§8.31.1Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est, ut, qua virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab inpotenti crudelitate dictatoris tutarentur:
法比乌斯随即召集大会,恳求士兵们,要以他们从极度敌对的敌人手中捍卫国家时所表现出的同样勇气,保护在他指挥和占卜下赢得胜利的自己,免受独裁官无法无天的残酷伤害。
§8.31.2venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique; furere, quod se absente res publica egregie gesta esset; malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos victoriam esse;
他声称,独裁官因嫉妒而丧失理智,对旁人的英勇与幸运感到愤怒而正赶来;他因自己不在时国家大事办得极为出色而狂怒;如果他能改变命运,他宁愿胜利属于萨姆奈特人,而非罗马人。
§8.31.3imperium dictitare spretum, tamquam non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat: et tunc invidia inpedire virtutem alienam voluisse cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente moveri possent,
独裁官一再宣称命令受到了藐视,仿佛他当初禁止交战的意图,与他现在为交战而感到痛心的意图不是完全一样似的;并且,当时他也企图因嫉妒而阻碍旁人的英勇,本想从最热切的士兵手中夺走武器,使他们在他不在时无法行动。
§8.31.4et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non inermes, non manci milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.
而现在,他正为此狂怒和介怀:因为没有卢基乌斯·帕皮里乌斯,士兵们也并非手无寸铁或无能,因为昆图斯·法比乌斯视自己为骑兵长官,而非独裁官的随从。
§8.31.5quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus, re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri potuerit, supplicium magistro equitum minetur?
如果正如战争的意外和公正的战神所常带来的那样,发生了一场败仗,这个在彻底击败敌人、国家大事处理得连那位唯一的将领也无法办得更好之后,还要用刑罚威胁骑兵长官的人,又会做出什么事来呢?
§8.31.6neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse.
而且,他对骑兵长官的敌意并不比对军事护民官、百人队长和普通士兵更深。
si posset, in omnes saeviturum fuisse; §8.31.7quia id nequeat, in unum saevire; etiam invidiam tamquam ignem summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul cum gloria rei gestae extinxisset, tunc victorem velut in capto exercitu dominantem, quidquid licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum.
如果他能做到,他本会对所有人施加暴虐;因为他无法做到那一点,他便对一人施暴;嫉妒也如火焰一般,总是往高处窜,袭击计划的首脑,即指挥官;如果他把此人连同立功的荣耀一并消灭,那么胜利者就会像在被俘的军队中作威作福一样,对骑兵长官所能做出的任何惩罚,他也敢在士兵们身上重演。
proinde adessent in sua causa omnium libertati.
因此,在法比乌斯的案件中,他们应当捍卫所有人的自由。
§8.31.8si consensum exercitus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda victoria videat et salutem unius omnibus curae esse, inclinaturum ad clementiorem sententiam animum;
如果(独裁官)看到军队在捍卫胜利时的团结一致与在战斗中时相同,并且一个人的安全是所有人共同关心的事,他就会将心意转而采取更温和的判决。
§8.31.9postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.
最后,他将自己的生命和命运托付给他们的忠诚与勇敢。