§7.38.1huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus conparatis ab Romano in Paelignum vertit bellum.
这场战斗的结局迫使处于休战期内的法利斯基人向元老院请求缔结盟约,并将已经备好军队的拉丁人的战争矛头,从罗马人转向了佩利格尼人。
§7.38.2neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit, sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur. fuit pondo viginti quinque.
而这一伟业的名声并未局限于意大利境内,迦太基人也派遣使节携金冠之礼前往罗马祝贺,该金冠重达二十五磅,被安放在卡皮托林山上的朱庇特神殿中。
§7.38.3consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
两位执政官因击败萨姆尼乌姆人而举行了凯旋式,德基乌斯身负显赫的赞誉和赏赐紧随其后,而在士兵们粗俗的军中玩笑中,这位护民官的名声甚至不亚于执政官。
§7.38.4Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum, ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.
随后,卡普亚(坎帕尼亚人)和苏埃苏拉人的使节申诉得到了倾听,鉴于他们的恳求,罗马同意向该地派遣冬营守备队,以便阻挡萨姆尼乌姆人的入侵。
§7.38.5iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae, per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent: §7.38.6neque inmerito suum ipsorum exemplum in eos versurum.
早在当时,极不利于军纪的卡普亚就用一切享乐的手段腐蚀了士兵的心灵,使他们忘却了祖国;在冬营中,士兵们开始密谋,企图通过坎帕尼亚人曾经夺取此地对待其古老居民的同样罪行,来夺走坎帕尼亚人的卡普亚:他们认为,他们自己的先例反作用于他们身上并非不公。
cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possent, quam victor exercitus haberet, qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?
因为,既然坎帕尼亚人既无法保护自己,也无法保护自己的财产,为什么是他们,而不是用自己的汗水和鲜血将萨姆尼乌姆人驱逐出去的胜利军,来拥有意大利最肥沃的土地和与这片土地相称的城市呢?
§7.38.7an aequum esse, dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem tabem crescentis in dies faenoris pati?
难道让那些已经归顺的臣民尽情享受那里的肥沃与宜人,而他们这些因服役而疲惫不堪的人却要在城市周围不卫生且干旱的土地上挣扎,或者在城中忍受日益增长的债务利息这种不断蔓延的顽疾,是公平的吗?
§7.38.8haec agitata occultis coniurationibus necdum vulgata in omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutilus, cui Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto.
这些在秘密阴谋中酝酿、尚未在所有人中传开的计划,被新任执政官盖乌斯·马尔基乌斯·鲁蒂卢斯发现了。 卡普亚(坎帕尼亚)通过抽签成为了他的辖区,而他的同僚昆图斯·塞尔维利乌斯则被留在罗马城。
§7.38.9itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos conperta haberet et aetate et usu doctus, quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem, quandocumque vellent, consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura; §7.38.10divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem.
因此,由于他已经通过护民官查明了这一切事情的来龙去脉,并且由于他年龄和阅历都很丰富——毕竟这已经是他第四次担任执政官,并且曾任独裁官和监察官——他认为最稳妥的办法是推迟他们随时想要执行计划的希望,从而挫败士兵们的冲动,于是他散布谣言称,守备队在第二年仍将在同样的城镇冬营;因为守备队被分散在坎帕尼亚的各个城市中,而密谋已经从卡普亚蔓延到了全军。
eo laxamento cogitationibus dato quievit in praesentia seditio.
由于给他们的思虑提供了这样的缓冲,叛乱的企图暂时平息了。