§8.32.1clamor e tota contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi vim adlaturum salvis legionibus Romanis.
全体大会上爆发出一阵呼声,要他保持好心态:只要罗马军团安然无恙,就没人能对他施加暴力。
haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit.
不久之后,独裁官抵达,并立即用号角召集大会。
§8.32.2tum silentio facto praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit.
随后,在全场安静下来后,宣告员传唤了骑兵长官昆图斯·法比乌斯。
qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit, §8.32.3tum dictator “quaero” inquit “de te, Q. Fabi, cum summum imperium dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas, praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse?
他一从较低的位置走近讲坛,独裁官便说:“昆图斯·法比乌斯,我问你,既然独裁官拥有最高权力,而拥有王权的执政官,以及与执政官在相同占卜下选出的法务官都服从他,你认为骑兵长官应当还是不应当听从他的命令?
§8.32.4itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus res publica in discrimen committenda fuerit, an auspicia repetenda, ne quid dubiis dis agerem?
同样地,我也问这一点:既然我知道自己是在不确定的占卜下离开家园的,那么在宗教仪式受到干扰的情况下,我是应该把国家置于险境,还是应该重新进行占卜,以免在神明意图不明时采取行动?
§8.32.5simul illud, quae dictatori religio inpedimento ad rem gerendam fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber potuerit esse? sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae dirigenda tua sententia fuerit?
同时我也问,有什么妨碍独裁官行事的宗教约束,是骑兵长官可以免除和解脱的? 但为什么我要问这些呢? 因为即使我保持沉默离去,你的判断也应该朝着阐释我的意愿的方向走(即理应推测并顺从我的意图)。
§8.32.6quin tu respondes, vetuerimne te quicquam rei me absente agere, vetuerimne signa cum hostibus conferre?
你为什么不回答:我是否曾禁止你在我不在时采取任何军事行动,是否曾禁止你与敌人交战?
§8.32.7quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum ausus es cum hoste confligere.
你无视了我的这项命令,在不确定的占卜和受到干扰的宗教仪式中,违背军事惯例、先祖的纪律以及神明的旨意,竟敢与敌人交战。
§8.32.8ad haec, quae interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem mittas.
回答这些对你的提问;但千万不要说这些以外的话。
accede, lictor.
过来,侍从。
” §8.32.9aduersus quae singula cum respondere haud facile esset et nunc quereretur eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in vicem atque ultro accusaret, §8.32.10tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac virgas et secures expediri iussit.
” 面对这些逐一提出的问题,他很难一一回答,他一会儿抱怨说同一个既是针对他性命的控告者又是裁判官,一会儿大声疾呼说夺走他的生命比夺走他立功的荣耀更容易,他轮番为自己辩护并反过来指责对方,这时,帕皮里乌斯再次燃起怒火,命令剥去骑兵长官的衣服,并准备好皮鞭和斧头。
§8.32.11Fabius fidem militum inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios tumultum ultima in contione miscentes sese recepit.
法比乌斯在侍从们撕扯他衣服时,哀求士兵们的保护,退到了在大会边缘制造混乱的第三列兵那里。
§8.32.12inde clamor in totam contionem est perlatus.
叫喊声从此传遍了整个大会。
alibi preces, alibi minae audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret; §8.32.13extrema contio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem nec procul seditione aberant.
有的地方听到的是哀求,有的地方听到的是威胁;那些恰好站在讲坛最近处的人,因为在主帅的注视下容易被认出,便哀求他宽恕骑兵长官,不要连同他一起惩罚军队;外围的大众以及聚集在法比乌斯周围的人群则怒斥冷酷无情的独裁官,离叛乱仅一步之遥。
ne tribunal quidem satis quietum erat; §8.32.14legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem differret et irae suae spatium et consilio tempus daret: §8.32.15satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti eam iniungeret ignominiam.
甚至连讲坛上也无法保持足够的平静;围在座椅周围的副官们恳求他将此事推迟到第二天,给自己的愤怒留出缓和的空间,给深思熟虑留出时间:他们说,对法比乌斯年轻气盛的惩戒已经足够,胜利也已被足够地玷污;让他不要逼迫到惩罚的极端,也不要将这种耻辱强加给这位无双的青年,或他的父亲——一位极显赫的人物,或法比乌斯家族。
§8.32.16cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius; §8.32.17neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset.
当他们用哀求和道理都收效甚微时,便敦促他看看激愤的大会:在士兵们情绪如此激昂的情况下,煽风点火并为叛乱提供口实,这既不符合他的年龄,也不符合他的睿智;没有人会把为自己免除处罚而祈求一事归咎于昆图斯·法比乌斯,但如果独裁官因愤怒而蒙蔽双眼,在一场不正当的抗争中将心怀敌意的群众引向自己,人们就会归咎于独裁官。
§8.32.18postremo, ne id se gratiae dare. Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.
最后,为了不让他以为他们是看在昆图斯·法比乌斯的面子上才这么做,他们表示准备宣誓:在此时对昆图斯·法比乌斯施加处罚,在他们看来不符合国家的利益。