§8.33.1his uocibus cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati; §8.33.2et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini finem fecit.
由于这些话非但没有使独裁官对骑兵长官释怀,反而进一步激怒了独裁官,副官们被命令走下讲坛;尽管宣告员徒劳地试图让全场安静下来,但由于喧嚣和骚乱,既听不见独裁官本人的声音,也听不见他随员的声音,黑夜就像在战斗中一样结束了这场争斗。
§8.33.3magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit; §8.33.4et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat, vocato extemplo senatu cum maxime conquereretur apud patres vim atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam lictorum summoventium auditur; §8.33.5et ipse infensus aderat, postquam conperit profectum ex castris, cum expedito equitatu secutus.
骑兵长官被命令于次日到场,由于所有人都断定帕皮里乌斯会因为这场争执本身而更加兴奋和恼怒,燃烧起更强烈的敌意,他便趁夜色秘密逃出军营,奔赴罗马;在已三次担任执政官和独裁官的父亲马克苏斯·法比乌斯的支持下,元老院被立即召集,当他正在元老院议员面前极力控诉独裁官的暴行与不公时,议事堂前突然传来了侍从们驱赶人群的喧闹声;独裁官本人也怀着怒意赶到了,他在得知法比乌斯离开军营后,便率领轻装骑兵紧随其后追来。
iterata deinde contentio, et prendi Fabium Papirius iussit.
随后争论再次发生,帕皮里乌斯命令逮捕法比乌斯。
§8.33.6ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu perstaret in incepto inmitis animus, §8.33.7tum pater M. Fabius “quando quidem” inquit “apud te nec auctoritas senatus nec aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et provoco ad populum eumque tibi, §8.33.8fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero, qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque.
当元老院的显贵们以及整个元老院都在哀求,而他冷酷无情的心依然固执于其企图时,这时父亲马克苏斯·法比乌斯说:“既然在阁下这里,元老院的权威、我这即将被你夺去儿子的老迈、你自己任命的骑兵长官的功勋与高贵,以及常常感化敌人、平息神怒的哀求,都毫无分量,那么,我向护民官求助,并向民众上诉,而且向你——这个逃避自己军队、逃避元老院裁决的人——提出一位审判者,唯有他确实比你的独裁官权力更大、更具影响力。
videro, cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius cessit.
我倒要看看,你是否会屈服于上诉,要知道当年罗马国王图路斯·霍斯提里乌斯也曾向其屈服。
” ex curia in contionem itur.
”众人便从议事堂走向民众大会。
§8.33.9quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister equitum cum escendisset, deduci eum de rostris Papirius in partem inferiorem iussit.
独裁官带着少数人,骑兵长官则带着全体显贵队伍登上了讲坛,帕皮里乌斯命令将他从演坛上带下来,带到较低的位置。
§8.33.10secutus pater “bene agis” inquit, “cum eo nos deduci iussisti, unde et private vocem mittere possemus.
紧随其后的父亲说:“你做得好,因为你命令把我们带到那个地方,这样我们即使作为普通公民也能发出声音。
” §8.33.11ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio exaudiebantur; vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabi senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri: §8.33.12se quoque dictatorem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem violatum; §8.33.13Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore victoriam et triumphum petere.
” 在那里,起初听到的与其说是连续的演说,不如说是争吵;随后,老法比乌斯那斥责帕皮里乌斯的傲慢与残酷的声音和愤怒压倒了喧嚣:他说他也曾在罗马担任独裁官,而且他未曾伤害过任何人,甚至没有伤害过平民中的一员,也没有伤害过百夫长或士兵;而帕皮里乌斯却企图从一位罗马统帅身上索取胜利和凯旋,就如同对待敌人的首领一样。
quantum interesse inter moderationem antiquorum et novam superbiam crudelitatemque.
古人的温和与如今新式的傲慢和残酷之间,有着多么巨大的差别啊!
§8.33.14dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex obsidione a se ereptum non ultra saevisse, quam ut legatum eum ad exercitum pro consule relinqueret.
独裁官昆克提乌斯·辛辛纳图斯对待被自己从围困中解救出来的执政官卢基乌斯·米努基乌斯,也未曾施加更严厉的惩罚,只是留下他作为副官在军中代理执政官。
M. Furium Camillum in L. Furio, §8.33.15qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed, §8.33.16cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse, quem, ex collegis optione ab senatu data, socium sibi imperii deligeret.
马克苏斯·富里乌斯·卡米路斯对待卢基乌斯·富里乌斯,后者因蔑视他的老迈和权威而遭遇了极耻辱的战败,卡米路斯不仅在当时克制了怒火,以免向民众或元老院写信时说同僚的坏话,而且,当他返回时,在元老院给予他从同僚中选择的权利后,他偏偏从执政官级军政官中挑选了他,作为自己统帅权的合伙人。
§8.33.17nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne iram quidem umquam atrociorem fuisse in eos, qui temeritate atque inscitia exercitus amisissent, quam ut pecunia eos multaret; capite anquisitum ob rem bello male gestam de imperatore nullo ad eam diem esse.
因为即使是掌握万事大权的民众,对于那些因轻率和无知而丧失军队的人,其愤怒也从未严厉到超出对其课以罚金的程度;直到那一天,也没有哪位统帅因战争指挥不力而被指控死罪。
nunc ducibus populi Romani, §8.33.18quae ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et secures victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.
而如今,对于罗马人民的统帅们,那些甚至对在战争中战败的人也属不义之举的鞭笞和斧头,却正威胁着胜者以及那些因其功勋而理应获得最公正凯旋式的人。
§8.33.19quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret necaretque?
因为,请问如果他的儿子丧失了军队,如果他被击溃、被驱逐、被剥夺了军营,他究竟会遭受什么? 独裁官的愤怒和暴行,除了鞭笞和处死之外,还会超越到哪里去呢?
§8.33.20quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia,
这是多么相称啊!
§8.33.21victoria, supplicationibus ac gratulationibus esse, eum, propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra aduocatos.
因为昆图斯·法比乌斯,城邦正处于欢乐、胜利、感恩祭与祝贺之中,而他——那个神明的圣所因其而敞开、祭坛因其而因祭祀冒烟、神明也因其而堆满荣光与礼物的人——却正被剥去衣服,在罗马人民的注视下被鞭笞摧残,眼看着卡皮托尔山、堡垒以及他在两次战斗中并非徒劳地呼唤的神明。
quo id animo exercitum,
这让那支在他的指挥和占卜下获得胜利的军队,将以怎样的心情承受这一切?
§8.33.22qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore!
罗马军营里将是怎样的哀恸,而敌人中间将是怎样的狂喜!
§8.33.23haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et complexus filium plurimis cum lacrumis agebat.
他一边说这些话,一边非难、抱怨,呼求神明和人类的信义,并抱着儿子,流着无数泪水进行控诉。