同样的纳索将必须被你们阅读。
§73Publicus assertor dominis suppressa levabo §74Pectora: vindictae quisque favete suae.
作为公众的解放者,我将减轻那些被主人压抑的胸膛:每个人都支持他自己的解放吧。
§75Te precor incipiens, adsit tua laurea nobis,
开始之际我向你祈求,愿你的月桂树与我们同在,

词汇与语法注释

  1. §3Parce tuum vatem sceleris damnare — 动词 'parcere' 后接不定式 'damnare' 的构文。'parcere' + 不定式是一种表示禁止或恳求的诗歌体表达(意为“停止做某事”、“避免做某事”)。'sceleris' 是依附于 'damnare' 的罪名属格(表示“判定……罪名”)。
  2. §5a quo tua saucia mater — 夺格介词短语 'a quo'(被其、因其)的前行词是紧接在前的 'Tydides'(提丢斯之子,即狄奥墨得斯)。动词 'rediit' 的主语是 'tua saucia mater'(你负伤的母亲,即维纳斯),指向狄奥墨得斯在特洛伊战争中击伤她的神话。
  3. §13siquis amat quod amare iuvat — 动词 'iuvat' 在此为非人称用法,意为“(对某人而言)乐于去爱”。'quod' 为宾格关系代词,省略了前行词(即 'amat' 的宾语),整体结构为:“若有人爱着那令人乐于去爱的事物”。
  4. §34Verbaque dent — 成语 'verba dare'(字面意思是“只给言语”而非行动),引申为“欺骗、蒙蔽”。此处使用现在时虚拟式 'dent'(表示命令或愿望),指青年和少女们用计欺骗那“cauto viro”(警惕的丈夫/男人)。
  5. §55foret usa — 动词形式 'foret' 是 'esset'('esse' 的未完成过去时虚拟式)的变体,与过去分词 'usa'(源自异态动词 'utor')结合,构成虚拟式过去完成时。这构成了与过去事实相反的虚拟条件句,意为“如果她曾以我为师”。
  6. §73Publicus assertor — 罗马法中的法律术语;'assertor'(特别是 'assertor libertatis')指在法庭上为他人声索自由或奴隶身份的辩护人。此处诗人用作隐喻,将自己比作把人们从爱情奴役中解救出来的“公众解放者”。

引用这一段

奥维德, 治疗失恋 §1-75. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi005.humanitext-lat2:1-75

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。