Humanitext Reader

奥维德 · 女杰书简 §4.1-4.88

淮德拉向希波吕托斯吐露爱意

第 7 段,共 54 段 · 拉丁语

内容简介

淮德拉向继子希波吕托斯吐露了自己难以抑制的爱意,并结合家族的宿命以及对他狩猎英姿的赞美来诉说这份激情。

§4.1Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem §4.2Mittit Amazonio Cressa puella viro.
如果您不赐予她,她自己便将失去的那份救赎(与问候),克里特姑娘向那位亚马逊男子寄去。
§4.3Perlege, quodcumque est — quid epistula lecta nocebit?
请读完它,无论它写了什么 ―― 读一封信又会有何妨碍?
§4.4Te quoque in hac aliquid quod iuvet esse potest; §4.5His arcana notis terra pelagoque feruntur.
这封信中,也可能包含着让您感到欢愉的内容;通过这些字符,秘密得以跨越陆地与海洋。
§4.6Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.
哪怕是敌人,也会去查看从敌人那里收到的信件。
§4.7Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit §4.8Lingua, ter in primo restitit ore sonus.
三次试图与您交谈,三次这无用的舌头便僵住,三次声音在刚到口边时就停滞了。
§4.9Qua licet et sequitur, pudor est miscendus amori; §4.10Dicere quae puduit, scribere iussit amor.
在允许且爱能随行的地方,羞耻应当与爱相融合;那些曾令人羞于启齿的话,爱神已命令用笔写下。
§4.11Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum; §4.12Regnat et in dominos ius habet ille deos.
凡是爱神所命令的事,轻视它都是不安全的;他统治着一切,甚至对神明主宰们也拥有支配权。
§4.13Ille mihi primo dubitanti scribere dixit: §4.14'Scribe! dabit victas ferreus ille manus.
当我起初犹豫是否要写信时,他对我说道: “写吧! 那个铁石心肠的人也会伸出服输的双手。
' §4.15Adsit et, ut nostras avido fovet igne medullas, §4.16Figat sic animos in mea vota tuos!
” 愿他现身相助,并且,正如他用炽热的火温暖我的骨髓那样,也以此方式将您的心意钉牢在我的愿望之上!
§4.17Non ego nequitia socialia foedera rumpam; §4.18Fama — velim quaeras — crimine nostra vacat.
我绝非因放荡而欲破坏婚姻的盟约;我的名声 ―― 我希望您去打听 ―― 毫无污点。
§4.19Venit amor gravius, quo serius — urimur intus; §4.20Urimur, et caecum pectora vulnus habent.
爱来得越迟,便来得越沉重 ―― 我们在内心深处被灼烧;我们被灼烧,胸膛里留着隐秘的伤口。
§4.21Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuvencos, §4.22Frenaque vix patitur de grege captus equus, §4.23Sic male vixque subit primos rude pectus amores, §4.24Sarcinaque haec animo non sedet apta meo.
正如最初的轭具会伤害温顺的幼牛,刚从马群中捕获的烈马难以忍受缰绳,同样,未经历练的心怀着痛苦与艰难承受最初的爱,而这重担在我的心头显得极不相称。
§4.25Ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis; §4.26Cui venit exacto tempore, peius amat.
在自幼便学会放荡罪行的地方,那会变成一种技巧;但对那些在合适时期过去后才迎来爱的人,爱得更为痛苦。
§4.27Tu nova servatae capies libamina famae, §4.28Et pariter nostrum fiet uterque nocens.
您将获得我那完好保存的名声的第一份祭品,我们双方都将同样地染上罪名。
§4.29Est aliquid, plenis pomaria carpere ramis, §4.30Et tenui primam delegere ungue rosam.
从沉甸甸的枝头上采摘果实,用纤细的指甲摘下第一朵玫瑰,这绝非寻常之乐。
§4.31Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi, §4.32Candor ab insolita labe notandus erat, §4.33At bene successit, digno quod adurimur igni; §4.34Peius adulterio turpis adulter obest.
然而,如果我那昔日无罪自持的纯洁名声,注定要被从未有过的污点所玷污,那么,我们被值得拥有的烈火所灼烧,至少是件幸事;卑鄙的偷情者比偷情本身更具伤害性。
§4.35Si mihi concedat Iuno fratremque virumque, §4.36Hippolytum videor praepositura Iovi!
即便朱诺将她那兼为兄弟与丈夫的主宰让给我,在我看来,我也会选择希波吕托斯而放弃朱庇特!
§4.37Iam quoque — vix credes — ignotas mittor in artes; §4.38Est mihi per saevas impetus ire feras.
如今我也 ―― 您或许难以置信 ―― 被投入了陌生的活动中;我有一种渴望,要在凶猛的野兽间穿行。
§4.39Iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco §4.40Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.
现在对我而言,第一位的女神是以弯弓闻名的提洛女神(狄安娜);我自己正追随着您的偏好。
§4.41In nemus ire libet pressisque in retia cervis §4.42Hortari celeris per iuga summa canes, §4.43Aut tremulum excusso iaculum vibrare lacerto, §4.44Aut in graminea ponere corpus humo.
我渴望步入林莽,在鹿群被逼入网中时,驱策敏捷的猎犬越过最高的山脊,或是用挥舞出的手臂掷出颤动的投枪,又或是将身躯舒展在芳草地上。
§4.45Saepe iuvat versare leves in pulvere currus §4.46Torquentem frenis ora fugacis equi; §4.47Nunc feror, ut Bacchi furiis Eleleides actae, §4.48Quaeque sub Idaeo tympana colle movent, §4.49Aut quas semideae Dryades Faunique bicornes §4.50Numine contactas attonuere suo.
在尘土中旋转轻便的战车,用缰绳勒住飞奔之马的口,这常常令我愉悦;如今我被带走,如同被巴克科斯的狂怒所驱使的女信徒,以及那些在伊达山丘下敲响手鼓的人,又或是那些被半神德律阿得斯与双角法乌努斯用神力触碰而陷入狂乱的女子。
§4.51Namque mihi referunt, cum se furor ille remisit, §4.52Omnia; me tacitam conscius urit amor.
因为当那狂热退去时,人们会向我转述一切;那知晓一切的爱,灼烧着保持沉默的我。
§4.53Forsitan hunc generis fato reddamus amorem, §4.54Et Venus ex tota gente tributa petat.
也许,我们是在以家族的命运来偿还这笔爱债,而维纳斯正向我们整个家族索要贡税。
§4.55Iuppiter Europen — prima est ea gentis origo — §4.56Dilexit, tauro dissimulante deum.
朱庇特爱过欧罗巴 ―― 那是我们家族最初的源头 ―― 当时化身为雄牛的神明隐藏了自己的身份。
§4.57Pasiphae mater, decepto subdita tauro, §4.58Enixa est utero crimen onusque suo.
我的母亲帕西淮,顺从了那头受骗的雄牛,从她的子宫里孕育出了罪恶与重担。
§4.59Perfidus Aegides, ducentia fila secutus, §4.60Curva meae fugit tecta sororis ope.
不忠的埃勾斯之子(忒修斯),顺着引导的线,在我的姐姐协助下逃离了那座弯曲的迷宫。
§4.61En, ego nunc, ne forte parum Minoia credar, §4.62In socias leges ultima gentis eo!
看啊,如今我,免得被人怀疑不像是米诺斯的女儿,作为家族最后的成员,走进了这共同的命运法则中!
§4.63Hoc quoque fatale est: placuit domus una duabus; §4.64Me tua forma capit, capta parente soror.
这也是宿命:同一个家族(父子)吸引了我们姐妹二人;您的俊美虏获了我,您的父亲虏获了我的姐姐。
§4.65Thesides Theseusque duas rapuere sorores — §4.66Ponite de nostra bina tropaea domo!
忒修斯之子与忒修斯本人夺去了两姐妹 ―― 从我们的家族中立起双重的战利品吧!
§4.67Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin, §4.68Gnosia me vellem detinuisset humus!
在我们步入谷神星的厄琉息斯神庙的那时,我真希望克诺索斯的大地将我留住!
§4.69Tunc mihi praecipue (nec non tamen ante placebas) §4.70Acer in extremis ossibus haesit amor.
那时(尽管在此之前您也并非不令我心动),炽烈的爱深深地扎进了我最深处的骨髓。
§4.71Candida vestis erat, praecincti flore capilli, §4.72Flava verecundus tinxerat ora rubor, §4.73Quemque vocant aliae vultum rigidumque trucemque, §4.74Pro rigido Phaedra iudice fortis erat.
您的衣衫雪白,发间环绕着鲜花,羞怯的红晕染红了您金色的脸庞,那被其他女子称为冷酷与凶悍的面容,在判官帕德拉的眼中,却是英勇而非冷酷。
§4.75Sint procul a nobis iuvenes ut femina compti! —
愿那些像妇人一样精心装扮的青年远离我们!
§4.76Fine coli modico forma virilis amat.
―― 男子的美本就喜爱用适度的修饰来展现。
§4.77Te tuus iste rigor positique sine arte capilli §4.78Et levis egregio pulvis in ore decet.
您那冷峻的神情、未经雕琢的发丝,以及您那俊美脸庞上的轻微尘土,都与您极为相称。
§4.79Sive ferocis equi luctantia colla recurvas, §4.80Exiguo flexos miror in orbe pedes; §4.81Seu lentum valido torques hastile lacerto, §4.82Ora ferox in se versa lacertus habet, §4.83Sive tenes lato venabula cornea ferro.
无论您是拉回烈马那挣扎的颈项,我赞叹马儿在狭小的圆圈内弯曲的步伐;或是您用强健的臂膀投掷柔韧的标枪,您那勇猛的臂膀让我的目光完全倾注其上;又或是您手握宽刃铁头的山茱萸木猎枪。
§4.84Denique nostra iuvat lumina, quidquid agis.
总之,无论您做什么,都令我的双眼愉悦。
§4.85Tu modo duritiam silvis depone iugosis; §4.86Non sum militia digna perire tua.
请您只将那份冷酷留给山峦重叠的森林吧;我不该在您对我的过酷对待中消亡。
§4.87Quid iuvat incinctae studia exercere Dianae, §4.88Et Veneri numeros eripuisse suos?
热衷于束腰狄安娜的消遣,并夺走维纳斯应有的份额(和谐),这又有什么益处呢?

词汇与语法注释

  1. 4.1Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem — 先行词 `salutem`(宾格)被吸引到了关系从句 `Quam...` 之中(前置/吸引)。此外,`salutem` 在书信语境中具有双重含义,既指“送去问候”,也指“给予拯救或健康”。
  2. 4.14dabit victas ferreus ille manus — 拉丁语常用表达 `dare manus` 意为“伸手、屈服”。配以被动完成分词 `victas`,强化了“屈服并伸出战败的手”(认输)的语气。
  3. 4.36Hippolytum videor praepositura Iovi — 动词 `videor`(似乎)与将来主动分词 `praepositura`(将要优先选择)连用。从客观的“我似乎将要……”转化为表达强烈的内心意愿,是拉丁语诗歌中特有的委婉决意表达。
  4. 4.51Namque mihi referunt — 省略了泛指的第三人称复数主语,意为“人们向我转述(狂乱期间发生的事)”。另一种可能的解释是当狂热退去后“我的记忆向我呈现一切”,但在语境中,更倾向于指周围的目击者向她讲述当时的情景。
  5. 4.74Phaedra iudice — 由名词 `Phaedra` 与名词 `iudice` 构成的无分词的“双名词”夺格独立结构(ablative absolute),意为“当淮德拉作为裁判官时”或“在淮德拉看来”。
  6. 4.76forma virilis amat — 此处的动词 `amare` 模仿了希腊语 φιλεῖν 的用法,后接不定式(此处为 `coli`),表示事物的一般倾向或天性,即“喜爱……”或“往往……”。

引用这一段

奥维德, 女杰书简 §4.1-4.88. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.humanitext-lat2:4.1-4.88

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。