§7.38.1huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent, foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus conparatis ab Romano in Paelignum vertit bellum.
この戦いの結果は、休戦中であったファリスク人をも元老院に同盟を求めさせ、またすでに軍隊を準備していたラティウム人のローマに対する戦争を、ペリグニ人に対する戦争へと転じさせた。
§7.38.2neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit, sed Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur.
そしてこの偉業の評判はイタリアの境界内にとどまらず、カルタゴ人たちもまた、カピトリウムのユーピテルの神殿に納められるべき金冠の贈り物を携えて、祝意を伝えるためにローマに使節を送った。
fuit pondo viginti quinque.
その重さは25ポンドであった。
§7.38.3consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni cum laude donisque, cum incondito militari ioco haud minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.
両執政官はサムニウム人に対して凱旋式を挙行し、デキウスも際立った称賛と贈り物とともにこれに従った。 その際、兵士たちの野卑な冗談の中で、護民官の名声が執政官たちのそれに劣らず盛んに称えられた。
§7.38.4Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes, precantibusque datum, ut praesidium eo in hiberna mitteretur, quo Samnitium excursiones arcerentur.
次いでカンプニア人とスエッスラ人の使節たちの訴えが聞き届けられ、懇願する彼らに対し、サムニウム人の侵入を防ぐために、冬営の守備隊がそこへ派遣されることが認められた。
§7.38.5iam tum minime salubris militari disciplinae Capua instrumento omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere adimendae Campanis Capuae, per quod illi eam antiquis cultoribus ademissent:
すでにその時、軍規にとって極めて不健全であったカプアは、あらゆる快楽の手段によって骨抜きにされた兵士たちの心を祖国の記憶からそらし、冬営地においては、かつてカンプニア人が古い居住者からそれを奪ったのと同じ犯罪によって、彼らからカプアを奪い取るという計画が企てられつつあった。
§7.38.6neque inmerito suum ipsorum exemplum in eos versurum.
彼ら自身の前例が彼ら自身の上に返ってくるのは不当ではない、というのである。
cur autem potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui nec se nec sua tutari possent, quam victor exercitus haberet, qui suo sudore ac sanguine inde Samnites depulisset?
それにしても、自分自身も自分の財産も守ることができないカンプニア人が、なぜイタリアで最も肥沃な土地と、その土地にふさわしい都市を所有すべきなのか、そこから自らの汗と血によってサムニウム人を追い払った勝利した軍勢ではなく?
§7.38.7an aequum esse, dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem tabem crescentis in dies faenoris pati?
それとも、降伏した者たちがその肥沃さと心地よさを享受し、軍務で疲弊した自分たちが、都市周辺の不健康で乾燥した土地で悪戦苦闘するか、あるいは都市の中に留まって日々増大する負債という蝕む病に耐えることが公平であるというのか。
§7.38.8haec agitata occultis coniurationibus necdum vulgata in omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutilus, cui Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem relicto.
秘密の陰謀によって議論され、まだ全体には広まっていなかったこれらの計画を、新しい執政官ガイウス・マルキウス・ルティルスは発見した。 彼にはカンプニアがくじ引きによって任務地として割り当てられており、同僚のクィントゥス・セルウィリウスは都市に残されていた。
§7.38.9itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos conperta haberet et aetate et usu doctus, quippe qui iam quartum consul esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo spem, quandocumque vellent, consilii exsequendi militarem impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno post praesidia hibernatura;
そこで、これらすべてを、行われた通りに護民官たちを通じて把握しており、また年齢と経験の双方によって老練であった彼は――何しろすでに4度目の執政官であり、独裁官や監察官も務めていたので――、計画を実行するという希望を彼らが望むときはいつでも延期することによって、兵士たちの衝動を挫くのが最善と考え、翌年も同じ町々に守備隊が冬営するであろうという噂を流した。
§7.38.10divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua consilia in exercitum omnem.
というのも、守備隊はカンプニアの諸都市に分散して配置されており、計画はカプアから軍全体へと広がっていたからである。
eo laxamento cogitationibus dato quievit in praesentia seditio.
彼らの思惑にそのような猶予が与えられたことで、反乱の動きは差し当たり沈静化した。