Humanitext Reader

奥维德 · 爱的艺术 §3.80-3.160

享受爱情的劝导与适合面容的发型修饰

第 22 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

诗人援引神话先例,论证女性在衰老来临前不应拒绝爱情,进而针对黄金时代的罗马女性,具体传授包括发型在内的容貌修饰与装扮艺术。

§3.80Qui, nisi carptus erit, turpiter ipse cadet.
花若不摘,自身便会丑陋地凋零。
§3.81Adde, quod et partus faciunt breviora iuventae §3.82Tempora: continua messe senescit ager.
此外,生育也会缩短青春的时光:连续的收割会让土地衰老。
§3.83Latmius Endymion non est tibi, Luna, rubori, §3.84Nec Cephalus roseae praeda pudenda deae.
拉特摩斯的恩狄弥翁,月神啊,对你来说并非羞耻,凯法罗斯也不是玫瑰色女神可耻的猎物。
§3.85Ut Veneri, quem luget adhuc, donetur Adonis: §3.86Unde habet Aenean Harmoniamque suos?
即使阿多尼斯被赐予维纳斯,她至今仍为他哀悼:她又从何处得到了她自己的埃涅阿斯和哈耳摩尼亚?
§3.87Ite per exemplum, genus o mortale, dearum, §3.88Gaudia nec cupidis vestra negate viris.
去效仿女神们的例子吧,凡人啊,不要把你们的欢乐拒绝给渴望的男人们。
§3.89Ut iam decipiant, quid perditis? omnia constant; §3.90Mille licet sumant, deperit inde nihil.
即使他们现在欺骗,你们又损失了什么? 一切都完好无损;就算他们获取一千次,那里也不会有任何消逝。
§3.91Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu: §3.92Sufficit et damni pars caret illa metu.
铁会因使用而磨损,燧石会变薄:那部分却足够,且免于损耗的担忧。
§3.93Quis vetet adposito lumen de lumine sumi?
谁会禁止从已点燃的灯火中分取光明?
§3.94Quisve cavo vastas in mare servet aquas?
谁又会在中空的地方储藏海里巨大的水流呢?
§3.95Et tamen ulla viro mulier 'non expedit' inquit?
然而,有哪个女人会向男人说“这不合适”?
§3.96Quid, nisi quam sumes, dic mihi, perdis aquam?
告诉我,除了你汲取的水之外,你还损失了什么水?
§3.97Nec vos prostituit mea vox, sed vana timere §3.98Damna vetat: damnis munera vestra carent.
我的声音并非让你们出卖自己,而是禁止你们害怕虚无的损失:你们的馈赠没有损失。
§3.99Sed me flaminibus venti maioris iturum, §3.100Dum sumus in portu, provehat aura levis.
但在我将乘着更强劲的风之气流出发之前,趁我们还在港口,让微风把我们送出去吧。
§3.101Ordior a cultu; cultis bene Liber ab uvis §3.102Provenit, et culto stat seges alta solo.
我从修饰开始;从精心培育的葡萄中才能产出优质的巴克科斯,在修整过的土地上才会立着高高的庄稼。
§3.103Forma dei munus: forma quota quaeque superbit?
美丽是神的恩赐:但有多少女人能以美丽自豪?
§3.104Pars vestrum tali munere magna caret.
你们中的大部分人都缺乏这种恩赐。
§3.105Cura dabit faciem; facies neglecta peribit, §3.106Idaliae similis sit licet illa deae.
呵护会带来容貌;不加呵护的容貌将会消逝,即使它像伊达利亚女神那样。
§3.107Corpora si veteres non sic coluere puellae, §3.108Nec veteres cultos sic habuere viros; §3.109Si fuit Andromache tunicas induta valentes,
如果古代的姑娘们没有这样装点自己的身体,古代的男人们也没有如此优雅的男子;如果安德洛玛刻穿着粗重的紧身衣,有何奇怪?
§3.110Quid mirum? duri militis uxor erat.
她是刚强战士的妻子。
§3.111Scilicet Aiaci coniunx ornata venires, §3.112Cui tegumen septem terga fuere boum?
难道你会打扮得漂漂亮亮去作埃阿斯的妻子,那个以七张牛皮为覆盖物的人?
§3.113Simplicitas rudis ante fuit: nunc aurea Roma est, §3.114Et domiti magnas possidet orbis opes.
以前是粗鲁的纯朴:现在罗马是黄金的,拥有被征服世界的巨大财富。
§3.115Aspice quae nunc sunt Capitolia, quaeque fuerunt: §3.116Alterius dices illa fuisse Iovis.
看看现在的卡皮托利乌姆,以及曾经的它:你会说它们属于另一个朱庇特。
§3.117Curia, concilio quae nunc dignissima tanto, §3.118De stipula Tatio regna tenente fuit.
如今最配得上如此宏大集会的元老院,在塔提乌斯掌权时,不过是稻草盖成的。
§3.119Quae nunc sub Phoebo ducibusque Palatia fulgent, §3.120Quid nisi araturis pascua bubus erant?
如今在福玻斯和领袖们照耀下闪耀的帕拉蒂乌姆,过去除了是耕牛的牧场外,还能是什么?
§3.121Prisca iuvent alios: ego me nunc denique natum §3.122Gratulor: haec aetas moribus apta meis.
让古老的东西取悦别人吧:我庆幸自己终于出生在现代:这个时代适合我的习俗。
§3.123Non quia nunc terrae lentum subducitur aurum, §3.124Lectaque diverso litore concha venit: §3.125Nec quia decrescunt effosso marmore montes, §3.126Nec quia caeruleae mole fugantur aquae: §3.127Sed quia cultus adest, nec nostros mansit in annos §3.128Rusticitas, priscis illa superstes avis.
并非因为现在正从地下掘出坚硬的黄金,或者是从不同的海岸运来精选的贝壳:或者是因为开采大理石而使山峰变低,或者是因为蓝色的海水被防波堤阻挡:而是因为修饰存在,而从远古祖先那里遗留下来的粗俗,没有残存到我们的时代。
§3.129Vos quoque nec caris aures onerate lapillis, §3.130Quos legit in viridi decolor Indus aqua, §3.131Nec prodite graves insuto vestibus auro, §3.132Per quas nos petitis, saepe fugatis, opes.
你们也不要用昂贵的宝石加重耳朵的负担,那些变色的印度人在绿色的海水中采集的东西,也不要身披缝有黄金的沉重衣服出行,你们试图通过这些财富来追求我们,却往往把我们吓跑。
§3.133Munditiis capimur: non sint sine lege capilli: §3.134Admotae formam dantque negantque manus.
我们被整洁吸引:让发型不要毫无规矩:打理的手既能赐予美丽,也能夺走美丽。
§3.135Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit §3.136Eligat, et speculum consulate ante suum.
装饰的方式不止一种:让每个人选择适合自己的,并且先咨询一下自己的镜子。
§3.137Longa probat facies capitis discrimina puri: §3.138Sic erat ornatis Laodamia comis.
长脸适合干净利落的中央分线:拉奥达弥亚就是这样装饰她的头发的。
§3.139Exiguum summa nodum sibi fronte relinqui, §3.140Ut pateant aures, ora rotunda volunt.
圆脸,她们希望在额头上方留一个微小的发髻,好让耳朵露出来。
§3.141Alterius crines umero iactentur utroque: §3.142Talis es adsumpta, Phoebe canore, lyra.
另一人的头发可以披在两肩上:琴声悦耳的福玻斯,当你抱起竖琴时就是这个样子。
§3.143Altera succinctae religetur more Dianae, §3.144Ut solet, attonitas cum petit illa feras.
另一人可以像束腰的狄安娜那样扎起头发,就像她追赶受惊的野兽时那样。
§3.145Huic decet inflatos laxe iacuisse capillos: §3.146Illa sit adstrictis impedienda comis; §3.147Hanc placet ornari testudine Cyllenea: §3.148Sustineat similes fluctibus illa sinus.
对于这位,松散飘逸的头发自然垂落最为合适:至于那位,应该用紧绷的头发束缚起来;这一位喜欢用库勒涅的龟甲来修饰:那一位应该保持像波浪般的弯曲。
§3.149Sed neque ramosa numerabis in ilice glandes, §3.150Nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, §3.151Nec mihi tot positus numero conprendere fas est: §3.152Adicit ornatus proxima quaeque dies.
但是,你既无法数清多枝橡树上的橡子,也无法数清许布拉的蜜蜂或阿尔卑斯山的野兽,我同样无法用数量来穷尽这么多的发式:接踵而来的每一天都在增加新的装饰。
§3.153Et neglecta decet multas coma; saepe iacere §3.154Hesternam credas; illa repexa modo est.
许多人即便蓬松的头发也很合适;你常常会以为那是昨天的发型,其实它刚刚被重新梳理过。
§3.155Ars casum simulat; sic capta vidit ut urbe §3.156Alcides Iolen, 'hanc ego' dixit 'amo. '
艺术模拟自然;正如在城市被占领时,阿尔克伊得斯看到约勒,便说:“我爱这一个。
§3.157Talem te Bacchus Satyris clamantibus euhoe §3.158Sustulit in currus, Cnosi relicta, suos.
” 被遗弃在克诺索斯的人啊,当萨堤罗斯们高喊“埃乌霍埃”时,巴克科斯就是这样把你抱上他自己的战车的。
§3.159O quantum indulget vestro natura decori, §3.160Quarum sunt multis damna pianda modis!
噢,大自然对你们的容貌是多么宽厚,你们的缺陷可以用许多方式来弥补!

词汇与语法注释

  1. 3.83tibi... rubori — 双与格结构,由 `tibi`(指代月神 Luna 的人称利益与格)和 `rubori`(表示结果或目的的与格,即“令人羞耻之事”)组成。
  2. 3.85Ut Veneri ... donetur — 连词 `ut` 引导接虚拟式现在时 `donetur` 的让步从句(意为“即使/纵然……被赐予”)。
  3. 3.111venires — 虚拟式未完成过去时,在此用于表示针对过去想象中情况的虚拟或反事实疑问(“你难道会作为……而去吗?”)。

引用这一段

奥维德, 爱的艺术 §3.80-3.160. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi004.humanitext-lat2:3.80-3.160

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。