Humanitext Reader

奥维德 · 女杰书简 §4.89-4.176

帕德拉为爱辩白并向希波吕托斯哀求

第 8 段,共 54 段 · 拉丁语

内容简介

帕德拉援引自然界的休息规律及众神的爱情先例,为自己的情欲辩护,驳斥了关于继母不伦的世俗道德指责,并最终抛弃高贵的门第,卑微地向希波吕托斯苦苦哀求哀怜。

§4.89Quod caret alterna requie, durabile non est; §4.90Haec reparat vires fessaque membra novat.
凡是缺乏交替休息的事物,都无法持久;休息能恢复体力,使疲惫的肢体焕发活力。
§4.91Arcus — et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae — §4.92Si numquam cesses tendere, mollis erit.
弓 ―― 你也应当效仿属于你的狄安娜的武器 ―― 如果你片刻不停地紧绷它,它就会变得软弱无力。
§4.93Clarus erat silvis Cephalus, multaeque per herbas §4.94Conciderant illo percutiente ferae; §4.95Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum.
刻法罗斯曾驰骋于林莽,名震一时,在草丛上无数被他击中的野兽纷纷倒地;然而,他并未拒绝将自己作为可爱之人奉献给曙光女神。
§4.96Ibat ad hunc sapiens a sene diva viro.
聪慧的女神离开她那年迈的丈夫,投向他的怀抱。
§4.97Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum §4.98Sustinuit positos quaelibet herba duos.
在冬青栎下,无论在哪片草地上,都常常承载着并肩躺下的两人 ―― 维纳斯与基尼拉斯之子。
§4.99Arsit et Oenides in Maenalia Atalanta; §4.100Illa ferae spolium pignus amoris habet.
奥伊内乌斯之子也曾为迈纳洛斯山林的阿塔兰特而燃烧;她将野兽的猎物视作爱情的信物。
§4.101Nos quoque quam primum turba numeremur in ista!
让我们也尽早列入那一群人之中吧!
§4.102Si Venerem tollas, rustica silva tua est.
如果你抛弃了维纳斯,你的森林便只是一片野蛮的荒野。
§4.103Ipsa comes veniam, nec me latebrosa movebunt §4.104Saxa neque obliquo dente timendus aper.
我愿亲自作为同伴随行,幽暗的岩洞不会令我退缩,那呲着獠牙、令人畏惧的野猪也无法吓退我。
§4.105Aequora bina suis obpugnant fluctibus isthmon, §4.106Et tenuis tellus audit utrumque mare.
两片海洋用它们各自的波涛冲击着地峡,这狭窄的土地倾听着两边的海浪声。
§4.107Hic tecum Troezena colam, Pittheia regna; §4.108Iam nunc est patria carior illa mea.
在此,我将与你共同居住在皮特乌斯的王国 ―― 特罗伊岑;如今那里已经比我的祖国更令我挚爱。
§4.109Tempore abest aberitque diu Neptunius heros; §4.110Illum Pirithoi detinet ora sui.
海神的英雄(忒修斯)正适时地远行,且将久不归来;他那挚爱的培里托俄斯的土地正挽留着他。
§4.111Praeposuit Theseus — nisi si manifesta negamus — §4.112Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.
忒修斯 ―― 除非我们否认显而易见的事实 ―― 将培里托俄斯置于帕德拉之上,将培里托俄斯置于你之上。
§4.113Sola nec haec ad nos iniuria venit ab illo; §4.114In magnis laesi rebus uterque sumus.
而我们从他那里遭受的伤害,绝非仅此一桩;我们两人都在重大的事情上被他损害。
§4.115Ossa mei fratris clava perfracta trinodi §4.116Sparsit humi; soror est praeda relicta feris.
我兄弟的骨头被他那布满三结的木棒击得粉碎,散落一地;我的姐姐沦为野兽的猎物,被他无情抛弃。
§4.117Prima securigeras inter virtute puellas §4.118Te peperit, nati digna vigore parens; §4.119Si quaeras, ubi sit — Theseus latus ense peregit, §4.120Nec tanto mater pignore tuta fuit.
在那些手持战斧的姑娘们中,她以无双的英勇诞下了你,她是一位配得上儿子那般勇猛的母亲;若你问她如今身在何处 ―― 忒修斯的利剑刺穿了她的肋下,哪怕有如此贵重的爱情结晶,母亲也未得保全。
§4.121At ne nupta quidem taedaque accepta iugali —
况且,她甚至不曾作为新娘被迎娶,不曾迎来婚礼的火炬 ―― 这是为何?
§4.122Cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?
岂非为了不让你这庶子继承父亲的王国?
§4.123Addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis §4.124Non ego tollendi causa, sed ille fuit.
他还通过我为你增添了异母兄弟,然而这一切兄弟,并非我,而是他才是将他们抚养成人的原因。
§4.125O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum, §4.126In medio nisu viscera rupta forent!
噢,世间最俊美的人啊,但愿我那注定会伤害你的子宫,在分娩的阵痛中便早已破裂!
§4.127I nunc, sic meriti lectum reverere parentis — §4.128Quem fugit et factis abdicat ipse suis!
去吧,如今去敬重你那功勋显赫的父亲的床榻吧 ―― 他自己正用自己的所作所为逃离并遗弃了它!
§4.129Nec, quia privigno videar coitura noverca, §4.130Terruerint animos nomina vana tuos.
不要因为我看起来像个与继子结合的继母,就让那些虚无的名号惊吓了你的心。
§4.131Ista vetus pietas, aevo moritura futuro, §4.132Rustica Saturno regna tenente fuit.
那种古板的“敬虔”,在未来的时代注定会消亡,在萨图恩统治王国的时代,那便已是乡野的陈俗。
§4.133Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuvaret, §4.134Et fas omne facit fratre marita soror.
朱庇特早已规定,凡是令人欢愉的皆为敬虔,而嫁给亲兄弟的姐姐,使一切规则都变得理所当然。
§4.135Illa coit firma generis iunctura catena, §4.136Inposuit nodos cui Venus ipsa suos.
家族的纽带在牢固的锁链中紧密结合,维纳斯亲自在上面套上了她的结扣。
§4.137Nec labor est celare, licet peccemus, amorem.
尽管我们犯下过错,但要隐瞒这段爱恋并非难事。
§4.138Cognato poterit nomine culpa tegi.
借着亲戚的名义,罪过大可以被遮掩过去。
§4.139Viderit amplexos aliquis, laudabimur ambo; §4.140Dicar privigno fida noverca meo.
即便有人看见我们拥抱,我们双方也将获得赞美;我会被人称为对我那继子忠贞不二的继母。
§4.141Non tibi per tenebras duri reseranda mariti §4.142Ianua, non custos decipiendus erit; §4.143Ut tenuit domus una duos, domus una tenebit; §4.144Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis; §4.145Tutus eris mecum laudemque merebere culpa, §4.146Tu licet in lecto conspiciare meo.
你无须在黑暗中撬开冷酷丈夫的房门,也无须去欺瞒警惕的看守;如同一个屋檐曾容纳我们二人,一个屋檐将继续容纳我们;你曾公开给予我亲吻,你也将继续公开给予我亲吻;你与我在一起将是安全的,并因你的过错赢得美名,即便你被发现躺在我的床榻之上。
§4.147Tolle moras tantum properataque foedera iunge — §4.148Qui mihi nunc saevit, sic tibi parcat Amor!
只需抛开犹豫,尽早缔结这仓促的盟约 ―― 愿如今折磨着我的爱神,也能这般对你手下留情!
§4.149Non ego dedignor supplex humilisque precari.
我并不鄙视自己作为卑微的恳求者去哀求。
§4.150Heu! ubi nunc fastus altaque verba iacent?
唉! 如今我那高傲的神气与豪言壮语都跌落到了何处?
§4.151Et pugnare diu nec me submittere culpae §4.152Certa fui — certi siquid haberet amor; §4.153Victa precor genibusque tuis regalia tendo §4.154Bracchia! quid deceat, non videt ullus amans.
我曾坚决想要长久地抗争,绝不向罪恶低头 ―― 如果爱中真有任何确定之事的话;如今我被征服了,我祈求,并在你的膝前伸出王室的双臂! 没有任何一个陷入爱河的人能看清什么才是得体的。
§4.155Depudui, profugusque pudor sua signa reliquit.
我已丢弃了羞耻,落荒而逃的羞耻甚至丢下了它的军旗。
§4.156Da veniam fasse duraque corda doma!
请宽恕坦白了一切的我,驯服你那坚硬的心灵吧!
§4.157Quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos, §4.158Quod veniant proavi fulmina torta manu, §4.159Quod sit avus radiis frontem vallatus acutis, §4.160Purpureo tepidum qui movet axe diem — §4.161Nobilitas sub amore iacet! miserere priorum
纵然我的父亲是统治海洋的米诺斯,纵然我的曾祖父(朱庇特)手中挥舞着扭曲的雷霆,纵然我的祖父(太阳神)额头上环绕着尖锐的光芒、用紫色的车轴推动着温暖白昼 ―― 在这份爱面前,我那高贵的门第亦委地不起!
§4.162Et, mihi si non vis parcere, parce meis!
请怜悯我的先祖,如果你不愿宽恕我,也请宽恕我的家人!
§4.163Est mihi dotalis tellus Iovis insula, Crete — §4.164Serviat Hippolyto regia tota meo!
作为我的嫁妆,我拥有朱庇特的岛屿克里特 ―― 让整座王宫都臣服于我的希波吕托斯吧!
§4.165Flecte, ferox, animos! potuit corrumpere taurum
猛烈的人啊,回转你的心意吧!
§4.166Mater; eris tauro saevior ipse truci?
我的母亲尚能诱惑雄牛,难道你比那头凶猛的雄牛还要冷酷吗?
§4.167Per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est!
凭着那与我纠缠至深的维纳斯,我祈求你,手下留情吧!
§4.168Sic numquam, quae te spernere possit, ames; §4.169Sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit, §4.170Silvaque perdendas praebeat alta feras; §4.171Sic faveant Satyri montanaque numina Panes, §4.172Et cadat adversa cuspide fossus aper; §4.173Sic tibi dent Nymphae, quamvis odisse puellas §4.174Diceris, arentem quae levet unda sitim!
愿你此生绝不会爱上一个能够蔑视你的女人;愿那敏捷的女神在幽静的幽谷中助你一臂之力,愿茂密的森林向你提供可以捕杀的野兽;愿萨图尔斯与山林之神潘恩们都眷顾你,愿迎面而来的野猪被你的枪尖刺穿倒地;即便人们说你厌恶女子,愿宁芙仙女们依然赐予你足以消解干渴的清泉!
§4.175Addimus his precibus lacrimas quoque; verba precantis §4.176Qui legis, et lacrimas finge videre meas!
我在这些祈求中亦加入了泪水;正在读着这哀求之辞的你,也请在脑海中想象,正看见我那滚落的泪水吧!

词汇与语法注释

  1. 4.95male se praebebat amandum — 副词 `male` 在此起否定作用,意为“并非不”或“乐意”(即刻法罗斯并未拒绝曙光女神的爱)。`amandum` 是用作宾语补足语的动形容词,表示“应当被爱的”。
  2. 4.124tollendi causa — 属格动名词 `tollendi` 指罗马法律与社会习俗中的 *tollere*(父亲从地上抱起新生儿以示承认并抚养)。在此处表示“承认并抚养(孩子)”之意。
  3. 4.157Quod mihi sit genitor — 引导虚拟语气(如 `sit`、`veniant`)的 `Quod` 从句在此表示让步(“尽管……”)。从第157行到160行连续四次重复 `Quod`,以此累积让步的语气,最终引向第161行的主句 `Nobilitas sub amore iacet`(高贵门第亦屈服于爱)。

引用这一段

奥维德, 女杰书简 §4.89-4.176. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0959.phi002.humanitext-lat2:4.89-4.176

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。